§6.35.1occasio videbatur rerum novandarum propter ingentem vim aeris alieni, cuius levamen mali plebes nisi suis in summo imperio locatis nullum speraret: accingendum ad eam cogitationem esse;
由于沉重的债务负担,这似乎是一个进行变革的良机,因为平民深知,除非将自己的人安插在最高权力位置上,否则这一恶劣境况绝无减轻的希望;因此,必须为这一构想做好准备。
§6.35.2conando agendoque iam eo gradum fecisse plebeios, unde, si porro adnitantur, pervenire ad summa et patribus aequari tam honore quam virtute possent.
通过努力和行动,平民们已经迈向了这样一个阶段,从这里开始,如果他们继续奋斗,就能登上最高峰,并在名誉和美德上与贵族平起平坐。
§6.35.3in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu sibimet ipsi viam ad ceteros honores aperirent.
眼下,他们决定先担任平民护民官,以便通过这一官职为自己开辟通往其他荣誉的道路。
§6.35.4creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgavere leges omnes adversus opes patriciorum et pro commodis plebis, unam de aere alieno, ut deducto eo de capite, quod usuris pernumeratum esset, id, quod superesset, triennio aequis pensionibus persolveretur; alteram de modo agrorum, §6.35.5ne quis plus quingentas iugera agri possideret; tertiam, ne tribunorum militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe crearetur, — cuncta ingentia et quae sine certamine maximo obtineri non possent.
当选为护民官的盖乌斯·利基尼乌斯和卢基乌斯·塞克斯提乌斯随即公布了所有旨在削弱贵族权势、争取平民利益的法案:其一是关于债务的,规定将已支付的利息从本金中扣除后,余款在三年内分期均等偿还;其二是关于土地限制的,规定任何人不得占有超过五百ユーゲラ(iugera)的土地;其三是规定不再举行军事护民官的选举,且执政官中必须有一人出自平民——这些全都是极其重大的法案,若不经过最激烈的斗争绝无可能通过。
omnium igitur simul rerum, §6.35.6quarum inmodica cupido inter mortales est, agri, pecuniae, honorum discrimine proposito conterriti patres cum trepidassent publicis privatisque consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam ante certaminibus intercessionem invento collegas adversus tribunicias rogationes conparaverunt.
因此,当世人抱有无限欲望的所有事物——土地、金钱和荣誉——同时面临决战的考验时,惊恐万状的贵族们在公私会议上陷入了慌乱,在找不到除历次斗争中屡试不爽的否决权以外的任何其他对策的情况下,他们拉拢了其他同僚护民官来对抗这两人的法案。
§6.35.7qui ubi tribus ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque viderunt, stipati patrum praesidiis ne recitari rogationes nec sollemne quidquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt.
那些同僚护民官一旦看到各部族被利基尼乌斯和塞克斯提乌斯召集起来准备投票,便在贵族护卫的簇拥下,既不准朗读法案,也不允许进行任何其他供平民通过决议的法定程序。
§6.35.8iamque frustra saepe concilio advocato cum pro antiquatis rogationes essent: “bene habet” inquit Sextius; “quando quidem tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem.
在平民会议多次被徒劳地召集、法案形同被否决之后,塞克斯提乌斯说:“很好;既然你们乐于让否决权拥有如此大的威力,那我们就要用这同一件武器来保护平民。
§6.35.9agite dum, comitia indicite, patres, tribunis militum creandis; faxo, ne iuvet vox ista “veto,” qua nunc concinentes collegas nostros tam laeti auditis.
来吧,贵族们,宣布举行选举军事护民官的民会吧;我会让你们听着我们那些随声附和的同僚们说出‘我反对’这个词时不再那么高兴,而你们现在听得正起劲呢。
” haud inritae cecidere minae; §6.35.10comitia praeter aedilium tribunorumque plebi nulla sunt habita.
”这一威胁并未落空;除市政官和平民护民官外,没有举行过任何选举。
Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti nullos curules magistratus creari passi sunt; eaque solitudo magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et iis comitia tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem tenuit.
蝉联平民护民官的利基尼乌斯和塞克斯提乌斯不允许选举任何高级政务官;由于平民不断重选这两位护民官,而他们又取消了军事护民官的选举,这种政务官空缺的状态在罗马城持续了五年之久。