§45.33.1edito ludicro clupeisque aereis in naves inpositis cetera omnis generis arma cumulata in ingentem acervum, precatus Martem, Minervam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit; §45.33.2deinde circumstantes tribuni militum pro se quisque ignes coniecerunt.
竞技会结束、青铜盾牌装上船只后,其余各种武器被堆成一座巨大的堆;将军本人在向马尔斯、密涅瓦、母神鲁阿以及其余那些将敌人的战利品献给他们是符合人法与神法的神明祈祷后,点燃火把纵火焚烧;接着,围立在旁的军政官们,每人都扔进了火把。
§45.33.3notata est in illo conventu Europae Asiaeque, undique partim ad gratulationem, partim ad spectaculum contracta multitudine, tantis navalibus terrestribusque exercitibus, ea copia rerum, §45.33.4ea vilitas annonae, ut et privatis et civitatibus et gentibus dona data pleraque eius generis sint ab imperatore, non in usum modo praesentem, sed etiam quod domos aveherent.
在欧亚两洲的这场集会中,四面八方聚集了群众,有的是为了祝贺,有的是为了观看,并且有如此庞大的陆海军,物资的充裕以及粮食的廉价是如此令人瞩目,以至于将军赐予个人、城邦和各民族的大多数这类礼物,不仅是为了眼前的消费,甚至也是为了让他们带回家去的那种礼物。
§45.33.5spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis, ut viseretur, exposita, statuarum tabularumque et textilium et vasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, §45.33.6ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent.
对于前来的群众来说,最壮观的景象与其说是戏剧演出,也不是人类的竞技或赛马,倒不如说是展示出来供人观赏的所有马其顿战利品——那些在那座王宫中以极大的精心制作的金、银、青铜和象牙雕像、绘画、织物及器皿,它们被制作出来,不单是为了眼前的虚饰(就像亚历山大里亚王宫里所充斥的那种),而是为了永久的使用。
§45.33.7haec in classem inposita devehenda Romam Cn. Octavio data.
这些东西被装上舰队,交给格奈乌斯·奥克塔维乌斯运往罗马。
Paulus benigne legatis dimissis transgressus Strymonem mille passuum ab Amphipoli castra posuit; inde profectus Pellam quinto die pervenit.
保卢斯在和善地打发了使节们后,渡过斯特里门河,在距离安菲波利斯一千步的地方扎营;从那里出发,在第五天抵达佩拉。
§45.33.8praetergressus urbem, ad Pellaeum, quod vocant, biduum moratus, P. Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum ad depopulandos Illyrios, qui Persea iuverant bello, misit iussos ad Oricum sibi occurrere; ipse Epirum petens quintis decimis castris Passaronem pervenit.
他越过该城,在人们所谓的佩拉伊乌姆旁逗留了两天,派遣普布利乌斯·纳西卡和他的儿子昆图斯·马克西穆斯率领部分军队去劫掠曾在战争中援助过斐修斯的伊利里亚人,并命令他们在奥里库姆与自己会合;他自己则朝伊庇鲁斯进发,在第十五个行军日抵达帕萨隆。