§7.19.1duo bella eo anno prospere gesta.
该年成功进行了两场战争。
cum Tiburtibus usque ad deditionem pugnatum.
与蒂布尔特人的战争一直进行到他们投降为止。
Sassula ex his urbs capta; ceteraque oppida eandem fortunam habuissent, ni universa gens positis armis in fidem consulis venisset.
在这些城市中,萨苏拉城被攻占;若非整个部族放下武器、归顺执政官,其余的城镇也将遭受同样的命运。
§7.19.2triumphatum de Tiburtibus; alioquin mitis victoria fuit.
对蒂布尔特人举行了凯旋式;在其他方面,这次胜利是宽大的。
in Tarquinienses acerbe saevitum; multis mortalibus in acie caesis ex ingenti captivorum numero trecenti quinquaginta octo delecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur; vulgus aliud trucidatum.
对塔尔奎尼人则进行了残酷的报复;在战场上杀死了许多人之后,从庞大的俘虏中挑选了三百五十八人,皆是最显贵之人,被送往罗马;其余的普通群众则被屠杀。
§7.19.3nec populus in eos, qui missi Romam erant, mitior fuit; medio in foro omnes virgis caesi ac securi percussi.
对于那些被送到罗马的人,人民也同样没有宽假;在广场中央,所有人被乱棒抽打并斩首。
id pro immolatis in foro Tarquiniensium Romanis poenae hostibus redditum.
这是作为对那些在塔尔奎尼广场上被献祭的罗马人的报复而施加于敌人的惩罚。
§7.19.4res bello bene gestae, ut Samnites quoque amicitiam peterent, effecerunt.
战争的成功使得萨姆奈特人也来请求友好关系。
legatis eorum comiter ab senatu responsum, foedere in societatem accepti.
元老院友好地答复了他们的使节,并通过条约将他们接纳为盟友。
§7.19.5non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi Romanae.
罗马平民在国内的命运与在军旅中并不相同。
nam etsi unciario faenore facto levata usura erat, sorte ipsa obruebantur inopes nexumque inibant; eo nec patricios ambo consules neque comitiorum curam publicave studia prae privatis incommodis plebs ad animum admittebat.
因为虽然通过制定十二分之一的利率减轻了利息负担,但穷人仍被本金本身所压垮,陷入了债务奴役;因此,由于私人的困境,平民既不把两位执政官皆为贵族这一事实放在心上,也不去关心选举或公共事务。
§7.19.6consulatus uterque apud patricios manet; consules creati C. Sulpicius Peticus quartum M. Valerius Publicola iterum.
两个执政官职位仍留在贵族手中;当选的执政官是第四次当选的盖乌斯·苏尔皮基乌斯·佩蒂库斯和第二次当选的马尔库斯·瓦莱里乌斯·普布利科拉。
in bellum Etruscum intentam civitatem, quia Caeritem populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum fama ferebatur, legati Latini ad Volscos convertere nuntiantes exercitum conscriptum armatumque iam suis finibus inminere; inde populabundos in agrum Romanum venturos esse.
由于有传言称卡埃雷人民出于同族之情而加入了塔尔奎尼人,国家正专注于伊特鲁里亚战争,拉丁使节使他们的注意力转向了沃尔斯基人,报告称一支已经征集并武装起来的军队正威胁着他们的边境,并准备从那里侵入罗马领土进行掠夺。
§7.19.7censuit igitur senatus neutram neglegendam rem esse, utroque legiones scribi consulesque sortiri provincias iussit.
因此,元老院认为这两件事都不容忽视,命令为这两个方向征集军团,并让执政官们抽签决定各自的行省。
§7.19.8inclinavit deinde pars maior curae in Etruscum bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii provincia evenerat, cognitum est depopulatum agrum circa Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum fines avectam et haud dubie iuventutem eius populi inter praedatores fuisse.
随后,在得知分得塔尔奎尼行省的执政官苏尔皮基乌斯的来信后,大部分的忧虑便倾向于伊特鲁里亚战争;信中得知,罗马盐场周围的土地已被蹂躏,部分战利品被运入卡埃雷境内,且毫无疑问,该国青年曾混在掠夺者之中。
§7.19.9itaque Valerium consulem, Volscis oppositum castraque ad finem Tusculanum habentem, revocatum inde senatus dictatorem dicere iussit.
因此,元老院命令将正对峙沃尔斯基人、并在图斯库鲁姆边境驻扎的执政官瓦莱里乌斯从该地召回,并指定一名独裁官。
§7.19.10T. Manlium L. f. dixit.
他指定了卢基乌斯之子提图斯·曼利乌斯。
is cum sibi magistrum equitum A. Cornelium Cossum dixisset, consulari exercitu contentus ex auctoritate patrum ac populi iussu Caeritibus bellum indixit.
曼利乌斯在指定奥卢斯·科尔内利乌斯·科苏斯为自己的骑兵长官后,满足于执政官的军队,并依据元老院的权威和人民的命令,向卡埃雷人宣战。