Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §42.41.1-42.41.14

柏修斯对罗马指控的申辩

第 1631 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

柏修斯国王对罗马使节提出的指控予以反驳,就接纳流亡者、对阿布鲁波利斯的自卫战争以及压制多洛佩斯人等行为的合理性进行了申辩。

§42.41.1ad ea rex: “bonam causam, si apud iudices aequos ageretur, apud eosdem et accusatores et iudices agam.
对此王回答道:“如果是在公正的法官面前辩护,这将是一场很好的辩护;但我却要在既是原告又是法官的同一批人面前进行辩护。
§42.41.2eorum autem, quae obiecta sunt mihi, partim ea sunt, quibus nescio an gloriari debeam, neque quae fateri erubescam, partim quae verbo obiecta verbo negare satis sit.
然而,在我被指控的那些事情中,一部分甚至让我觉得或许应该引以为荣,也绝非我耻于承认的事;另一部分则仅仅是通过言语来指控的,因此只需用言语予以否认便已足够。
§42.41.3quid enim, si legibus vestris hodie reus sim, aut index Brundisinus aut Eumenes mihi obiciat, ut accusare potius vere quam conviciari videantur? scilicet nec Eumenes, cum tam multis gravis publice ac privatim sit, alium quam me inimicum habuit;
因为,如果今天我根据你们的法律被起诉,无论是布伦迪西姆的告密者还是埃乌梅尼斯,能指控我什么,以至于他们看起来是在进行真实的指控而不是在谩骂呢? 显而易见,埃乌梅尼斯虽然在公私两方面都对那么多人造成了危害,但除了我之外,他难道还有别的仇敌吗?
§42.41.4neque ego potiorem quemquam ad ministeria facinorum quam Rammium, quem neque umquam ante videram nec eram postea visurus, invenire potui.
而我,难道能找到比兰米乌斯更合适的人来作为罪行的帮凶吗? 我此前从未见过他,此后也再不会见到。
§42.41.5et Thebanorum, quos naufragio perisse constat, et Arthetauri caedis mihi reddenda ratio est; in qua tamen nihil ultra obicitur, quam interfectores eius in regno exulasse meo.
关于众所周知因海难而死去的底比斯人,以及阿特陶鲁斯被杀一事,我都必须做出解释;然而在后者中,对我除了指控他的杀手们在我的王国内流亡之外,并没有更多别的指责。
§42.41.6cuius condicionis iniquitatem ita non sum recusaturus, si vos quoque accipitis, ut, quicumque exules in Italiam aut Romam se contulerunt, his facinorum, propter quae damnati sunt, auctores vos fuisse fateamini.
这种条件的不公正,我只有在你们也接受如下条件的情况下才不予拒绝:即无论什么流亡者逃往意大利或罗马,你们都必须承认,你们是导致他们被判罪的那些罪行的首谋。
§42.41.7si hoc et vos recusabitis et omnes aliae gentes, ego quoque inter ceteros ero.
如果你们和所有其他民族都拒绝这一点,那么我也将和其余的人一样。
et hercule, quid adtinet cuiquam exilium patere, si nusquam exuli futurus locus est? ego tamen istos,
而且,凭赫拉克勒斯起誓,如果流亡者在任何地方都没有容身之所,那么对任何人开放流亡之路又有什么意义呢?
§42.41.8ut primum in Macedonia esse admonitus a vobis conperi, requisitos abire ex regno iussi et in perpetuum interdixi finibus meis.
然而,对于那些人,我一经你们警告并得知他们在马其顿,就下令搜寻他们并命令他们离开我的王国,且永久禁止他们进入我的国境。
§42.41.9et haec quidem mihi tamquam causam dicenti reo obiecta sunt; illa tamquam regi et quae de foedere, quod mihi est vobiscum, disceptationem habeant.
而这些确实是像对一个为自己辩解的被告一样对我提出的指控;那些则是像对一个国王一样提出的,并且涉及我与你们之间盟约的争议。
§42.41.10nam si est in foedere ita scriptum, ut ne si bellum quidem quis inferat, tueri me regnumque meum liceat, mihi fatendum est, quod me armis adversus Abrupolim, socium populi Romani, defenderim, foedus violatum esse.
因为,如果在盟约中确实这样写着,即即使有人发动战争,也不允许我保护我自己和我的王国,那么我必须承认,由于我用武器抵御了罗马人民的盟友阿布鲁波利斯,盟约确实被违反了。
§42.41.11sin autem hoc et ex foedere licuit et iure gentium ita comparatum est, ut arma armis propulsentur, quid tandem me facere decuit, cum Abrupolis fines mei regni usque ad Amphipolim pervastasset, multa libera capita, magnam vim mancipiorum, multa milia pecorum abegisset?
但如果这既是盟约所允许的,又是万民法所规定的——即用武力击退武力,那么当阿布鲁波利斯彻底蹂躏我的王国领土直达安菲波利斯,掠走许多自由民、大量的奴隶、数千头家畜时,究竟什么才是适合我去做的呢?
§42.41.12quiescerem et paterer, donec Pellam et in regiam meam armatus pervenisset? at enim bello quidem iusto sum persecutus, sed vinci non oportuit eum, neque alia, quae victis accidunt, pati; quorum casum cum ego subierim, qui sum armis lacessitus, quid potest queri sibi accidisse, qui causa belli fuit?
我应当静观并忍受,直到他武装到达佩拉和我的王宫吗? 但是(你们会说),我确实是用一场正义的战争去讨伐他,但他不应该被战败,也不应该承受其他降临在战败者身上的事情;然而,既然遭到武力挑衅的我本人(若战败)本也会承受那些战败者的命运,那么作为战争起因的他,又怎能抱怨发生在自己身上的事情呢?
§42.41.13non sum eodem modo defensurus, Romani, quod Dolopas armis coercuerim; quia, etsi non merito eorum, iure feci meo, cum mei regni, meae dicionis essent, vestro decreto patri adtributi meo.
罗马人啊,我不会以同样的方式来为我用武力制压多洛佩斯人进行辩护;因为,即使不是由于他们的功过,我也是根据我自己的权利行事的,因为他们属于我的王国、我的管辖,是通过你们的法令划归我父亲的。
§42.41.14nec, si causa reddenda sit, non vobis nec foederatis, sed iis, qui ne in servos quidem saeva atque iniusta imperia probant, plus aequo et bono saevisse in eos videri possum; quippe Euphranorem, praefectum a me inpositum, ita occiderunt, ut mors poenarum eius levissima fuerit.
而且,如果要做出解释,不是向你们或同盟国,而是向那些甚至对奴隶也不赞成残酷和不公统治的人做出解释,我也不可能被认为对他们施加了超出公平与正义的残酷;因为他们杀害了我所任命的长官尤弗拉诺尔,以至于死亡成了他所受惩罚中最轻的一种。

