Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §6.4.1-6.4.12

卡米路斯的凯旋与罗马的重建

第 318 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

记述了卡米路斯的凯旋式、利用战利品制作金盆奉献、通过召回居民快速重建罗马,以及新军事执政官的选举、对埃特鲁里亚城镇的征服和卡皮托里乌姆下部结构的建造。

§6.4.1Camillus in urbem triumphans rediit trium simul bellorum victor.
卡米路斯以同时获得三场战争胜利者的身份,举行凯旋式回到了城里。
§6.4.2longe plurimos captivos ex Etruscis ante currum duxit, quibus sub hasta venumdatis tantum aeris redactum est, ut pretio pro auro matronis persoluto ex eo, quod supererat, tres paterae aureae factae sint, §6.4.3quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iovis cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse.
他在战车前押送了极多的埃特鲁里亚俘虏;这些人被公开拍卖后,回收了如此多的钱财,以至于在向已婚妇女们偿还了黄金的等价款项之后,用剩余的资金制作了三个金盆,据记载,在卡皮托里乌姆被焚毁之前,这些金盆一直放置在朱庇特神殿的内殿中朱诺的脚下,上面刻有卡米路斯的名字。
§6.4.4eo anno in civitatem accepti, qui Veientium Capenatiumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos, agerque his novis civibus adsignatus.
在那一年,在那些战争期间投奔罗马人的维伊人、卡佩纳人和法莱里人被接纳为公民,并为这些新公民分配了土地。
revocati quoque in urbem senatus consulto a Veis, §6.4.5qui aedificandi Romae pigritia, occupatis ibi vacuis tectis, Veios se contulerant.
同样,根据元老院的决议,那些人也从维伊被召回城里,他们因不愿在罗马建造房屋,便前往维伊并占用了那里的空房子。
et primo fremitus fuit aspernantium imperium; dies deinde praestituta capitalisque poena, qui non remigrasset Romam, ex ferocibus universis singulos, metu suo quemque, oboedientes fecit.
起初,那些蔑视命令的人发出了抱怨声;但随后,规定了截止日期,并对不迁回罗马的人处以死刑,这使得原本态度强硬的众人,由于各自的恐惧,都变得顺从了。
et Roma cum frequentia crescere, §6.4.6tum tota simul exsurgere aedificiis et re publica inpensas adiuvante et aedilibus velut publicum exigentibus opus et ipsis privatis — admonebat enim desiderium usus — festinantibus ad effectum operis; intraque annum nova urbs stetit.
于是罗马随着人口的增加而发展,并且由于国家资助费用、市政官们像督促公共工程一样进行督催,以及私人自己——因为实用需求促使着他们——急于完成工程,整座城市同时到处建起楼宇;在一年之内,一座崭新的城市便拔地而起。
§6.4.7exitu anni comitia tribunorum militum consulari potestate habita.
年末举行了具有执政官权力的军事执政官选举。
creati T. Quinctius Cincinnatus, Q. Servilius Fidenas quintum, L. Iulius Iulus, L. Aquilius Corvus, L. Lucretius Tricipitinus, Ser. Sulpicius Rufus.
当选的有:提图斯·克ィンクティウス·辛辛纳图斯、昆图斯·塞尔维利乌斯·菲德纳斯(第五次当选)、卢基乌斯·尤利乌斯·尤鲁斯、卢基乌斯·阿奎利乌斯·科尔乌斯、卢基乌斯·鲁克雷蒂乌斯·特里基皮蒂努斯、塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯·鲁福斯。
exercitum alterum in Aequos non ad bellum — §6.4.8victos namque se fatebantur — sed ab odio ad pervastandos fines, ne quid ad nova consilia relinqueretur virium, duxere, alterum in agrum Tarquiniensem.
他们率领其中一支军队去往埃夸人那里,并非为了战争—— 因为他们已经承认自己战败——而是出于仇恨去彻底蹂躏其边境,以不给他们留下任何用于新图谋的力量;另一支军队则被带到了塔奎尼伊的土地上。
§6.4.9ibi oppida Etruscorum Cortuosa et Contenebra vi capta.
在那里,埃特鲁里亚人的城镇科尔图奥萨和孔特内布拉被武力攻占。
ad Cortuosam nihil certaminis fuit: inproviso adorti primo clamore atque impetu cepere; direptum oppidum atque incensum est.
在科尔图奥萨没有发生战斗:他们乘其不备发动袭击,在第一声呐喊和冲锋中就夺取了该城;城镇被洗劫并焚毁。
§6.4.10Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit, laborque continuus, non die, non nocte remissus, subegit eos.
孔特内布拉坚守了数日的围攻,但日夜不停的持续劳顿征服了他们。
cum in sex partes divisus exercitus Romanus senis horis in orbem succederet proelio, oppidanos eosdem integro semper certamini paucitas fessos obiceret, cessere tandem, locusque invadendi urbem Romanis datus est.
当分为六部分的罗马军队每六小时轮流投入战斗时,镇民们人数稀少,不得不以疲惫之躯不断面对精力充沛的敌人,最终他们屈服了,罗马人得到了攻入城中的机会。
§6.4.11publicari praedam tribunis placebat; sed imperium quam consilium segnius fuit: dum cunctantur, iam militum praeda erat nec nisi per invidiam adimi poterat.
军事执政官们本倾向于将战利品充公;但行政命令比其意图慢了一步:当他们犹豫不决时,这已经是士兵们的战利品了,除非招致极大的怨恨,否则已无法收回。
§6.4.12eodem anno, ne privatis tantum operibus cresceret urbs, Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus vel in hac magnificentia urbis conspiciendum.
同年,为了不让城市仅靠私人建筑而发展,卡皮托里乌姆也用方石修筑了下部结构,即使在如今这座城市如此宏伟的背景下,这依然是一项令人瞩目的工程。

词汇与语法注释

  1. 6.4.3ante Capitolium incensum — 意为“在卡皮托里乌姆被焚毁之前”。介词 `ante` 与名词 `Capitolium` 和完成分词 `incensum`(被烧毁的)相结合,用来表示与该名词相关的事件,这是拉丁语中特征性的“名词+分词”结构。
  2. 6.4.5et Roma cum frequentia crescere — 这里的 `crescere` 以及 §6.4.6 中的 `exsurgere` 是历史不定式(在意义和时态上相当于直陈式未完成过去时),其主语分别为 `Roma` 和 `tota`(urbs),用于赋予叙事快速的节奏和生动感。
  3. 6.4.10oppidanos eosdem integro semper certamini paucitas fessos obiceret — 语序发生了显著的倒装(超前置/hyperbaton)。句子的骨架为:主语 `paucitas`(人数稀少)使直接宾语 `oppidanos eosdem ... fessos`(疲惫不堪的同一群镇民)去面对(`obiceret`)与格 `integro semper certamini`(始终新鲜的战斗)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §6.4.1-6.4.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:6.4.1-6.4.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。