§7.10.1diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit, cum et abnuere certamen vererentur et praecipuam sortem periculi petere nollent; §7.10.2tum T. Manlius L. f. , qui patrem a vexatione tribunicia vindicaverat, ex statione ad dictatorem pergit.
在罗马青年杰出者中间保持了很久的沉默,因为他们既害怕拒绝决斗,又不愿去寻求危险的主要份额;这时,曾将父亲从护民官的纠缠中解救出来的鲁基乌斯之子提图斯·曼利乌斯,从哨所走向独裁官。
“iniussu tuo” inquit, “imperator, extra ordinem numquam pugnaverim, non si certam victoriam videam; §7.10.3si tu permittis, volo ego illi beluae ostendere, quando adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum, quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit.
他说:“将军,未经您的允许,即使我看到必胜的把握,我也绝不会擅离队列去战斗;如果您允许,我想向那个野兽证明,既然他如此猖狂地在敌军军旗前跳跃叫嚣,我是诞生于那个曾将高卢人军队从塔耳佩亚岩石上推下去的家族。
” §7.10.4tum dictator “macte virtute” inquit “ac pietate in patrem patriamque, T. Manli, esto.
” 这时独裁官说:“提图斯·曼利乌斯,愿你的勇气以及对父亲和祖国的虔敬得到回报。
perge et nomen Romanum invictum iuvantibus dis praesta.
前去吧,在神明保佑下,证明罗马之名是不可战胜的。
” armant inde iuvenem aequales; §7.10.5pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili pugnam; armatum adornatumque adversus Gallum stolide laetum et — quoniam id quoque memoria dignum antiquis visum est — linguam etiam ab inrisu exserentem producunt.
”随后,同伴们为这个青年披上武装;他拿起了步兵盾,佩上便于近战的西班牙短剑;同伴们牵引着武装整齐的他,去迎战那个愚蠢得意、甚至——因为古人认为这也值得载入史册——因嘲弄而吐出舌头的高卢人。
§7.10.6recipiunt inde se ad stationem, et duo in medio armati spectaculi magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam visu ac specie aestimantibus pares.
随后,同伴们退回哨所,两名武装人员被留在中间,更像是一场表演的仪式,而非战争的法则,在观察者的眼中,他们的外表和容貌绝非旗鼓相当。
§7.10.7corpus alteri magnitudine eximium, versicolori veste pictisque et auro caelatis refulgens armis; media in altero militaris statura modicaque in armis habilibus magis quam decoris species.
一方身材高大非凡,身着五彩衣裳,盔甲彩绘并錾刻黄金,闪闪发光;另一方则具有中等军人身材,武器便于使用而非华丽,显得朴实无华。
§7.10.8non cantus, non exsultatio armorumque agitatio vana, sed pectus animorum iraeque tacitae plenum; omnem ferociam in discrimen ipsum certaminis distulerat.
没有歌唱,没有跳跃,也没有虚张声势地挥舞武器,而是胸中装满了勇气和沉默的愤怒;他把所有的锋芒都留到了决斗的决定性时刻。
§7.10.9ubi constitere inter duas acies, tot circa mortalium animis spe metuque pendentibus, Gallus velut moles superne inminens proiecto laeva scuto in advenientis arma hostis vanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit; §7.10.10Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset totoque corpore interior periculo vulneris factus insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausit et in spatium ingens ruentem porrexit hostem.
当他们站立在两军之间,周围无数人的心在希望与恐惧中悬着,高卢人犹如一尊从上方逼近的巨石,左手伸出盾牌,伴随着一声巨响,朝着迎面而来的敌人的武器猛劈下一剑,却落了空;罗马人则将剑尖朝上,用自己的盾牌猛击对方盾牌的下部,将整个身体切入到免受伤害的近身处,插进对方身体与盔甲之间,随即一剑、再一剑,刺穿了其腹部和腹股沟,使倒下的敌人横尸于一大片空地上。
§7.10.11iacentis inde corpus ab omni alia vexatione intactum uno torque spoliavit, quem respersum cruore collo circumdedit suo.
接着,在未对倒下的尸体进行任何其他损坏的情况下,他仅剥下了一枚项圈,并将这枚染血的项圈套在自己的脖子上。
§7.10.12defixerat pavor cum admiratione Gallos; Romani alacres ab statione obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt.
惊愕伴随着恐惧使高卢人呆若木鸡;罗马人则兴高采烈地从哨所出发迎接他们的战士,一边祝贺和赞美,一边将他带到独裁官面前。
§7.10.13inter carminum prope in modum incondita quaedam militariter ioculantes Torquati cognomen auditum; celebratum deinde posteris etiam familiaeque honori fuit.
在近乎于歌谣的、粗粝的军人玩笑话中,人们听到了“托尔夸图斯”这个别名;此后它被后世所流传,并成为了该家族的荣耀。
§7.10.14dictator coronam auream addidit donum mirisque pro contione eam pugnam laudibus tulit.
独裁官赠送了一顶金冠作为礼物,并在大会面前,以极大的赞誉称颂了这场战斗。