§45.34.1haud procul inde Anici castra aberant.
阿尼基乌斯的军营离那里不远。
ad quem litteris missis, ne quid ad ea, quae fierent, moveretur: senatum praedam Epiri civitatium, quae ad Persea defecissent, exercitui dedisse suo, missis centurionibus in singulas urbes, qui se dicerent ad praesidia deducenda venisse, ut liberi Epirotae sicut Macedones essent, denos principes ex singulis evocavit civitatibus;
保卢斯派人给他送去书信,警告他不要对即将发生的事情采取任何行动:即元老院已将倒向斐修斯的伊庇鲁斯诸城的战利品赐给了自己的军队。 接着,他向每个城市派遣了百人队长,让他们宣称自己是来撤走驻军的,以便伊庇鲁斯人能像马其顿人一样获得自由,随后他从每个城市召集了十名首领。
§45.34.2quibus cum denuntiasset, ut aurum atque argentum in publicum proferretur, per omnes civitates cohortes dimisit.
在命令他们将金银拿到公共场所之后,他向所有城市派遣了步兵大队。
§45.34.3ante in ulteriores quam in propiores profecti, ut uno die in omnes perveniretur.
他们先向较远的城市出发,后向较近的城市出发,以便能在同一天到达所有城市。
§45.34.4edita tribunis centurionibusque erant, quae agerentur.
军政官和百人队长们已被告知了要采取的行动。
mane omne aurum argentumque conlatum; hora quarta signum ad diripiendas urbes datum est militibus;
早晨,所有的金银都被收集起来;到第四小时,向士兵们发出了掠夺城市的信号。
§45.34.5tantaque praeda fuit, ut in equitem quadringeni denarii, peditibus duceni dividerentur, centum quinquaginta milia capitum humanorum abducerentur.
战利品如此丰厚,以至于每个骑兵分得四百德纳里乌斯,步兵分得二百德纳里乌斯,并有十五万人被掳走。
§45.34.6muri deinde direptarum urbium diruti sunt; ea fuere oppida circa septuaginta.
随后,被掠夺的城市的城墙被拆毁;这些城镇大约有七十个。
vendita praeda omnis, inde ea summa militi numerata est.
所有的战利品都被变卖,并从中将那笔款项支付给士兵。
§45.34.7Paulus ad mare Oricum descendit nequaquam, ut ratus erat, expletis militum animis, qui, tamquam nullum in Macedonia gessissent bellum, expertis regiae praedae esse indignabantur.
保卢斯下到奥里库姆的海边,但士兵们的心情决没有像他所预料的那样得到满足,他们感到愤怒,仿佛自己在马其顿没有打过仗一样,未能分得王室的战利品。
§45.34.8Orici cum missas cum Scipione Nasica Maximoque filio copias invenisset, exercitu in naves inposito in Italiam traiecit.
在奥里库姆,当他与随同西庇阿·纳西卡及儿子马克西穆斯派出的军队会合后,便将军队装上船只,渡海前往意大利。
§45.34.9et post paucos dies Anicius conventu reliquorum Epirotarum Acarnanumque acto iussisque in Italiam sequi principibus, quorum cognitionem causae senatui reservarat, et ipse navibus expectatis, quibus usus Macedonicus exercitus erat, in Italiam traiecit.
几天后,阿尼基乌斯在召集了其余伊庇鲁斯人和阿卡纳尼亚人的集会,并命令那些他已将案件审判权保留给元老院的首领们随他前往意大利之后,他自己也等到了马其顿军队所使用过的船只,渡海前往意大利。
§45.34.10cum haec in Macedonia Epiroque gesta sunt, legati, qui cum Attalo ad finiendum bellum inter Gallos et regem Eumenem missi erant, in Asiam pervenerant.
当这些事情在马其顿和伊庇鲁斯进行时,与阿塔罗斯一同被派去结束高卢人和欧墨尼斯国王之间战争的使节们已经抵达亚洲。
§45.34.11indutiis per hiemem factis et Galli domos abierant et rex in hiberna concesserat Pergamum gravique morbo aeger fuerat.
由于在冬季达成了停战,高卢人已各自回家,国王也已退往佩加蒙的冬营,并且患了重病。
ver primum eos domo excivit iamque Synnada pervenerant et Eumenes ad Sardis undique exercitum contraxerat.
初春将他们从家中召唤出来,此时他们已经抵达新纳达,而欧墨尼斯已从各方在萨迪斯集结了军队。
§45.34.12ibi Romani cum et Solovettium, ducem Gallorum, † Synnades adlocutus ettalus cum eis profectus, sed castra Gallorum intrare eum non placuit, ne animi ex disceptatione inritarentur.
在那里,当罗马人与高卢人的领袖索洛韦蒂乌斯[† 损坏处 †],阿塔罗斯与他们一同出发,但大家认为他不宜进入高卢人的军营,以免因争论而激怒他们。
§45.34.13P. Licinius consularis cum regulo Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando factum, §45.34.14ut mirum videri possit inter tam opulentos reges, Antiochum Ptolemaeumque, tantum legatorum Romanorum verba valuisse, ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius momenti fuisse.
曾任执政官的普布利乌斯·利基尼乌斯与高卢人的小王进行了谈话,并回报说,对方因他们的哀求而变得更加嚣张,以至于令人感到惊异的是,在安条克和托勒密这样富庶的国王之间,罗马使节的话语竟然具有如此巨大的威力,使他们立即达成了和平,而在高卢人那里却毫无分量。