§7.11.1et hercule tanti ea ad universi belli eventum momenti dimicatio fuit, ut Gallorum exercitus proxima nocte relictis trepide castris in Tiburtem agrum atque inde, societate belli facta commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus, mox in Campaniam transierit.
事实上,这场决斗对整个战争的结局具有如此重大的意义,以至于高卢人的军队在次日夜间匆忙遗弃了营地,撤退到蒂布尔领地,并从那里在与蒂布尔人结成战争同盟并获得他们慷慨的粮食援助后,不久便转移到了坎帕尼亚。
§7.11.2ea fuit causa, cur proximo anno C. Poetelius Balbus consul, cum collegae eius M. Fabio Ambusto Hernici provincia evenisset, adversus Tiburtes iussu populi exercitum duceret.
这成了第二年执政官盖乌斯·波埃特利乌斯·巴尔布斯奉人民之命率军讨伐蒂布尔人的原因,而他的同僚马尔库斯·法比乌斯·安布斯图斯则被分派了针对赫尔尼基人的任务。
§7.11.3ad quorum auxilium cum Galli ex Campania redissent, foedae populationes in Labicano Tusculanoque et Albano agro haud dubie Tiburtibus ducibus sunt factae;
当高卢人为了援助他们而从坎帕尼亚返回时,在拉比库姆、图斯库鲁姆和阿尔巴的土地上,毫无疑问是在蒂布尔人的引导下,发生了惨无人道的掠夺。
§7.11.4et, cum adversus Tiburtem hostem duce consule contenta res publica esset, Gallicus tumultus dictatorem creari coegit.
虽然国家对于对付蒂布尔人这个敌人,有执政官的指挥就已经足够,但高卢人的骚乱迫使任命了一位独裁官。
creatus Q. Servilius Ahala T. Quinctium magistrum equitum dixit et ex auctoritate patrum, si prospere id bellum evenisset, ludos magnos vovit.
被任命的昆图斯·塞维利乌斯·阿哈拉指定提图斯·昆克蒂乌斯为骑兵长官,并根据元老院的决议,发誓如果这场战争取得成功,将举办盛大的运动会。
§7.11.5dictator, ad continendos proprio bello Tiburtes consulari exercitu iusso manere, omnes iuniores nullo detractante militiam sacramento adegit.
独裁官命令执政官的军队留下,以便将蒂布尔人牵制在他们自己的战争中,随后要求所有青年进行军事宣誓,无一人拒绝服役。
§7.11.6pugnatum haud procul porta Collina est totius viribus urbis in conspectu parentum coniugumque ac liberorum, quae magna etiam absentibus hortamenta animi tum subiecta oculis simul verecundia misericordiaque militem accendebant.
在离科利纳门不远的地方,城邦动用了全部力量进行了一场战斗,就在父母、妻子和孩子们面前。 这些人在他们缺席时也是心灵的巨大鼓舞,而当时展现在眼前,则以羞耻心与亲情同时激发了战士们的斗志。
§7.11.7magna utrimque edita caede avertitur tandem acies Gallorum.
在双方都付出了惨重伤亡之后,高卢人的阵线终于被击退。
fuga Tibur sicut arcem belli Gallici petunt; palati a consule Poetelio haud procul Tibure excepti, egressis ad opem ferendam Tiburtibus simul cum iis intra portas conpelluntur.
他们在逃跑中奔向蒂布尔,仿佛那是高卢战争的壁垒一般;那些散落的人在离蒂布尔不远的地方被执政官波埃特利乌斯拦截,并且与为了提供援助而出来的蒂布尔人一起,被一同赶进了城门之内。
§7.11.8egregie cum ab dictatore tum ab consule res gesta est.
独裁官和执政官都出色地完成了军事行动。
et consul alter Fabius proeliis primum parvis, postremo una insigni pugna, cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos devincit.
而另一位执政官法比乌斯,起初通过一些小规模的战斗,最后在敌人以全军发动进攻的一场杰出战役中,彻底击败了赫尔尼基人。
§7.11.9dictator consulibus in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicavit.
独裁官在元老院和人民面前极力赞扬了执政官们,并将自己功绩的荣耀也归于他们,随后辞去了独裁官一职。
Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum egit; Fabio satis visum, ut ovans urbem iniret.
波埃特利乌斯因战胜高卢人和蒂布尔人而举行了双重凯旋式;而对法比乌斯来说,以小凯旋式进入城市似乎就足够了。
inridere Poeteli triumphum Tiburtes: §7.11.10ubi enim eum secum acie conflixisse? spectatores paucos fugae trepidationisque Gallorum extra portas egressos, postquam in se quoque fieri impetum viderint et sine discrimine obvios caedi, recepisse se intra urbem: eam rem triumpho dignam visam Romanis.
蒂布尔人嘲笑波埃特利乌斯的凯旋式:因为他究竟在哪里和他们进行过正面交战? 只有少数人作为高卢人逃跑和恐慌的旁观者走出了城门,在看到对自己也发起了进攻、并且挡路的人被不加区别地杀害后,他们便撤回了城内:而在罗马人看来,这件事情竟然值得举行凯旋式。
§7.11.11ne nimis mirum magnumque censerent tumultum exciere in hostium portis, maiorem ipsos trepidationem ante moenia sua visuros.
让他们不要把在敌人城门前制造骚乱看作是什么过于惊奇和伟大的事情;他们自己很快就会在自己的城墙前看到更大的恐慌。