词汇与语法注释

  1. 42.41.2nescio an — 短语 nescio an 通常表示带有肯定倾向的推测(“我想也许”、“或许”)。在此处,它带有反讽或强烈的申辩意味,表明那些被指控的行为(如自卫)实际上是值得引以为荣的,因此译为“或许应该引以为荣”。
  2. 42.41.6ita... si — 结构 ita... si 表示限制性条件(“只有在……的情况下”)。此外,与关系从句相对应的 his(给格)修饰由 fateamini 引导的 “auctores fuisse” 这一不合定式短语,意为“承认你们是这些人的犯罪首谋”。
  3. 42.41.7ego tamen istos — 此处代词 istos 越过分页符 ¦p.67¦,作为 §42.41.8 中主句动词 iussi(下令)的直接宾语。由于中间插入了较长的状语从句 ut primum... conperi,语法结构发生了解离(倒装),在翻译时需要保持其句子结构的连续性。
  4. 42.41.12quiescerem et paterer — 这些未完成过去时虚拟式用于过去时的商榷/疑虑虚拟式(deliberative subjunctive in the past),表示反问或过去应尽的义务,意为“我当时应当静观并忍受吗?”。
  5. 42.41.12cum ego subierim — 虚拟式完成时 subierim 用于让步的 cum 从句中,并带有一种过去反事实的结果语气(“虽然遭到武力挑衅的我本人[若战败]本也会承受那种命运”)。因此译为“既然遭到武力挑衅的我本人本也会承受那些人的命运”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §42.41.1-42.41.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:42.41.1-42.41.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。