Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §42.40.1-42.40.11

马尔基乌斯谴责珀尔修斯破坏条约

第 1630 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马使节马尔基乌斯在答复珀尔修斯的来信时,列举并谴责了国王自即位以来的种种违反盟约的行为。

§42.40.1cum paulisper silentium fuisset, “expectari nos” inquit Marcius “arbitror, ut respondeamus litteris tuis, quas Corcyram misisti, in quibus quaeris, quid ita legati cum militibus venerimus et praesidia in singulas urbes dimittamus.
沉默了片刻之后,马尔基乌斯说道:“我认为,我们正被期待着去答复你送到科孚岛的来信,你在信中询问,我们使节为何带着士兵前来,并且向各个城市派驻守军。
§42.40.2ad hanc interrogationem tuam et non respondere, vereor, ne superbum sit, et vera respondere ne nimis acerbum audienti tibi videatur.
对于你的这个提问,我担心如果不回答会显得傲慢,而回答真话又会让你听起来觉得过于刺耳。
§42.40.3sed cum aut verbis castigandus aut armis sit, qui foedus rumpit, sicut bellum adversus te alii quam mihi mandatum malim, ita orationis acerbitatem adversus hospitem, utcumque est, subibo, sicut medici, cum salutis causa tristiora remedia adhibent.
但是,既然破坏盟约的人必须受到言辞或武力的惩罚,正如我宁愿针对你的战争被委托给除我之外的其他人一样,那么无论如何,我也将承受对客人言辞上的刺耳,这就像医生为了健康而采用较为痛苦的疗法。
§42.40.4ex quo regnum adeptus es, unam rem te, quae facienda fuerit, senatus fecisse censet, quod legatos Romam ad renovandum foedus miseris, quod tamen ipsum tibi non fuisse renovandum iudicat potius quam, cum renovatum esset, violandum.
自从你继承王位以来,元老院认为你只做了一件应该做的事,那就是你派使节到罗马去更新盟约;然而,元老院认为,与其在盟约更新后予以破坏,倒不如当初根本不该由你来更新。
§42.40.5Abrupolim, socium atque amicum populi Romani, regno expulisti; Arthetauri interfectores, ut caede, ne quid ultra dicam, te laetatum appareret, recepisti, qui omnium Illyriorum fidissimum Romanis regulum occiderant; §42.40.6per Thessaliam et Maliensem agrum cum exercitu contra foedus Delphos isti; Byzantiis item contra foedus misisti auxilia; cum Boeotis, sociis nostris, secretam tibi ipsi societatem, quam non licebat, iureiurando pepigisti; §42.40.7Thebanos legatos, Euersam et Callicritum, venientis ad nos, quaerere malo, quis interfecerit, quam arguere.
你将罗马人民的盟友和朋友阿布鲁波利斯赶出了他的王国;你接纳了阿特陶鲁斯的杀手们,以便显出你因这场谋杀而感到高兴(更不用说别的了),而那些杀手杀害了所有伊利里亚人中对罗马人最忠诚的小王;你违反盟约,率领军队穿过帖撒利亚和马里斯领土前往德尔斐;你同样违反盟约,向拜占庭人派遣了援军;你与我们的盟友波奥蒂亚人通过誓言为你自己缔结了不被允许的秘密同盟;至于那些前来我们这里的底比斯使节,埃乌埃尔萨斯和卡利克里托斯,我宁愿询问是谁杀害了他们,而不是指控你。
in Aetolia bellum intestinum et caedes principum per quos, nisi per tuos, factae videri possunt?
在埃托利亚,除了你的手下,内战和对首领们的屠杀还能被认为是由谁造成的呢?
§42.40.8Dolopes a te ipso evastati sunt.
多洛佩斯人被你亲自蹂躏。
Eumenes rex, ab Roma cum in regnum rediret, prope ut victuma Delphis in sacrato loco ante aras mactatus, quem insimulet, piget referre; §42.40.9quae hospes Brundisinus occulta facinora indicet, certum habeo et scripta tibi omnia ab Roma esse et legatos renuntiasse tuos.
埃乌梅尼斯国王从罗马返回自己的王国时,在德尔斐神圣之地的祭坛前几乎像祭品一样被宰杀,至于他控告谁,我也耻于提及;关于布伦迪西姆的客人揭露了哪些隐藏的罪行,我确信所有这些都已由罗马写信给你,且你的使节们也已向你报告。
§42.40.10haec ne dicerentur a me, uno modo vitare potuisti, non quaerendo, quam ob causam exercitus in Macedoniam traicerentur, aut praesidia in sociorum urbes mitteremus.
要想不让我说出这些话,你本可以通过唯一的方式来避免,那就是不询问为什么要将军队运送进马其顿,或者我们为什么要向同盟者的城市派遣守军。
quaerenti tibi superbius tacuissemus, quam vera respondimus.
对于提问的你,如果我们保持沉默,那就比我们回答真话显得更加傲慢了。
§42.40.11equidem pro paterno nostro hospitio faveo orationi tuae et opto, ut aliquid mihi materiae praebeas agendae tuae apud senatum causae.
事实上,鉴于我们父辈之间的客主友好关系,我支持你的陈述,并希望你能为我提供一些在元老院面前为你辩护的材料。

词汇与语法注释

  1. 42.40.2non respondere... vera respondere — 不定式的名词性用法,分别作为后置的由 `vereor ne` 引导的虚拟语气(`superbum sit`, `acerbum... videatur`)的实际主语。
  2. 42.40.4tibi non fuisse renovandum — `tibi` 是与动形容词(`renovandum`)连用的施事与格。`fuisse renovandum` 是被动动形容词完成时不定式结构,表示元老院过去做出的“不应该更新”的判断。
  3. 42.40.8piget referre — `piget` 是无人称动词,以不定式 `referre` 作为其主语(“提及……是令人厌恶的”)。`referre` 的宾语是间接疑问从句 `quem insimulet`。
  4. 42.40.10tacuissemus — 虚拟语气过去完成时,作为未明确表示的虚拟条件句的归结从句(主句)。该条件暗含在现在分词与格 `quaerenti` 中(“如果对提问的你保持沉默的话”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §42.40.1-42.40.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:42.40.1-42.40.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。