Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §6.5.1-6.5.8

农地法提议与新设四个部落

第 319 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

护民官试图利用蓬普提纳土地的农地法煽动平民,但平民因忙于重建和资金匮乏而反应冷淡;随后因宗教原因国家进入空位期,在选出新一届军事执政官后,又从新公民中增加了四个部落。

§6.5.1iam et tribuni plebis civitate aedificando occupata contiones suas frequentare legibus agrariis conabantur.
与此同时,护民官们也趁着公民忙于建造房屋之际,企图通过提出农地法来吸引人们参加他们的集会。
§6.5.2ostentabatur in spem Pomptinus ager, tum primum post accisas a Camillo Volscorum res possessionis haud ambiguae.
蓬普提纳地方的土地被展示为一种希望,在卡米路斯摧毁了沃尔斯奇人的势力后,这片土地的归属在当时才首次变得毫无争议。
§6.5.3criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse, quam a Volscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad vires et arma habuerint, incursiones eo factas; §6.5.4nobiles homines in possessionem agri publici grassari, nec, nisi, antequam omnia praecipiant, divisus sit, locum ibi plebi fore.
他们指责说,贵族对这片土地的侵占和危害,远比过去沃尔斯奇人所做的更为严重;因为沃尔斯奇人仅在拥有力量和武器时,才对那里进行袭击;而贵族们则在肆意侵占公有地的所有权,除非在他们占尽一切之前将土地进行分配,否则那里将没有平民的容身之地。
haud magno opere plebem moverunt §6.5.5et infrequentem in foro propter aedificandi curam et eandem exhaustam inpensis eoque agri inmemorem, ad quem instruendum vires non essent.
然而,他们并没有很大程度地打动平民,因为平民由于忙于建造房屋而很少广场上聚集,并且同样因开支而精疲力竭,因而忘记了那片他们无力去整顿和配置设施的土地。
in civitate plena religionum, §6.5.6tunc etiam ab recenti clade superstitiosis principibus, ut renovarentur auspicia, res ad interregnum rediit.
在一个充满宗教畏惧的国家中,由于当时的领导人们因不久前的惨祸而变得更加迷信,为了重新举行占卜,政权交回到了空位期。
interreges deinceps M. Manlius Capitolinus, Ser. Sulpicius Camerinus, L. Valerius Potitus.
相继担任空位期执政官的是马尔库斯·曼利乌斯·卡皮托里努斯、塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯·卡梅里努斯、卢基乌斯·瓦莱里乌斯·波蒂图斯。
§6.5.7hic demum tribunorum militum consulari potestate comitia habuit; L. Papirium, Cn. Cornelium, Cn. Sergium, L. Aemilium iterum, L. Menenium, L. Valerium Publicolam tertium creat.
最后这位空位期执政官终于主持了具有执政官权力的军事执政官选举;他选出了卢基乌斯·帕皮里乌斯、格奈乌斯·科尔内利乌斯、格奈乌斯·塞尔吉乌斯、卢基乌斯·埃米利乌斯(第二次)、卢基乌斯·梅内尼乌斯、卢基乌斯·瓦莱里乌斯·普布利科拉(第三次)。
ii ex interregno magistratum occepere.
他们从空位期执政官手中接过了官职。
§6.5.8eo anno aedis Martis Gallico bello vota dedicata est a T. Quinctio duumviro sacris faciendis.
同年,在对高卢人战争期间许愿建造的马尔斯神殿,由负责神圣仪式的二人官员提图斯·克ィンクティウス主持了奉献仪式。
tribus quattuor ex novis civibus additae: Steliatina, Tromentina, Sabatina, Arniensis; eaeque viginti quinque tribuum numerum explevere.
新市民中增加了四个部落:斯特利亚提纳、特罗门蒂纳、萨巴蒂纳和阿尔尼恩西斯;这些部落使部落总数达到了二十五个。

词汇与语法注释

  1. 6.5.1civitate aedificando occupata — civitate occupata 构成夺格绝对结构(Ablative Absolute)。aedificando 是动名词的夺格,修饰 occupata,表示被占用的原因或方式(意为“在公民忙于建造房屋之际”)。
  2. 6.5.2possessionis haud ambiguae — 性质属格(Genitive of Quality),修饰 Pomptinus ager,用以描述该土地的状态(“所有权毫无争议的”)。
  3. 6.5.4nec, nisi, antequam omnia praecipiant, divisus sit, locum ibi plebi fore — 间接引语中的多重从属结构。主句为 nec ... locum ibi plebi fore。条件句为 nisi divisus sit,其内部又嵌套了时间从句 antequam omnia praecipiant(“在他们占尽一切之前”)。
  4. 6.5.5et infrequentem ... et eandem ... eoque agri inmemorem — 与前句宾语 plebem 一致的修饰语。eandem(“同一个她/平民”)强调由 et ... et ... 并列的多重状态(不常去广场、因开支而疲惫)均属于同一主体平民。agri 是受形容词 inmemorem(“忘却的、不关心的”)支配的属格。
  5. 6.5.6superstitiosis principibus — 原因夺格或绝对夺格。意为“由于最近的惨祸(如罗马陷落),领导人们变得迷信(对神意敏感)”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §6.5.1-6.5.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:6.5.1-6.5.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。