§5.45.1aequis iniquisque persuasum erat tantum bello virum neminem usquam ea tempestate esse.
不论是友好者还是敌对者,都确信在那个时代,任何地方都没有人在战争中如此伟大。
contione dimissa corpora curant intenti, quam mox signum daretur.
会议解散后,他们全神贯注地调养身体,等待着信号何时发出。
quo dato primo silentio noctis ad portas Camillo praesto fuere.
信号一发出,在深夜最初的寂静中,他们便在城门处随时听候卡米卢斯的差遣。
§5.45.2egressi haud procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gallorum intuta neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti clamore invadunt.
他们出城不远,正如预料的那样,发现高卢人的营地在各个方向都毫无防备、疏于看守,于是伴随着巨大的呐喊声发起了进攻。
§5.45.3nusquam proelium, omnibus locis caedes est; nuda corpora et soluta somno trucidantur.
无处有战斗,到处是屠杀;他们裸露着、因熟睡而松懈的肉体任凭宰割。
extremos tamen pavor cubilibus suis excitos, quae aut unde vis esset, ignaros in fugam et quosdam in hostem ipsum inprovidos tulit.
然而,边缘的人们被惊恐从睡梦中惊醒,全然不知是何种力量、自何处袭来,惶恐中纷纷逃窜,有些人甚至毫无防备地撞向了敌人本身。
magna pars in agrum Antiatem delati excursione ab oppidanis in palatos facta circumveniuntur similis in agro Veienti Tuscorum facta strages est, §5.45.4qui urbis iam prope quadringentesimum annum vicinae, oppressae ab hoste invisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt, ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent plenique praedae Veios etiam praesidiumque, spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare.
大部分人流窜到安提乌姆的领地,由于城中居民对这些散兵游勇发起突击,他们被包围了。 在维伊的领地上,对托斯卡纳人也进行了类似的屠杀,这些人对于一座建城已近四百年、如今正遭受闻所未闻且从未见过的敌人压迫的邻近城市,非但没有丝毫怜悯,反而就在那个时候入侵罗马的领地,并且在满载掠夺物之后,甚至打算进攻维伊及其驻军——那是罗马人名号的最后希望。
§5.45.5viderant eos milites Romani vagantes per agros et congregato agmine praedam prae se agentis et castra cernebant haud procul Veis posita.
罗马士兵们曾看到他们在田野里游荡,并排成队列将掠夺物驱赶在身前,也看到他们的营地就设在离维伊不远的地方。
inde primum miseratio sui, §5.45.6deinde indignitas atque ex ea ira animos cepit: Etruscisne etiam, a quibus bellum Gallicum in se avertissent, ludibrio esse clades suas? vix temperavere animis,
由此首先产生的是对自身处境的自怜,继而是愤慨,随之而来的愤怒占据了他们的心灵:难道连他们曾为其挡下高卢战争的伊特鲁里亚人,也要把他们的灾难当作笑柄吗?
§5.45.7quin extemplo impetum facerent; conpressi a Q. Caedicio centurione, quem sibimet ipsi praefecerant, rem in noctem sustinuere.
他们几乎无法按捺住自己的情绪,想要立即发起进攻;但在他们自己推选的百人队长昆图斯·凯迪基乌斯的劝阻下,他们将行动推迟到了夜间。
§5.45.8tantum par Camillo defuit actor; cetera eodem ordine eodemque fortunae eventu gesta.
仅仅是缺少了一位与卡米卢斯相匹敌的领袖;其余的事情都以同样的顺序、同样的幸运结局进行。
quin etiam ducibus captivis, qui caedi nocturnae superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad salinas profecti nocte insequenti ex inproviso maiorem caedem edidere duplicique victoria orantes Veios redeunt.
不仅如此,他们以在夜间屠杀中幸存的俘虏为向导,在第二天夜里出发,前往盐场袭击伊特鲁里亚人的另一支部队,出其不意地制造了一场更大的屠杀,并带着双重胜利的欢呼回到了维伊。