Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §7.18.1-7.18.10

贵族垄断执政官职位与平民的抗议

第 374 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官职位再度对平民关闭,选出了两名贵族执政官。平民和护民官对此表示强烈抗议并杯葛选举,但执政官依然强行选举出两名贵族继任者。

§7.18.1Quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu patricii consules ambo ex interregno magistratum iniere, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola.
在罗马建城第四百年,即从高卢人手中夺回该城的第三十五年,在平民担任执政官十一年之后,这一职务再度被夺走,两位贵族执政官通过执政代行期就任,他们是第三次当选的盖乌斯·苏尔皮基乌斯·佩蒂库斯和马尔库斯·瓦莱里乌斯·普布利科拉。
§7.18.2Empulum eo anno ex Tiburtibus haud memorando certamine captum, sive duorum consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut scripsere quidam, seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt vastati agri ab Sulpicio consule, quo Valerius adversus Tiburtes legiones duxit.
那一年,恩普鲁姆在一次不值一提的战斗中被从蒂布尔特人手中夺取。 关于此事,正如一些人所写,或者是在两位执政官的占卜下于该地进行战争,或者是在同一时期内,当瓦莱里乌斯率领军团对抗蒂布尔特人时,塔尔奎尼人的田野也遭到了执政官苏尔皮基乌斯的蹂躏。
§7.18.3domi maius certamen consulibus cum plebe ac tribunis erat.
在国内,执政官与平民及护民官之间发生了更大的争斗。
fidei iam suae, non solum virtutis ducebant esse, ut accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis mandare: §7.18.4quin aut toto cedendum esse, ut plebeius iam magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum, quam possessionem integram a patribus accepissent.
执政官们认为,正如他们作为两名贵族接受了执政官职位一样,现在将这一职位同样移交给两名贵族,不仅关系到他们的勇气,更关系到他们的信义;也就是说,要么必须彻底放弃,使执政官职位如今彻底变成平民的官职,要么必须完全占有它,而这一完整的占有权正是他们从父辈手中继承下来的。
§7.18.5plebes contra fremit: quid se vivere, quid in parte civium censeri, si, quod duorum hominum virtute, L. Sexti ac C. Licini, partum sit, id obtinere universi non possint?
平民对此感到愤怒,质问道:如果仅凭卢基乌斯·塞克斯蒂乌斯和盖乌斯·利基尼乌斯两人的勇气所争取来的东西,他们全体人员却无法保有,那么他们活着、被列入公民之列又有什么意义?
§7.18.6vel reges, vel decemviros, vel si quod tristius sit imperii nomen, patiendum esse potius, quam ambos patricios consules videant, §7.18.7nec in vicem pareatur atque imperetur, sed pars altera in aeterno imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad serviendum putet.
他们宁可忍受君主、十人委员会,或者任何更残酷的统治名称,也不愿看到两位贵族担任执政官,也不愿看到不再轮流服从和统治,而是另一方处于永久的统治地位,认为平民除了服役之外别无他用。
§7.18.8non desunt tribuni auctores turbarum, sed inter concitatos per se omnes vix duces eminent.
煽动混乱的护民官并不缺乏,但在人人自发群情激愤的情况下,领导者们几乎难以脱颖而出。
§7.18.9aliquotiens frustra in campum descensum cum esset multique per seditiones acti comitiales dies, postremo victae perseverantia consulum plebis eo dolor erupit, ut tribunos, actum esse de libertate vociferantes relinquendumque non campum iam solum sed etiam urbem, captam atque oppressam regno patriciorum, maesta plebs sequeretur.
在数次徒劳地前往战神广场,且许多选举日在骚乱中虚度之后,最终,被执政官的坚持所击败的平民的痛苦爆发出来,以至于悲伤的平民跟随了那些高喊自由已死、不仅要放弃战神广场、甚至要放弃这已被贵族王权占领和压迫的城市的护民官。
§7.18.10consules relicti a parte populi per infrequentiam comitia nihilo segnius perficiunt.
被一部分人民抛弃的执政官们,尽管人数寥寥,却毫不懈怠地完成了选举。
creati consules ambo patricii, M. Fabius Ambustus tertium T. Quinctius.
选出的两位执政官均为贵族,即第三次当选的马尔库斯·法比乌斯·安布斯图斯和提图斯·昆克蒂乌斯。
in quibusdam annalibus pro T. Quinctio M. Popilium consulem invenio.
在某些年代记中,我发现马尔库斯·波皮利乌斯代替提图斯·昆克蒂乌斯担任执政官。

词汇与语法注释

  1. 7.18.1Quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat — `quam` 在此处相当于 `postquam`,与表示时间的夺格名词(`anno`)连用,表示“在……之后的第多少年”。
  2. 7.18.3fidei iam suae, non solum virtutis ducebant esse — `fidei` 和 `virtutis` 是表示特征或属性的属格(描述属格),作非人称动词 `esse` 的表语。该结构的主语是后文由 `ut accepissent ... mandare` 这一不定式从句。
  3. 7.18.3ut accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis mandare — `ut ... ita ...` 的相关结构(“正如他们作为两名贵族接受了执政官职位,也同样将之移交给两名贵族”)。`mandare` 是不定式,用作 `ducebant` 的宾语(或作 `fidei... esse` 的主语)。
  4. 7.18.5quid se vivere, quid in parte civium censeri — 不定式 `vivere` 和 `censeri` 是修辞性疑问句中的“对格加不定式”结构(“他们为何还要活着”)。在间接引语(oratio obliqua)中,主句的疑问句通过对格加不定式来表示。
  5. 7.18.9eo dolor erupit, ut tribunos ... maesta plebs sequeretur — `eo` 是表示程度的副词(“到如此地步”),预示了后面由 `ut` 引导的结果从句(具有 `eo ... ut ...` 的相关关系)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §7.18.1-7.18.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:7.18.1-7.18.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。