Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §6.34.1-6.34.11

平民的困厄与法比乌斯家族推动改革的开端

第 348 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在国外战争胜利的同时,罗马城内的平民因债务问题陷入困境与卑屈,贵族统治得以巩固。在此背景下,贵族法比乌斯的女儿们因一嫁平民一嫁贵族而产生的心态落差,成为法比乌斯、其女婿及塞克斯提乌斯开始策划提升平民地位的契机。

§6.34.1quanto magis prosperis eo anno bellis tranquilla omnia foris erant, tantum inurbe vis patrum in dies miseriaeque plebis crescebant, cum eo ipso, quod necesse erat solvi, facultas solvendi inpediretur.
那一年,由于战争进展顺利,国外局势越是平静,城内贵族的权势和大众的苦难就越是与日俱增,因为正是由于必须偿还债务这一事实本身,偿还债务的能力反而受到了阻碍。
itaque cum iam ex re nihil dari posset, §6.34.2fama et corpore, iudicati atque addicti, creditoribus satisfaciebant, poenaque in vicem fidei cesserat.
因此,由于此时已无法从财产中支付任何东西,他们在被判决和被移交之后,用自己的名誉和身体来满足债权人,刑罚已经取代了信用。
§6.34.3adeo ergo obnoxios summiserant animos non infimi solum, sed principes etiam plebis, ut non modo ad tribunatum militum inter patricios petendum, §6.34.4quod tanta vi ut liceret tetenderant, sed ne ad plebeios quidem magistratus capessendos petendosque ulli viro acri experientique animus esset, possessionemque honoris usurpati modo a plebe per paucos annos recuperasse in perpetuum patres viderentur.
因此,不仅是最底层的平民,连平民的首领们也极其卑屈地屈服了,以至于他们不仅不去争取在贵族中竞选军事护民官的职位—— 而这曾是他们以极大的力量力争使其成为合法的事——甚至连担任和争取平民自己的官职,任何有魄力和有经验的人也没有了斗志;贵族们似乎永久地收回了仅仅在过去几年里被平民行使过的官职所有权。
§6.34.5ne id nimis laetum parti alteri esset, parva, ut plerumque solet, rem ingentem moliundi causa intervenit.
为了不让这件事给另一方带来过分的喜悦,正如通常所发生的那样,一个微小的原因介入进来,推动了一件大事的发生。
M. Fabi Ambusti, potentis viri cum inter sui corporis homines tum etiam ad plebem, quod haudquaquam inter id genus contemptor eius habebatur, filiae duae nuptae Ser. Sulpicio maior, minor C. Licinio Stoloni erat, inlustri quidem viro, tamen plebeio;
马尔库斯·法比乌斯·安布斯图斯是一个在同阶层的人中以及在平民中都很有影响力的人,因为在他的同僚中他绝不被视为平民的鄙视者;他有两个女儿,长女嫁给了塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯,次女嫁给盖乌斯·利基尼乌斯·斯托洛,后者虽是一位杰出人物,但仍是平民。
eaque ipsa adfinitas haud spreta gratiam Fabio ad vulgum quaesierat.
而这桩联姻本身并未受到轻视,反而为法比乌斯在普通大众中赢得了好感。
§6.34.6forte ita incidit, ut in Ser. Sulpici tribuni militum domo sorores Fabiae cum inter se, ut fit, sermonibus tempus tererent, lictor Sulpici, cum is de foro se domum reciperet, forem, ut mos est, virga percuteret.
事情碰巧是这样发生的:在军事护民官塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯的家中,法比亚姐妹正像往常那样聊天消磨时间,这时苏尔皮基乌斯的侍从官从广场返回家中,按照惯例用手杖敲击了大门。
cum ad id, moris eius insueta, expavisset minor Fabia, risui sorori fuit, miranti ignorare id sororem.
当小法比亚因不习惯这种惯例而对此感到惊吓时,引起了她姐姐的嘲笑,姐姐对妹妹居然不知道这件事感到惊讶。
§6.34.7ceterum is risus stimulos parvis mobili rebus animo muliebri subdidit.
然而,这笑声给容易因琐事动摇的女性心灵埋下了刺。
frequentia quoque prosequentium rogantiumque, num quid vellet, credo fortunatum matrimonium ei sororis visum suique ipsam malo arbitrio, quo a proximis quisque minime anteiri vult, paenituisse.
由于随从众多,且纷纷询问是否有何吩咐,我相信在她看来,姐姐的婚姻是幸福的,而她因那种最不愿被身边人超越的阴暗心理,对自己(的婚姻)感到了悔恨。
§6.34.8confusam eam ex recenti morsu animi cum pater forte vidisset, percunctatus “satin salvae?” avertentem causam doloris, quippe nec satis piam adversus sororem nec admodum in virum honorificam,
当父亲偶然看到她因这新近的心灵创伤而神色慌乱时,便问道:“一切都好吧? ”她避而不谈痛苦的原因,因为这原因既对姐姐不够友好,对丈夫也实在不太体面。
§6.34.9elicuit comiter sciscitando, ut fateretur eam esse causam doloris, quod iuncta inpari esset, nupta in domo, quam nec honos nec gratia intrare posset.
然而,父亲通过和蔼的询问引导她说出了实情,承认这就是她痛苦的原因:她嫁给了一个门不当户不对的人,嫁入了一个荣誉和人望都无法进入的家庭。
§6.34.10consolans inde filiam Ambustus bonum animum habere iussit: eosdem prope diem domi visuram honores, quos apud sororem videat.
于是,安布斯图斯安慰女儿,让她宽心:不久之后,她就会在自己家里看到她在姐姐家所看到的同样荣誉。
§6.34.11inde consilia inire cum genero coepit adhibito L. Sextio, strenuo adulescente et cuius spei nihil praeter genus patricium deesset.
此后,他开始与女婿商议计划,并召来了卢基乌斯·塞克斯提乌斯,一个充满干劲的年轻人,除了贵族出身外,他的前途没有什么可欠缺的了。

