§43.12.1principio insequentis anni cum consules novi Q. Marcius et Cn. Servilius de provinciis rettulissent, primo quoque tempore aut conparare eos inter se Italiam et Macedoniam aut sortiri placuit; §43.12.2priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti faceret, in utramque provinciam, quod res desideraret supplementi decerni.
在第二年年初,当新任执政官昆图斯·马尔基乌斯和格奈乌斯·塞尔维里乌斯就省份问题提出咨询时,决定他们应尽早通过彼此协议或抽签的方式来分配意大利和马其顿;在抽签决定之前,在不确定的状态下,以免个人偏袒产生任何影响,决定为这两个省份议决其局势所需的补充兵力。
— §43.12.3decernunt in Macedoniam peditum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, socios trecentos; §43.12.4— veteres milites dimitti, ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, treceni equites essent.
他们为马其顿议决了六千名罗马步兵、六千名拉丁同盟步兵、二百五十名罗马骑兵以及三百名同盟国骑兵;老兵则予以遣散,使每个罗马军团中的步兵不超过六千人,骑兵不超过三百人。
§43.12.5alteri consuli nullus certus finitus numerus civium Romanorum, quem in supplementum legeret.
至于另一位执政官,则没有规定他作为补充兵力招募的罗马公民的具体法定人数。
id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milia peditum et ducenos haberent, equites trecenos.
唯独限制了这一点:他只能招募两个军团,每个军团拥有五千二百名步兵和三百名骑兵。
§43.12.6Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum decem milia et sescenti equites.
给他的拉丁盟兵名额多于他的同僚,为一万名步兵和六百名骑兵。
quattuor praeterea legiones scribi iussae, quae, si quo opus esset, educerentur.
此外还下令招募四个军团,以便在任何地方有需要时可以出动。
§43.12.7tribunos iis, non permissum, ut consules facerent: populus creavit.
这些军团的军职论坛不容许由执政官指定:而是由人民选举产生。
sociis nominis Latini sedecim milia peditum et mille equites imperati.
从拉丁同盟的盟友中征调了一万六千名步兵和一千名骑兵。
§43.12.8hunc exercitum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posceret.
决定只对这支军队进行准备,以便在任何地方局势有所要求时可以出动。
§43.12.9Macedonia maxime curam praebebat.
马其顿最令人担忧。
in classem mille socii navales cives Romani libertini ordinis, ex Italia quingenti scribi iussi; totidem ut ex Sicilia scriberentur; et cui ea provincia evenisset, mandatum, ut eos in Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos curaret.
为舰队下令招募一千名属于被释自由人阶层的罗马公民作为海军盟兵,其中五百人来自意大利;并规定同样人数从西西里招募;而对分得该省的人,则授权其负责将他们运送到马其顿——无论舰队在何处。
§43.12.10in Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum, trecenti equites decreti.
为西班牙议决了三千名罗马步兵和三百名骑兵作为补充。
finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites.
那里也限制了每个军团的士兵人数,为五千二百名步兵和三百名骑兵。
§43.12.11et sociis imperare praetor, cui Hispania obvenisset, iussus quattuor milia peditum et trecentos equites.
分得西班牙的法官被命令向盟友征调四千名步兵和三百名骑兵。