§5.6.1si, me dius fidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat insuescere militem nostrum non solum parta victoria frui, §5.6.2sed, si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum expectare et, si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri nec, sicut aestivas aves, statim autumno tecta ac recessus circumspicere.
誓死而言,即使这与这场战争毫无关系,但对于军事纪律来说,让我们的士兵不仅习惯于享受已获得的胜利,而且同样是极为重要的:在战事进展缓慢时承受厌倦,并等待那即便迟来也是希望的结局;如果战争在夏天未能完成,便等待冬季,而不是像夏候鸟那样,一到秋天就立刻四处寻找屋顶和隐蔽处。
§5.6.3obsecro vos, venandi studium ac voluptas homines per nives ac pruinas in montes silvasque rapit; belli necessitatibus eam patientiam non adhibebimus, quam vel lusus ac voluptas elicere solet?
我请求你们,对狩猎的热情和乐趣尚且能驱使人们冒着冰雪前往山林;难道对于战争的迫切需要,我们反而不能展现出连游戏和娱乐通常都能激发出来的这种忍耐吗?
§5.6.4adeone effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non possint? ut tamquam navale bellum tempestatibus captandis et observando tempore anni gerant, non aestus, non frigora pati possint?
难道我们认为我们士兵的体魄如此软弱,意志如此柔弱,以至于他们不能在军营里坚守一个冬天,不能远离家乡吗? 难道他们要像打海战一样,通过等待风和日丽、观察岁时季节来打仗,而不能忍受酷暑和严寒吗?
§5.6.5erubescant profecto, si quis eis haec obiciat, contendantque et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse et se iuxta hieme atque aestate bella gerere posse nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse.
如果有人用这些话来指责他们,他们无疑会感到羞愧,并且会坚称自己的心身都蕴含着男儿的坚忍,他们能够同样在冬夏两季作战,他们并未将软弱与懈怠的庇护委托给护民官,并且他们牢记,他们的祖先创立这一职权(护民官职)本身,绝非在树荫下或屋檐下。
§5.6.6haec virtute militum vestrorum, haec Romano nomine sunt digna, non Veios tantum nec hoc bellum intueri, quod instat, sed famam et ad alia bella et ad ceteros populos in posterum quaerere.
这些才是配得上你们士兵之勇武、配得上罗马之名声的事情:不仅要盯着维伊,盯着眼前这场迫在眉睫的战争,更要为未来的其他战争和在其他民族中赢得名望。
§5.6.7an mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent, cuius si qua urbs primum illum brevissimi temporis sustinuerit impetum, §5.6.8nihil deinde timeat, an hic sit terror nominis nostri, ut exercitum Romanum non taedium longinquae oppugnationis, non vis hiemis ab urbe circumsessa semel amovere possit nec finem ullum alium belli quam victoriam noverit nec impetus potius bella quam perseverantia gerat?
难道你们认为,由此产生的舆论评价差异是微不足道的吗? ——究竟邻近的民族是会认为罗马人不过是这样一个民族:只要有任何城市能顶住他们那极短时间的第一次冲锋,此后便无所畏惧;还是说,我们名字的威慑力在于:无论是持久围攻的厌倦,还是严冬的残酷,都不能使罗马军队从一旦包围的城市撤退,并且他们除了胜利之外不知道战争有任何其他结局,他们不是凭一时冲动,而是凭坚韧不拔来打赢战争?
§5.6.9quae in omni quidem genere militiae, maxime tamen in obsidendis urbibus necessaria est, quarum plerasque munitionibus ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum vincit atque expugnat, §5.6.10sicut Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus tribuni plebis fuerint et Romae invenerint praesidia Veientes, quae nequiquam in Etruria quaerunt.
这种品质在各种军事行动中固然都是必需的,但在围攻城市时尤为不可或缺;由于防御工事和自然地势,大部分城市是攻不破的,而时间本身会通过饥饿和干渴将其战胜并攻克,正如它将攻克维伊一样——除非平民护民官成为敌人的帮手,使维伊人在罗马找到了他们在中埃特鲁里亚徒劳寻找的保护。
an est quicquam, §5.6.11quod Veientibus optatum aeque contingere possit, quam ut seditionibus primum urbs Romana, deinde velut ex contagione castra impleantur? at hercule apud hostis tanta modestia est,
难道还有什么事情,能像这样同样符合维伊人的心愿吗:即首先是罗马城,接着仿佛通过传染一样,军营也充满了内讧?
§5.6.12ut non obsidionis taedio, non denique regni quicquam apud eos novatum sit, non negata auxilia ab Etruscis inritaverint animos; §5.6.13morietur enim extemplo, quicumque erit seditionis auctor, nec cuiquam dicere ea licebit, quae apud vos inpune dicuntur.
然而,誓死而言,在敌人那里纪律是如此严明,以至于无论是围城的厌倦,还是最终王政的建立,都没有让他们发生任何改变,埃特鲁里亚人拒绝援助也没有激怒他们的情绪;因为任何内讧的发起者都会立刻处死,任何人都不被允许说出那些在你们这里可以免受惩罚而说出的话。
§5.6.14fustuarium meretur, qui signa relinquit aut praesidio decedit; auctores signa relinquendi et deserendi castra non uni aut alteri militi, sed universis exercitibus palam in contione audiuntur; §5.6.15adeo quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendae patriae dissolvendaeque rei publicae est, adsuestis quieti audire et dulcedine potestatis eius capti quaelibet sub ea scelera latere sinitis.
凡是遗弃军旗或擅离职守者,理应受到笞刑;然而,煽动遗弃军旗和逃离军营的人,却不仅对一两名士兵,而是对全军在集会上公然发表言论,并被众人倾听;以至于凡是平民护民官所说的话,即使是为了出卖祖国和解体国家,你们也习惯于静静地听着,并被其权力的甘美所俘虏,容许任何罪行在其庇护下潜藏。
§5.6.16reliquum est, ut, quae hic vociferantur, eadem in castris et apud milites agant et exercitus corrumpant ducibusque parere non patiantur, §5.6.17quoniam ea demum Romae libertas est, non senatum, non magistratus, non leges, non mores maiorum, non instituta patrum, non disciplinam vereri militiae.
剩下的就是,让他们把在这里大声疾呼的那些话,同样带到军营中和士兵们中间去付诸行动,败坏军队,使他们不服从将领的指挥,因为在罗马,这终究才是所谓的自由:不敬畏元老院,不敬畏政务官,不敬畏法律,不敬畏祖先的风俗,不敬畏父辈的制度,也不敬畏军事纪律。
”
”