§42.26.1nihil magnopere, quod memorari adtineat, rei publicae eo anno consules gesserant.
该年的执政官们没有进行任何特别值得提起的国家事务。
magis e re publica visum erat, conprimi ac sedari exasperatos Ligures.
在国家看来,平息和安抚激怒的利古里亚人似乎更有利。
§42.26.2cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium quoque, Illyriorum regem, suspectum Issaei legati fecerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo vivere Macedonum atque Illyriorum regem; communi consilio parare Romanis bellum; §42.26.3et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse auctore missos, ut, quid ageretur, scirent.
在预料到马其顿战争的同时,伊萨的使节也使伊利里亚人的国王根提乌斯受到了怀疑,他们一边抱怨国王掠夺了他们的领地,一边报告说马其顿和伊利里亚的国王正同心协力,并根据共同的计划准备对罗马人发起战争;并且报告说,在珀尔修斯的指使下,伊利里亚人的密探伪装成使节被派往罗马,以便了解正在发生的事情。
§42.26.4Illyrii vocati in senatum; qui cum legatos se esse missos ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issaei deferrent, quaesitum est, quid ita non adissent magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, sciretur denique venisse eos et super qua re venissent?
伊利里亚人被召入元老院;当他们声称自己是国王派出的使节,用以澄清伊萨人对国王提出的任何指控时,他们被质问:为什么没有这样去拜见政务官,以便按照惯例接受宿所和款待,从而让人最终知道他们已经到来以及他们是为什么事情而来的?
§42.26.5haesitantibus in responso, ut curia excederent, dictum; §42.26.6responsum tamquam legatis, qui ut adirent senatum non postulassent, dari non placuit; mittendosque ad regem legatos censuerunt, qui nuntiarent, quid socii quererentur; senatum existumare non aecum eum facere, qui ab sociis suis non abstineret iniuriam.
由于他们在回答中犹豫不决,便被命令退出议事厅;由于他们并未请求引见元老院,因此决定不给予他们作为使节的答复;他们并投票决定向国王派遣使节,以转达盟友所抱怨的事情,并表明元老院认为,不停止对盟友进行侵害的国王并未做出公正的行为。
§42.26.7in hanc legationem missi A. Terentius Varro C. Plaetorius C. Cicereius.
派往该使节团的是奥卢斯·特伦蒂乌斯·瓦罗、盖乌斯·普莱托里乌斯和盖乌斯·西塞雷乌斯。
ex Asia, qui circa socios reges missi erant, redierunt legati, qui rettulerunt Eumenen Aeginae, Antiochum in Syria, Ptolemaeum Alexandriae sese convenisse.
从亚洲巡视盟友君主后归来的使节报告说,他们已在埃伊纳会见了尤门尼斯、在叙利亚会见了安条克、在亚历山大里亚会见了托勒密。
omnes sollicitatos legationibus Persei, sed egregie in fide permanere pollicitosque omnia, quae populus Romanus imperasset, praestaturos.
尽管所有君主都受到了珀尔修斯使节团的拉拢,但他们极好地保持了忠诚,并承诺将履行罗马人民所命令的一切。
§42.26.8et civitates socias adisse: ceteras satis fidas, Rhodios fluctuantis et inbutos Persei consiliis invenisse.
他们还走访了盟友城邦:发现其他城邦都足够忠诚,唯独罗得斯人动摇不定,并深受珀尔修斯图谋的影响。
§42.26.9venerant Rhodii legati ad purganda ea, quae volgo iactari de civitate sciebant; ceterum senatum iis non prius dari, quam novi consules magistratum inissent, placuit.
罗得斯人的使节前来是为了澄清他们所知道的、关于其城邦在坊间流传的指控;然而,决定在新的执政官就职之前,不给予他们元老院的引见。