§42.25.1sub idem tempus Cn. Servilius Caepio Ap. Claudius Cento T. Annius Luscus legati ad res repetendas in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi missi redierunt; §42.25.2qui iam sua sponte infestum Persei senatum insuper accenderunt, relatis ordine, quae vidissent quaeque audissent: vidisse se per omnes urbes Macedonum summa vi parari bellum.
大约在同一时间,被派往马其顿索求赔偿并向国王宣告断绝友好关系的使节格奈乌斯·塞尔维利乌斯·凯皮奥、阿庇乌斯·克劳狄乌斯·肯托和提图斯·安尼乌斯·卢斯库斯回国了;他们通过依次报告自己所见所闻,进一步激怒了本就对珀尔修斯怀有敌意的元老院。 他们报告说:他们看到马其顿的所有城市都在全力准备战争。
§42.25.3cum ad regem pervenissent, per multos dies conveniendi eius potestatem non factam; postremo, cum desperato iam conloquio profecti essent, tum demum se ex itinere revocatos et ad eum introductos esse.
当他们到达国王那里时,一连几天都没有获得会见他的机会;最后,当他们已经对会谈感到绝望并出发离开时,直到那时才在半路上被召回并引见给国王。
§42.25.4suae orationis summam fuisse: foedus cum Philippo ictum esse, cum ipso eo post mortem patris renovatum, in quo diserte prohiberi eum extra fines arma offerre, prohiberi socios populi Romani lacessere bello.
他们的发言要旨是:曾与腓力缔结过条约,并在他父亲死后与他本人更新了该条约,其中明确禁止他在疆域之外诉诸武力,并禁止他用战争骚扰罗马人民的盟友。
§42.25.5exposita deinde ab se ordine, quae ipsi nuper in senatu Eumenen vera omnia et conperta referentem audissent.
随后,他们自己最近在元老院听取尤门尼斯作为全部属实且确证之事所报告的那些内容,被他们依次阐明。
§42.25.6Samothracae praeterea per multos dies occultum consilium cum legationibus civitatium Asiae regem habuisse.
此外,国王还在萨莫色雷斯与亚洲各城邦的使节团举行了为期多日的秘密会议。
§42.25.7pro his iniuriis satisfieri senatum aecum censere, reddique sibi res sociisque quas contra ius foederis habeat.
元元老院认为,对于这些侵害行为进行赔偿是合理的,并且他违反条约之法所占有的财产应当归还给他们及其盟友。
§42.25.8regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, avaritiam superbiamque Romanis obicientem frementemque, quod alii super alios legati venirent speculatum dicta factaque sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aecum censerent; §42.25.9postremo multum ac diu vociferatum reverti postero die iussisse: scriptum se responsum dare velle.
国王对此起初怒火中烧,言辞粗暴,指责罗马人贪婪和傲慢,并因使节一个接一个地前来监视他的言行、以及他们认为他应该唯他们的命是从地说话和做事而大发雷霆;最后,在激烈而长时间地叫嚷之后,他命令他们第二天再来,说他希望给出一份书面答复。
§42.25.10tum ita sibi scriptum traditum esse: foedus cum patre ictum ad se nihil pertinere; id se renovari, non quia probaret, sed quia in nova possessione regni patienda omnia essent, passum.
当时交给他们的书面答复如下:与他父亲缔结的条约与他毫无关系;他之所以容许其更新,并非因为他赞同,而是因为在刚刚继承王位时,一切都不得不隐忍。
§42.25.11novom foedus si secum facere vellent, convenire prius de condicionibus debere; si in animum inducerent, ut ex aequo foedus fieret, et se visurum, quid sibi faciundum esset, et illos credere e re publica consulturos.
如果他们想与他订立新条约,必须先就条件达成一致;如果他们下定决心让条约在平等的基础上帝结,他也会看自己该怎么做,并相信他们会为了国家的利益进行商议。
§42.25.12atque ita se proripuisse, et summoveri e regia omnes coeptos.
说完这些,他便径自冲了出去,众人开始被从王宫中驱离。
tum se amicitiam et societatem renuntiasse.
当时他们便宣告断绝友好与同盟关系。
qua voce eum accensum restitisse atque voce clara denuntiasse sibi, ut triduo regni sui decederent finibus.
他因这句话而被激怒,停下脚步,大声通告他们,必须在三天内离开他的王国领土。
§42.25.13ita se profectos; nec sibi aut manentibus aut abeuntibus quidquam hospitaliter aut benigne factum.
于是他们便出发了;无论是在他们停留还是离开时,都没有得到任何友好或亲切的款待。
Thessali deinde Aetolique legati auditi.
随后,听取了色萨利和埃托利亚使节的陈述。
§42.25.14senatui, ut scirent quam primum, quibus ducibus usura res publica esset, litteras mitti consulibus placuit, ut, uter eorum posset, Romam ad magistratus creandos veniret.
元老院为了能尽早知道国家将由哪些将领来领导,决定向执政官们致信,让其中有空的一位回到罗马来主持政务官的选举。