§45.35.1Romam primum reges captivi, Perseus et Gentius, in custodiam cum liberis abducti, dein turba alia captivorum, tum quibus Macedonum denuntiatum erat, ut Romam venirent, principumque Graeciae;
首先,被俘的国王们,即斐修斯和根蒂乌斯,与其子女一同被带到罗马关押;随后是其他被俘的人群,接着是那些被命令前往罗马的马其顿人,以及希腊的首领们。
§45.35.2nam ii quoque non solum praesentes exciti erant, sed etiam, si qui apud reges esse dicebantur, litteris arcessiti sunt.
因为他们当中不仅当时在场的人被召集,而且,如果有人据说曾留在国王那里,也通过书信被召来。
§45.35.3Paulus ipso post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, adverso Tiberi ad urbem est subvectus, conpletis ripis obviam effusa multitudine.
几天后,保卢斯本人乘坐一艘由十六排桨推动的、体量巨大的国王御船,沿着台伯河逆流而上抵达罗马城。 船上装饰着马其顿的战利品,不仅有显赫的兵器,还有王室的织物;两岸挤满了涌出来迎接他的群众。
§45.35.4paucos post dies Anicius et Octavius classe sua advecti.
几天后,阿尼基乌斯和奥克塔维乌斯率领他们的舰队抵达。
tribus iis omnibus decretus est ab senatu triumphus mandatumque Q. Cassio praetori, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate patrum rogationem ad plebem ferrent, ut iis, quo die urbem triumphantes inveherentur, imperium esset.
元老院批准了他们三人的凯旋式,并授权法官昆图斯·卡西乌斯与平民保民官交涉,根据元老院的权威向平民会议提交一项提案,使他们能够在凯旋进入罗马城的那一天拥有统帅权。
§45.35.5intacta invidia media sunt: ad summa ferme tendit.
嫉妒往往放过平庸之物,而几乎总是指向最杰出者。
nec de Anici nec de Octavi triumpho dubitatum est; Paulum, cui ipsi quoque se conparare erubuissent, obtrectatio carpsit.
对于阿尼基乌斯和奥克塔维乌斯的凯旋式,没有人产生怀疑;但对于保卢斯——甚至连他们自己也会羞于与他相比的人——诽谤却在攻击他。
§45.35.6antiqua disciplina milites habuerat; de praeda parcius, quam speraverant ex tantis regiis opibus, dederat nihil relicturis, si aviditati indulgeretur, quod in aerarium deferret.
他以古老的纪律约束着兵士;对于战利品,他分发得比他们从如此巨大的王室财富中所期望的要吝啬得多,因为如果放任他们的贪欲,就不会留下任何东西可以上缴国库了。
§45.35.7totus Macedonicus exercitus imperatori ita neglegenter adfuturus comitiis ferendae legis.
因此,在通过法案的公民大会上,整个马其顿军队都打算对他们的统帅表现得如此冷漠。
§45.35.8sed eos Ser. Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis in Macedonia fuerat, privatim imperatori inimicus, prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando stimulaverat, ut frequentes ad suffragium adessent.
但是,曾在马其顿担任第二军团军政官、且在私底下是统帅死敌的塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯·加尔巴,通过亲自拉拢以及利用他自己军团的士兵进行游说,煽动他们成群结队地前去投票。
§45.35.9imperiosum ducem et malignum antiquando rogationem, quae de triumpho eius ferretur, ulciscerentur.
他们应当通过否决有关他凯旋式的提案,来报复这个傲慢而刻薄的统帅。
plebem urbanam secuturam esse militum iudicia.
城市平民将会顺从士兵们的决定。
pecuniam illum dare non potuisse: militem honorem dare posse.
那个男人没能给他们金钱,但士兵们可以决定是否给予他荣誉。
ne speraret ibi fructum gratiae, ubi non meruisset.
让他别在自己不配得到的地方奢望感恩的果实。