§5.44.1“Ardeates” inquit, “veteres smici, novi etiam cives mei, quando et vestrum beneficium ita tulit et fortuna hoc eguit mea, nemo vestrum condicionis meae oblitum me huc processisse putet; sed res ac commune periculum cogit quod quisque possit in re trepida praesidii in medium conferre.
“阿尔代亚人,”他说,“老朋友,如今也是我的新公民,既然你们的恩德使然,而我的命运也有此需要,请你们不要以为我是忘记了自己的处境才走到这里来的;而是形势和共同的危险迫使每个人在危机时刻将自己所能提供的防卫力量汇集到公共利益中。
§5.44.2et quando ego vobis pro tantis vestris in me meritis gratiam referam, si nunc cessavero? aut ubi usus erit mei vobis, si in bello non fuerit? hac arte in patria steti et invictus bello in pace ab ingratis civibus pulsus sum.
况且,如果我此时无所作为,我何时才能回报你们对我的如此深重恩义? 或者,如果不是在战争中,你们何时能用到我? 我正是凭借这种本领在祖国中立足,在战争中未尝败绩,却在和平时期被忘恩负义的公民驱逐。
§5.44.3vobis autem, Ardeates, fortuna oblata est et pro tantis populi Romani beneficiis, quanta ipsi meministis — nec enim exprobranda apud memores sunt — gratiae referendae et huic urbi decus ingens belli ex hoste communi pariendi, qui effuso agmine adventat.
然而,阿尔代亚人,摆在你们面前的机会,既是为了罗马人民如此巨大的恩惠——对于铭记于心的人,无需多言指责——回报恩情,也是从那个正以散乱队伍逼近的共同敌人身上,为这座城市赢取巨大的战争荣耀。
§5.44.4gens est, cui natura corpora animosque magna magis quam firma dederit; eo in certamen omne plus terroris quam virium ferunt.
他们是一个自然赋予了其庞大而非坚实之肉体与精神的民族;因此,他们在每一次战斗中带来的恐惧多于力量。
§5.44.5argumento sit clades Romana: patentem cepere urbem; ex arce Capitolioque iis exigua resistitur manu; iam obsidionis taedio victi abscedunt vagique per agros palantur.
罗马的惨祸便是明证:他们占领了一座不设防的城市;而在卫城和卡皮托林山上,一小股人马正对他们进行抵抗;现在他们已被围城的疲惫所征服,正在离去,并在田野间四处游荡。
§5.44.6cibo vinoque raptim hausto repleti, ubi nox adpetit, prope rivos aquarum sine munimento, sine stationibus ac custodiis passim ferarum ritu sternuntur nunc ab secundis rebus magis etiam solito incauti.
他们急忙吞咽食物和酒水以饱腹,当夜幕降临,便如同野兽般在溪流旁四处躺下,既无防御工事,也无哨所和守卫,如今由于顺境,他们甚至比平时更加疏忽大意。
§5.44.7si vobis in animo est tueri moenia vestra nec pati haec omnia Gallorum fieri, prima vigilia capite arma frequentesque me sequimini ad caedem, non ad pugnam.
如果你们有意保卫自己的城墙,不容许这一切落入高卢人之手,就在第一巡更时拿起武器,成群结队地随我前去,那将是一场屠杀,而非战斗。
nisi vinctos somno velut pecudes trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardeae rerum mearum exitum, quem Romae habui.
如果我不把他们像被睡意束缚的牲畜一样交到你们手中任凭宰割,我甘愿在阿尔代亚接受我曾在罗马遭遇过的同样命运结局。
”
”