Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §5.7.1-5.7.13

维伊围城受挫与罗马各阶层的自愿从军

第 266 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

维伊围城工事被毁的消息传回罗马后,拥有骑士财产者和平民纷纷自愿请求参军效力,在国家面临危机时展现出极大的阶级和合与爱国热情。

§5.7.1par iam etiam in contionibus erat Appius tribunis plebis, cum subito, unde minime quis crederet, accepta calamitas apud Veios et superiorem Appium in causa et concordiam ordinum maiorem ardoremque ad obsidendos pertinacius Veios fecit.
阿庇乌斯在集会上也已经与平民护民官平分秋色,就在这时,突然从一个人们最未曾料想到的地方,在维伊遭受的惨重失败不仅使阿庇乌斯在辩论中占据了上风,而且使各阶级之间更加和合,并激发了更加顽强围攻维伊的巨大热情。
§5.7.2nam cum agger promotus ad urbem vineaeque tantum non iam iniunctae moenibus essent, dum opera interdiu fiunt intentius quam note custodiuntur, patefacta repente porta ingens multitudo facibus maxime armata ignes coniecit, §5.7.3horaeque momento simul aggerem ac vineas, tam longi temporis opus, incendium hausit; multique ibi mortales nequiquam opem ferentes ferro ignique absumpti sunt.
因为当土垒已经推进到城下,木棚(维内亚)也几乎与城墙相接时,由于工程在白天的施工比在夜间的防范更为严密,城门突然打开,一大群主要用火把武装起来的敌军投掷了火种,在转瞬之间,大火同时吞噬了土垒和木棚——这可是耗费了如此长久时间的劳作;那里的许多人在徒劳地提供援助时,被刀剑和烈火吞噬。
quod ubi Romam est nuntiatum, §5.7.4maestitiam omnibus, senatui curam metumque iniecit, ne tum vero sustineri nec in urbe seditio nec in castris posset et tribuni plebis velut ab se victae rei publicae insultarent, §5.7.5cum repente, quibus census equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio prius inter sese habito senatum adeunt factaque dicendi potestate equis se suis stipendia facturos promittunt.
当这一消息传到罗马时,它给所有人带来了悲伤,给元老院带来了忧虑和恐惧,生怕到那时无论在城内还是在军营中,内讧都将无法遏制,而平民护民官则会嘲笑那仿佛被他们自己征服的国家,就在这时,那些拥有骑士财产却未被分配公有马匹的人,在彼此先举行了集会之后,前往元老院,在获得发言权后,承诺他们将用自己的马匹服军役。
§5.7.6quibus cum amplissimis verbis gratiae ab senatu actae essent famaque ea forum atque urbem pervasisset, subito ad curiam concursus fit plebis; §5.7.7pedestris ordinis aiunt nunc esse nomina dare operamque rei publicae extra ordinem polliceri, seu Veios seu quo alio ducere velint.
元老院用最崇高的言辞向他们表示了感谢,并且这一消息传遍了广场和全城,突然,平民也纷纷涌向议事堂;他们说现在该轮到步兵阶级来登记姓名,并承诺在常规编制之外为国家效力,无论他们想把他们带到维伊还是其他地方。
si Veios ducti sint, negant se inde prius quam capta urbe hostium redituros esse.
如果被带到维伊,他们宣称,在攻克敌人的城市之前,他们绝不从那里返回。
§5.7.8tum vero iam superfundenti se laetitiae vix temperatum est; §5.7.9non enim, sicut equites, dato magistratibus negotio laudari iussi, neque aut in curiam vocati, quibus responsum daretur, aut limine curiae continebatur senatus, sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem in comitio stantem voce manibusque significare publicam laetitiam, §5.7.10beatam urbem Romanam et invictam et aeternam illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus.
到了那时,人们几乎无法克制自己那洋溢出来的喜悦;因为元老院并不像对待骑士那样,命令政务官去执行赞扬的任务,他们既没有被召入议事堂以接受答复,元老院也没有被限制在议事堂的门槛之内,而是每个人都代表自己,从高处用声音和手势向站在民会广场(科米提乌姆)上的群众表达公共的喜悦,宣称罗马城因那份和合而幸福、无敌且永恒,赞扬骑士,赞扬平民,用赞美之词推崇这一天,并承认元老院的慷慨与善意已被(平民的积极性)所超越。
§5.7.11certatim patribus plebique manare gaudio lacrimae, donec revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est, §5.7.12ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore; placere autem omnibus his voluntariam extra ordinem professis militiam aera procedere; et equiti certus numerus aeris est adsignatus.
贵族和平民都竞相流下喜悦的泪水,直到贵族们被重新召回议事堂,通过了一项元老院决议,规定军事护民官召集大会,向步兵和骑士表示感谢,并声明元老院会记住他们对祖国的忠诚;此外,决定向所有这些在常规之外自愿申报服役的人发放津贴;骑士也被分配了特定数额的津贴。
§5.7.13tum primum equis suis merere equites coeperunt.
就在那时,骑士们开始第一次用自己的马匹服役。
voluntarius ductus exercitus Veios non amissa modo restituit opera, sed nova etiam instituit.
这支自愿被引向维伊的军队不仅恢复了损失的工程,而且还建立了新的工程。
ab urbe commeatus intentiore quam antea subvehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum deesset.
来自城市的给养以比以前更为热切的关怀运送上去,以免任何东西匮乏于这支立下如此汗马功劳的军队之需。

词汇与语法注释

  1. 5.7.1cum subito... fecit — 这是所谓的“倒装cum”(cum inversum)句型。主句(par erat Appius)使用未完成过去时以描述某种持续的背景状态,而由 cum 引导的从句则使用直说过去完成时(fecit)来强调突然发生的事件。
  2. 5.7.7pedestris ordinis — 性质或义务属格的谓语性用法。在此处意为“属于步兵阶级”或“轮到步兵阶级的义务/顺序”,其结构中省略了如 officium 或 partes 等表示职责或份额的名词。
  3. 5.7.8vix temperatum est — 不及物动词 temperare 的被动非人称用法。字面意思是“对于(与格 laetitiae)几乎无法克制”,用以强调当时民众极难抑制内心的喜悦。
  4. 5.7.9significare — 历史不定式(historical infinitive)。它在此处作为主句动词,紧接在直说法的 continebatur 之后,用于生动地描绘戏剧性的、迅速发生的动作。后续 §5.7.10 中的 dicere, laudare, ferre, fateri 以及 §5.7.11 中的 manare 同样属于此类历史不定式。
  5. 5.7.12aera procedere — 这是由 aes(铜币,转义为津贴、薪饷)的复数宾格 aera 与 procedere(进行、发生、生效)构成的“宾格加不定式”(ACI)结构,作为非人称动词 placere(决定、通过)的主语从句。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §5.7.1-5.7.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:5.7.1-5.7.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。