Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §5.8.1-5.8.13

安克苏尔沦陷与将领内讧导致的维伊战败

第 267 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在新任军事护民官任内,安克苏尔的罗马守军遭到奇袭并失守。同时在围攻维伊期间,由于指挥官塞尔吉乌斯与维尔吉尼乌斯之间的个人恩怨与傲慢,导致罗马军营在面对敌人的内外夹击时惨遭失败,随后两人在元老院中互相推诿责任。

§5.8.1insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit C. Servilium Ahalam tertium, Q. Servilium, L. Verginium, Q. Sulpicium, A. Manlium iterum, M. Sergium iterum.
第二年,担任具有执政官权力的军事护民官的是:第三次任职的盖乌斯·塞维里乌斯·阿哈拉、昆图斯·塞维里乌斯、卢基乌斯·维尔吉尼乌斯、昆图斯·苏尔皮基乌斯、第二次任职的奥卢斯·马恩利乌斯以及第二次任职的马尔库斯·塞尔吉乌斯。
§5.8.2his tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesidium vacationibus militum et Volscos mercatores vulgo receptando proditis repente portarum custodibus oppressum est.
在这些护民官任内,当所有人的注意力都集中在对维伊的战争时,安克苏尔的守军由于士兵放假以及普遍接纳沃尔斯奇商人而被忽视,在城门守卫突然叛变后,遭到奇袭并被攻陷。
§5.8.3minus militum periit, quia praeter aegros lixarum in modum omnes per agros vicinasque urbes negotiabantur.
死亡的士兵较少,因为除病人外,所有人都在像随军商贩一样在田野和邻近的城市做生意。
§5.8.4nec Veis melius gesta res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat; nam et duces Romani plus inter se irarum quam adversus hostes animi habuerunt, et auctum est bellum adventu repentino Capenatium atque Faliscorum.
在维伊,战事同样没有好转,而那里在当时是所有公众关注的焦点;因为罗马的将领们彼此之间的愤怒多于对敌人的斗志,而且由于卡佩纳人和法里斯基人的突然到来,战争规模扩大了。
§5.8.5hi duo Etruriae populi, quia proximi regione erant, devictis Veis bello quoque Romano se proximos fore credentes, Falisci propria etiam causa infesti, §5.8.6quod Fidenati bello se iam antea inmiscuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter se obligati cum exercitibus necopinato ad Veios accessere.
这两个埃特鲁里亚民族因为在地理上最近,相信一旦维伊被征服,他们也将最先面对与罗马的战争,而法里斯基人因为自身的特殊原因也怀有敌意,因为他们在此前已经介入了菲德奈的战争,通过互派使节并宣誓缔结盟约,率领军队出其不意地逼近了维伊。
§5.8.7forte ea regione, qua M. Sergius tribunus militum praeerat, castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etruriam omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani crediderant.
碰巧,在军事护民官马尔库斯·塞尔吉乌斯管辖的那片区域,他们袭击了营地并带来了巨大的恐慌,因为罗马人以为整个埃特鲁里亚都已被动员起来,正大举前来。
eadem opinio Veientes in urbe concitavit.
同样的看法也激励了城内的维伊人。
ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur; §5.8.8concursantesque cum huc atque illuc signa transferrent, nec Veientem satis cohibere intra munitiones nec suis munimentis arcere vim ac tueri se ab exteriore poterant hoste.
因此,罗马营地在两面夹击的战斗中遭到围攻;士兵们四处奔跑,将军旗移来移去,既无法将维伊人有效遏制在防御工事之内,也无法用自己的防壁抵御外来敌人的猛烈攻击并保护自己。
§5.8.9una spes erat, si ex maioribus castris subveniretur, ut diversae legiones aliae adversus Capenatem ac Faliscum, aliae contra eruptionem oppidanorum pugnarent; sed castris praeerat Verginius privatim Sergio invisus infestusque.
唯一的希望在于从较大的营地获得增援,以便不同的军团分头作战,一些对抗卡佩纳人和法里斯基人,另一些对抗城内居民的突围;但掌管那个营地的是维尔吉尼乌斯,他在私底下非常憎恨并敌视塞尔吉乌斯。
§5.8.10is, cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones, utrimque invehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, si opus foret auxilio, collegam dictitans ad se missurum.
当有报告称大部分据点遭到围攻、防御工事被突破、敌人从两面攻入时,他仍让士兵们严阵以待,一再声称如果需要援助,他的同僚会派人来找他。
huius adrogantiam pertinacia alterius aequabat, §5.8.11qui, ne quam opem ab inimico videretur petisse, vinci ab hoste quam vincere per civem maluit.
而另一人的固执与他的傲慢不相上下,后者为了不显得向仇敌请求了任何援助,宁可被敌人击败,也不愿通过同胞获得胜利。
§5.8.12diu in medio caesi milites; postremo desertis munitionibus perpauci in maiora castra, pars maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt.
士兵们长期在夹击中被屠杀;最后,他们放弃了防御工事,极少数人奔向较大的营地,而绝大部分人以及塞尔吉乌斯本人则直奔罗马。
ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Verginium ex castris, interea praeesse legatos placuit.
在罗马,当他把所有罪责都推给同僚时,元老院决定从营地召回维尔吉尼乌斯,在此期间由副官指挥。
§5.8.13acta deinde in senatu res est certatumque inter collegas maledictis.
随后,元老院讨论了这件事,同僚之间展开了相互谩骂的争论。
pauci rei publicae, plerique huic atque illi, ut quosque studium privatim aut gratia occupaverat, adsunt.
极少数人支持国家,大多数人则根据各自私下的热忱或恩惠,站在这一方或那一方。

词汇与语法注释

  1. §5.8.2Anxuri — 名词 *Anxur*(安克苏尔)的方位格(locative)。虽然形式上类似于属格或与格,但它表示地点(“在安克苏尔”)。
  2. §5.8.6hi duo Etruriae populi... accessere — 该句的骨架为 `hi duo Etruriae populi... accessere`(这两个埃特鲁里亚民族……逼近了)。这是一个长而复杂的句式:分词 `credentes` 修饰主语 `populi`,其间插入同位语 `Falisci`(法里斯基人)以说明其特殊动机,接着是表示相互誓约的分词 `obligati`,最后才引出主动词 `accessere`(*accesserunt* 的缩略形式)。
  3. §5.8.10collegam dictitans ad se missurum — 这是由频发动词 *dictito* 的现在分词 `dictitans` 所引导的带对格的不定式结构(A.C.I.)。将来主动不定式 `missurum [esse]` 省略了 `esse`,其逻辑主语为对格的 `collegam`(同僚,即塞尔吉乌斯)。此外,`ad se`(向自己)中的 `se` 指代主句的主语维尔吉尼乌斯。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §5.8.1-5.8.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:5.8.1-5.8.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。