Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §43.11.1-43.11.13

调查马其顿战况与执政官选举

第 1668 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

得知马其顿战局失利后,元老院派遣使节前往调查,并安排提前举行执政官选举。新执政官选出并被分配至马其顿和意大利后,归来的使节报告了军队纪律松弛以及执政官与军官之间互相推卸责任的情况。

§43.11.1haec et alia haud prospere in Macedonia gesta ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sacrificii causa Romam venerat, sunt audita.
这些以及在马其顿发生的其他不顺利的事情,是从为了祭祀而来到罗马的军职论坛塞克斯图斯·迪吉提乌斯那里听到的。
§43.11.2propter quae veriti patres, ne qua maior ignominia acciperetur, legatos in Macedoniam M. Fulvium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui conperta, quae agerentur, referrent; §43.11.3et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret.
为此,元老院议员们担心会遭受更大的耻辱,于是派遣马尔库斯·富尔维乌斯·弗拉库斯和马尔库斯·卡尼尼乌斯·雷比卢斯作为使节前往马其顿,以便查明正在发生的事情并予以汇报;并指示执政官奥卢斯·阿蒂里乌斯发布召开选举执政官的大会的告示,以便在一月份内完成选举,并要求他尽早返回城内。
§43.11.4interim M. Raecio praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam revocaret: §43.11.5qui Romae essent, ne quis ultra mille passuum ab Roma abesset.
在此期间,法官马尔库斯·拉埃基乌斯奉命发布布告,将除因公在外的所有元老院议员从全意大利召回罗马:对于那些已经在罗马的人,任何人不得离开罗马超过一英里。
ea, uti senatus censuit, sunt facta.
这些事情都按照元老院的决议执行了。
§43.11.6comitia consularia ante diem quintum kal. Febr. fuere.
执政官选举于二月一日的前五天举行。
creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum et Cn. Servilius Caepio.
第二次当选的昆图斯·马尔基乌斯·菲利普斯和格奈乌斯·塞尔维里乌斯·凯皮奥当选为执政官。
§43.11.7post diem tertium praetores sunt facti C. Decimius, M. Claudius Marcellus, C. Sulpicius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser. Cornelius Lentulus, P. Fonteius Capito.
三天后,盖乌斯·德基米乌斯、马尔库斯·克劳狄乌斯·马塞卢斯、盖乌斯·苏尔皮基乌斯·加卢斯、盖乌斯·马尔基乌斯·菲古卢斯、塞尔维乌斯·科尔内利乌斯·伦图卢斯、普布利乌斯·丰特伊乌斯·卡皮托被选为法官。
§43.11.8designatis praetoribus praeter duas urbanas quattuor provinciae sunt decretae: §43.11.9Hispania et Sardinia et Sicilia et classis.
在指定了法官之后,除了两个城市法官管辖区外,还确定了四个省份:西班牙、撒丁、西西里和舰队。
legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt.
来自马其顿的使节在二月份将近结束时返回。
hi, quas res ea aestate prospere gessisset rex Perseus, referebant, quantusque timor socios populi Romani cepisset tot urbibus in potestatem regis redactis.
他们汇报了国王珀尔修斯在那年夏天取得的顺利战果,以及在如此多的城市落入国王掌控之后,罗马人民的盟友们陷入了多么巨大的恐惧之中。
§43.11.10exercitum consulis infrequentem commeatibus vulgo datis per ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tribunos militum, contra illos in consulem conferre.
他们还汇报说,由于为了讨好士兵而普遍发放假假,执政官的军队人数严重不足;执政官将这一责任归咎于军职论坛,而后者则归咎于执政官。
§43.11.11ignominiam Claudi temeritate acceptam elevare eos patres † acceperunt, qui perpaucos Italici generis et magna ex parte tumultuario dilectu conscriptos ibi milites amissos referebant.
元老院议员们了解到,由于克劳狄乌斯的轻率而遭受的耻辱被那些报告说在那里失去的意大利裔士兵极少、且大部分是通过紧急征兵招募的人淡化了。
§43.11.12consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum iussi; destinataeque provinciae iis sunt Italia et Macedonia.
候任执政官们被命令一就职就向元老院汇报关于马其顿的情况;指定给他们的省份是意大利和马其顿。
§43.11.13hoc anno intercalatum est: tertio die post Terminalia kalendae intercalariae fuere.
今年进行了闰月调整:闰月的第一天是在终结节后的第三天。
sacerdotes intra eum annum mortui sunt L. Flamininus pontifices duo decesserunt, L. Furius Philus et C. Livius Salinator.
在这年内去世的祭司有卢修斯·弗拉米尼乌斯;两位大祭司去世了,分别是卢修斯·富里乌斯·菲卢斯和盖乌斯·利维乌斯·萨利纳托尔。
in locum Furii T. Manlium Torquatum, in Livi M. Servilium pontifices legerunt.
他们选任提图斯·曼利乌斯·托尔夸图斯接替富里乌斯,选任马尔库斯·塞尔维利乌斯接替利维乌斯为大祭司。

词汇与语法注释

  1. §43.11.3ut A. Atilius consul comitia ... ediceret — 这里的 `ut` 引导一个实质性的目的从句或间接命令从句,取决于前一节中 `miserunt` 所隐含的动作意图,表示指示使节转达的内容。
  2. §43.11.10exercitum consulis infrequentem commeatibus vulgo datis per ambitionem esse — 此句为依赖于前一节中 `referebant` 的间接引语(对格通格不定式结构,Aci)。`exercitum` 是对格主语,而 `infrequentem ... esse` 是不定式短语。`commeatibus vulgo datis` 是表示原因的夺格绝对结构。
  3. §43.11.11ignominiam Claudi temeritate acceptam elevare eos patres † acceperunt, qui ... — 文本中包含一处损毁(用剑号表示)。在所采用的读法中,`patres` 是主句动词 `acceperunt`(接受/了解)的主语,`ignominiam ... elevare eos` 是一个对格通格不定式从句,其中 `eos`(指代使节或报告者)作主语。关系从句 `qui ... referebant` 修饰 `eos`。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §43.11.1-43.11.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:43.11.1-43.11.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。