§41.9.1provinciae deinde, quae in bello erant, Sardinia atque Histria consulibus decretae.
随后,处于战争状态的行省——撒丁和伊斯特拉——被分配给了执政官。
§41.9.2in Sardiniam duae legiones scribi iussae, quina milia in singulas et duceni pedites, treceni equites, et duodecim milia peditum sociorum ac Latini nominis et sescenti equites et decem quinqueremes naves, si deducere ex navalibus vellet.
\n 撒丁被命令招募两个军团,每个军团包括五千二百名步兵和三百名骑兵,以及一万二千名同盟国和拉丁同盟的步兵和六百名骑兵,此外如果他愿意从造船厂提取,还可以配备十艘五层甲板船。
§41.9.3tantumdem peditum equitumque in Histriam, quantum in Sardiniam, decretum.
\n 为伊斯特拉决定的步兵和骑兵数量与撒丁相同。
et legionem unam cum equitibus trecentis, et quinque milia peditum sociorum et ducentos quinquaginta mittere equites in Hispaniam consules ad M. Titinium iussi.
此外,执政官还被命令向西班牙的马尔库斯·蒂蒂尼乌斯派遣一个军团、三百名骑兵,以及五千名同盟国步兵和二百五十名骑兵。
§41.9.4priusquam consules provincias sortirentur, prodigia nuntiata sunt: §41.9.5lapidem in agro Crustumino in lucum Martis de caelo cecidisse; puerum trunci corporis in agro Romano natum et quadrupedem anguem visum; et Capuae multa in foro aedificia de caelo tacta; et Puteolis duas naves fulminis ictu concrematas esse.
\n 在执政官抽取行省之前,有怪异情况上报:\n 在克鲁斯图梅里乌斯的土地上,有一块石头从天而降落在马尔斯的圣林中;在罗马的土地上出生了一个只有躯干的男婴,且有人目击了一条长着四只脚的蛇;在卡普阿,广场上的许多建筑物被雷电击中;在普特奥利,两艘船被雷击烧毁。
§41.9.6inter haec, quae nuntiabantur, lupus etiam Romae interdiu agitatus, cum Collina porta intrasset, per Esquilinam magno consectantium tumultu evasit.
\n 在这些情况上报期间,一只狼白天在罗马城内遭到驱赶,它从科林纳门闯入后,在追赶者的一片混乱中,又从埃斯奎里纳门逃走。
§41.9.7eorum prodigiorum causa consules maiores hostias immolarunt, et diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit.
\n 为了应对这些怪异,执政官用成年牺牲献祭,并在所有的神榻前举行了一天的祈祷。
§41.9.8sacrificiis rite perfectis provincias sortiti sunt; Claudio Histria, Sempronio Sardinia obvenit.
\n 祭祀仪式如期完成后,他们抽取了行省;克劳狄乌斯抽得伊斯特拉,塞ンプ罗尼乌斯抽得撒丁。
§41.9.9legem dein de sociis C. Claudius tulit ex senatus consulto et edixit, qui socii nominis Latini, ipsi maioresve eorum, M. Claudio T. Quinctio censoribus postve ea apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante kal. Novembres redirent.
\n 随后,盖乌斯·克劳狄乌斯根据元老院决议提出了一项关于同盟者的法律,并发布告示:所有拉丁同盟的同盟者,凡其本人或其祖先在马尔库斯·克劳狄乌斯和提图斯·昆克蒂乌斯担任监察官期间或此后,在拉丁同盟的同盟者中登记过户口的,都必须在十一月一日之前返回各自的国家。
§41.9.10quaestio, qui ita non redissent, L. Mummio praetori decreta est.
\n 针对未照此返回者的审理工作,被指派给裁判官卢修斯·姆姆乌斯。
§41.9.11ad legem et edictum consulis senatus consultum adiectum est, ut dictator, consul, interrex, censor, praetor, qui nunc esset quive postea futurus esset, apud eorum quem qui manu mitteretur, in libertatem vindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum manu mitteret, civitatis mutandae causa manu non mittere; in quo id non iuraret, eum manu mittendum non censuerunt.
\n 在执政官的法律和告示之外,又增加了一项元老院决议:当任何人在当时或此后担任独裁官、执政官、中间王、监察官或裁判官的任何人面前被释放并确立为自由人时,释放他的人必须宣誓,自己并非为了改变其公民身份而将其释放;若有人不肯为此宣誓,元老院认为该奴隶不应被释放。
§41.9.12haec in posterum cauta iussique edicto C. Claudi cons.
\n 这些是为将来采取的预防措施,并且根据执政官盖乌斯·克劳狄乌斯的告示作出了命令。
Claudio decreta est.
这一任务被委派给了克劳狄乌斯。