§5.7.1par iam etiam in contionibus erat Appius tribunis plebis, cum subito, unde minime quis crederet, accepta calamitas apud Veios et superiorem Appium in causa et concordiam ordinum maiorem ardoremque ad obsidendos pertinacius Veios fecit.
アッピウスは民会においても今や護民官たちと互角であったが、その時突然、思いもよらないところから、ヴェイイにおいて被った惨事が、アッピウスの主張を優位に立たせ、階級間の和合と、ヴェイイをより粘り強く包囲するためのより大きな熱意を作り出した。
§5.7.2nam cum agger promotus ad urbem vineaeque tantum non iam iniunctae moenibus essent, dum opera interdiu fiunt intentius quam note custodiuntur, patefacta repente porta ingens multitudo facibus maxime armata ignes coniecit,
というのも、都市へと進められた土塁とブドウ棚が城壁にほとんど今にも連結されようとしていた時、工事は昼間は熱心に行われていたものの、夜間はそれほど注意深く警備されていなかったため、突然門が開かれ、主に松明で武装した巨大な群衆が火を投げつけたからである。
§5.7.3horaeque momento simul aggerem ac vineas, tam longi temporis opus, incendium hausit;
そして、一瞬のうちに、これほど長い時間の労作であった土塁とブドウ棚を同時に火災が呑み込んだ。
multique ibi mortales nequiquam opem ferentes ferro ignique absumpti sunt.
そこにいた多くの人々が、無駄に救助を試みながら、剣と火によって滅ぼされた。
quod ubi Romam est nuntiatum,
このことがローマに報じられた時、すべての人に悲しみを、元老院に心労と恐れを投げかけた。
§5.7.4maestitiam omnibus, senatui curam metumque iniecit, ne tum vero sustineri nec in urbe seditio nec in castris posset et tribuni plebis velut ab se victae rei publicae insultarent,
その時こそ、都市における不和も陣営における不和も、もはや抑えきれなくなり、平民護民官たちが、あたかも自分たちによって打ち負かされた国家を嘲るのではないかと恐れたのである。
§5.7.5cum repente, quibus census equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio prius inter sese habito senatum adeunt factaque dicendi potestate equis se suis stipendia facturos promittunt.
その時突然、騎士の資産を持ちながら公有馬を割り当てられていなかった人々が、あらかじめ自分たちの間で集会を開いた上で、元老院に赴いた。 そして、発言の機会を与えられると、自分たちの馬で軍務を遂行する(自費で従軍する)と約束した。
§5.7.6quibus cum amplissimis verbis gratiae ab senatu actae essent famaque ea forum atque urbem pervasisset, subito ad curiam concursus fit plebis;
彼らに対して元老院から最も過分な言葉で感謝が述べられ、その噂が広場と都市に浸透した時、突然、議事堂(クリア)へと平民が殺到した。
§5.7.7pedestris ordinis aiunt nunc esse nomina dare operamque rei publicae extra ordinem polliceri, seu Veios seu quo alio ducere velint.
彼らは、今や歩兵階級の番であると言い、ヴェイイであろうと他のどこであろうと彼らを率いていくことを望むなら、国家に対する臨時の奉仕を約束すると言った。
si Veios ducti sint, negant se inde prius quam capta urbe hostium redituros esse.
もしヴェイイに率いられるなら、敵の都市を攻略する前にはそこから戻ることはない、と彼らは主張した。
§5.7.8tum vero iam superfundenti se laetitiae vix temperatum est;
その時、実に、溢れんばかりの喜びに、ほとんど自制が効かないほどであった。
§5.7.9non enim, sicut equites, dato magistratibus negotio laudari iussi, neque aut in curiam vocati, quibus responsum daretur, aut limine curiae continebatur senatus, sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem in comitio stantem voce manibusque significare publicam laetitiam,
なぜなら、騎士たちの場合のように、政務官たちに任務が与えられて称賛を命じられることもなく、彼らが返答を受け取るために議事堂の中に招き入れられることもなく、また元老院が議事堂の内部に留まることもなく、むしろ各自が自らの資格において、高い場所から、民会広場(コミティウム)に立っている群衆へと、声と手振りで公の喜びを示したからである。
§5.7.10beatam urbem Romanam et invictam et aeternam illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus.
彼らは、あの和合によってローマ市は祝福され、無敵であり、永遠であると言い、騎士たちを称え、平民を称え、その日そのものを賛辞をもって称え、元老院の親切さと好意が(平民のそれに)負かされたと告白した。
§5.7.11certatim patribus plebique manare gaudio lacrimae, donec revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est,
競うようにして、父祖たちと平民の目に喜びの涙が流れた。 ついに、父祖たちが議事堂に呼び戻された後、元老院決議がなされた。
§5.7.12ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore; placere autem omnibus his voluntariam extra ordinem professis militiam aera procedere;
それは、軍事護民官たちが民会を召集した上で歩兵と騎士に感謝を述べ、元老院は彼らの祖国に対する忠誠を忘れないであろうと語ること、また、これら自発的に臨時の軍務を表明したすべての人に対して手当(給与)が支給されることを承認するという内容であった。
et equiti certus numerus aeris est adsignatus.
そして、騎士に対しても特定の額の手当が割り当てられた。
§5.7.13tum primum equis suis merere equites coeperunt.
この時初めて、騎士たちは自前の馬で軍務に就き始めた。
voluntarius ductus exercitus Veios non amissa modo restituit opera, sed nova etiam instituit.
こうしてヴェイイに率いられた志願兵の軍隊は、失われた工事を修復しただけでなく、新たなものをも構築した。
ab urbe commeatus intentiore quam antea subvehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum deesset.
これほど国家に尽くした軍隊に必要なものが欠けることのないよう、都市から食糧が以前よりもさらに熱心な配慮をもって運ばれた。