§42.24.1interrogari Gulussam placuit, quid ad ea responderet, aut, si prius mallet expromere, super qua re Romam venisset.
决定对古卢萨进行询问,看他对这些控诉作何答复,或者,如果他更愿意先说明的话,他是为了什么事情来到罗马的。
§42.24.2Gulussa neque sibi facile esse dixit de iis rebus agere, de quibus nihil mandati a patre haberet, neque patri facile fuisse mandare, cum Carthaginienses nec, de qua re acturi essent, nec omnino ituros se Romam indicaverint.
古卢萨说,要他处理那些并未从父亲那里获得任何授权的事情对他来说并不容易,而对他的父亲来说,要给予指示也并不容易,因为迦太基人既没有说明他们要交涉什么,也根本没有透露过他们要去罗马。
§42.24.3in aede Aesculapi clandestinum eos per aliquot noctes consilium principum habuisse, unde praeterea legatos occultis cum mandatis Romam mitti.
他补充说,迦太基人在阿斯克勒庇俄斯神庙里连续几个晚上举行首领们的秘密会议,而且在此之外,还派遣了带有秘密指令的使节前往罗马。
§42.24.4eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui deprecaretur senatum, ne quid communibus inimicis criminantibus se crederent, quem ob nullam aliam causam nisi propter constantem fidem erga populum Romanum odissent.
这就是他父亲派他来罗马的原因:恳求元老院不要相信共同敌人的任何诬告,这些敌人憎恨他父亲别无他因,唯因其对罗马人民的始终如一的忠诚。
§42.24.5his utrimque auditis senatus, de postulatis Carthaginiensium consultus, responderi ita iussit: §42.24.6Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri, ut de iis, de quibus Carthaginienses querantur, legatos quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum veniant.
在听取了双方的陈述后,元老院就迦太基人的请求进行了商议,并下令作如下答复:决定让古卢萨立即出发前往努米底亚,并通知他的父亲,就迦太基人所控诉的事情,尽快向元老院派遣使节,同时也通告迦太基人前来接受裁决。
§42.24.7se alia, quae possent, Masinissae honoris causa et fecisse et facturos esse; §42.24.8ius gratiae non dare.
他们表示,为了马西尼萨的荣誉,在力所能及的范围内,其他事情他们已经做了,并且还将继续做;但他们不会为了私情而曲解正义。
agrum, qua cuiusque sit, possideri velle, nec novos statuere fines, sed veteres observare in animo habere.
他们希望土地由各自的合法所有者占有,他们无意确立新的边界,而是打算遵守旧有的边界。
§42.24.9Carthaginiensibus victis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace eriperent per iniuriam, quae iure belli non ademissent.
他们向被征服的迦太基人让出了城市和土地,并不是为了在和平时期通过不义手段强夺那些在战争法中未曾剥夺的东西。
§42.24.10ita regulus Carthaginiensesque dimissi.
就这样,小王子和迦太基人被送走了。
munera ex instituto data utrisque aliaque hospitalia comiter conservata.
按照惯例向双方赠送了礼物,其他款待之礼也得到了亲切的维持。