词汇与语法注释

  1. §6.34.1eo ipso, quod — 指示代名词夺格“eo ipso”与由“quod”引导的名词从句构成同格,表示原因或手段。通过被动不定式“solvi”(被偿还)与“facultas solvendi”(偿还能力)的对比,揭示了当时平民所处的荒谬而悲惨的境地:由于必须履行债务这一要求本身,反而阻碍了他们实际偿债能力的恢复。
  2. §6.34.2fama et corpore — 手段夺格。这描绘了当债务人无法用金钱(fides)偿还时,被迫交出自己的“社会声誉(名誉)”和“身体”,即成为债务奴隶(addicti)并被强制劳役,以此来实质上满足(satisfaciebant)债权人要求的惨状。
  3. §6.34.4animus esset — 接在 §6.34.3 中“adeo”之后、由“ut”引导的结果从句中的虚拟语气。在带有“ne... quidem”(甚至连……也不)的语境中,“ulli viro acri experientique”(任何有魄力和经验的人)作所有格与格,“animus”(斗志、心力)作主语,表明了当时极其严峻的局面,即没有任何有能力的平民还保有竞选官职的意愿。
  4. §6.34.7malo arbitrio — 原因夺格。其内容由随后的关系从句(quo a proximis quisque minime anteiri vult)进行了解释,指“最不愿被身边人超越的阴暗心理(嫉妒心)”。主句中无人称动词“paenituisse”的逻辑主语是宾格不定式句中的宾格代词“ipsam”。
  5. §6.34.8satin salvae — “satisne salvae res sunt?”的口语和惯用省略表达。常用于家人或亲密关系之间,关切地询问对方身体或近况,“一切都好吧?”或“没有什么不顺心的事吧?”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §6.34.1-6.34.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:6.34.1-6.34.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。