Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §6.33.1-6.33.12

安提乌姆投降与拉丁人袭击图斯库鲁姆

第 347 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

安提乌姆人与拉丁人发生内讧,前者向罗马投降,而愤怒的拉丁人则烧毁了萨特里库姆,并因图斯库鲁姆归顺罗马而突袭并占领了该城。罗马军队迅速赶到,将拉丁人全数歼灭。

§6.33.1seditio tum inter Antiates Latinosque coorta, cum Antiates victi malis subactique bello, in quo et nati erant et consenuerant, deditionem spectarent, §6.33.2Latinos ex diutina pace nova defectio recentibus adhuc animis ferociores ad perseverandum in bello faceret.
当时,安提乌姆人与拉丁人之间爆发了内讧。 因为安提乌姆人饱受灾祸打击,并在他们于其中出生且老去的那场战争中被征服,因而倾向于投降;而拉丁人则因长期和平后的重新背叛,斗志依然旺盛,对坚持战争显得更加狂暴。
finis certaminis fuit, postquam utrisque apparuit nihil per alteros stare, quo minus incepta persequerentur.
争端在双方都明白对方面前没有任何障碍可以阻止他们各自推行已开始的计划后结束。
Latini profecti a societate pacis, §6.33.3ut rebantur, inhonestae sese vindicaverunt, Antiates incommodis arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque Romanis dedunt.
拉丁人脱离了他们认为是不名誉的和平盟约,宣告了自身的独立;安提乌姆人则排除了阻碍其有益决定(求和)的、令人讨厌的监督者,将城市和土地献给罗马人。
§6.33.4ira et rabies Latinorum, quia nec Romanos bello laedere nec Volscos in armis retinere potuerant, eo erupit, ut Satricum urbem, quae receptaculum primum eis adversae pugnae fuerat, igni concremarent; nec aliud tectum eius superfuit urbis, cum faces pariter sacris profanisque inicerent, quam matris Matutae templum;
拉丁人的愤怒与狂躁,因他们既不能在战争中杀伤罗马人,又无法让沃尔斯奇人继续保持武装,因而爆发为如此行径:他们用火烧毁了曾是他们在败战中第一处避难所的萨特里库姆城;在他们将火把同时扔向神圣与世俗建筑时,该城除了马特尔·マトゥタ神庙外,没有其他建筑幸存。
inde eos §6.33.5nec sua religio nec verecundia deum arcuisse dicitur, sed vox horrenda edita templo cum tristibus minis, ni nefandos ignes procul delubris amovissent.
据传,使他们退缩的既不是他们自身的宗教心,也不是对神明的敬畏,而是神庙中传出的一声可怕的声音,伴随着严厉的威胁,除非他们将这不祥之火从庙宇移开。
Incensos ea rabie impetus Tusculum tulit ob iram, §6.33.6quod deserto communi concilio Latinorum non in societatem modo Romanam, sed etiam in civitatem se dedissent.
被这种狂躁点燃的攻势,因愤怒而转向了图斯库鲁姆,因为图斯库鲁姆人背弃了拉丁人的共同会议,不仅加入了罗马的盟约,甚至还接受了罗马公民权。
§6.33.7patentibus portis cum inproviso incidissent, primo clamore oppidum praeter arcem captum est.
因为城门敞开,他们乘虚不备攻入,在第一声呐喊中,除卫城外,城镇便被占领。
in arcem oppidani refugere cum coniugibus ac liberis nuntiosque Romam, qui certiorem de suo casu senatum facerent, misere.
镇民们携同妻子儿女逃入卫城,并向罗马派遣使者,以使元老院获悉他们的遭遇。
§6.33.8haud segnius, quam fide populi Romani dignum fuit, exercitus Tusculum ductus; L. Quinctius et Ser. Sulpicius tribuni militum duxere.
罗马军队以不亚于符合罗马人民信义的迅速行动,被引向图斯库鲁姆;军事护民官卢基乌斯·昆克蒂乌斯和塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯率领他们。
§6.33.9clausas portas Tusculi Latinosque simul obsidentium atque obsessorum animo hinc moenia Tusculi tueri vident, illinc arcem oppugnare, terrere una ac pavere.
他们看到关闭的图斯库鲁姆城门,以及拉丁人同时怀着包围者和被包围者的心态:一方面防守着图斯库鲁姆的城墙,另一方面攻击着卫城,既使人恐惧又自身害怕。
§6.33.10adventus Romanorum mutaverat utriusque partis animos; Tusculanos ex ingenti metu in summam alacritatem, Latinos ex prope certa fiducia mox capiendae arcis, quoniam oppido potirentur, in exiguam de se ipsis spem verterat.
罗马人的到来改变了双方的心态;它将图斯库鲁姆人从极大的恐惧转为极度的兴奋,而将拉丁人从因占领城镇而即将夺取卫城的近乎确定的自信,转为了对自己命运的微茫希望。
§6.33.11tollitur ex arce clamor ab Tusculanis; excipit aliquanto maior ab exercitu Romano.
图斯库鲁姆人从卫城上发出呐喊;罗马军队随之发出了更为响亮的声音。
utrimque urgentur Latini; nec impetus Tusculanorum decurrentium ex superiore loco sustinent nec Romanos subeuntes moenia molientesque obices portarum arcere possunt.
拉丁人受到两面夹击;他们既无法抵挡图斯库鲁姆人从高处冲下的攻势,也无法阻挡正在攀登城墙并破坏城门障碍的罗马人。
§6.33.12scalis prius moenia capta; inde effracta claustra portarum; et cum anceps hostis et a fronte et a tergo urgeret nec ad pugnam ulla vis nec ad fugam loci quicquam superesset, in medio caesi ad unum omnes.
先是城墙被梯子攻占,继而城门的闭锁被砸开;当腹背受敌、无论是战斗的力气还是逃跑的空间都已不剩时,他们在中间被斩杀殆尽,无一幸免。
recuperate ab hostibus Tusculo exercitus Romam est reductus.
从敌人手中夺回图斯库鲁姆后,军队被撤回罗马。

词汇与语法注释

  1. §6.33.2nihil per alteros stare, quo minus — 解析 "stare per aliquem quo minus..." 句型(意为“某人方面没有任何妨碍去做某事”)。此处表示安提乌姆人(谋求投降)与拉丁人(谋求继续战争)双方均明白,对方并不会阻碍自己实行各自的计划(incepta)。
  2. §6.33.5ni nefandos ignes procul delubris amovissent — 带有虚拟式过去完成时 amovissent 的 ni 从句,表示由“带有威胁的可怕声音”(vox ... cum minis)所暗示的间接引语(内含条件)中的将来完成时。由于时态配合,向过去移位成为过去完成时。
  3. §6.33.9obsidentium atque obsessorum animo — 现在分词并置 obsidentium 与 obsessorum 修饰名词 animo(方式夺格)。它精妙地刻画了拉丁人矛盾的双重身份与心理状态:他们既是卫城的“包围者”(obsidentes),同时又是因罗马人到来而被堵在城内的“被包围者”(obsessi)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §6.33.1-6.33.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:6.33.1-6.33.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。