§40.21.1Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul avertendae suspicionis causa quicquam a se agitari de Romano bello, Stobos Paeoniae exercitu indicto in Maedicam ducere pergit.
腓力一方面为了防止士兵因闲散而堕落,另一方面也为了消除人们怀疑他正在谋划对罗马战争的疑虑,在派奥尼亚的斯托比召集了军队,继续率军前往麦迪卡。
§40.21.2cupido eum ceperat in verticem Haemi montis ascendendi, quia vulgatae opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse: subiecta oculis ea haud parvi sibi momenti futura ad cogitationem Romani belli.
他产生了一种登上海姆斯山山顶的渴望,因为他相信了那个广为流传的说法,即从那里可以同时望见黑海、亚得里亚海、多瑙河和阿尔卑斯山:他认为这些景观呈现在眼前,对于他谋划与罗马的战争将具有相当重要的意义。
§40.21.3percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum, §40.21.4ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an abstinendum.
在向熟悉该地区的人询问了海姆斯山的登山路线后,由于大家一致认为没有供军队通行的道路,只有少数轻装士兵才能通过一条极其艰难的途径前行,为了用亲切的交谈来安慰他已决定不随行的幼子,他首先问他,既然旅途面临如此巨大的困难,他们是应该坚持这一尝试,还是应该放弃。
§40.21.5si pergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus rebus Antigoni, qui saeva tempestate iactatus, cum in eadem nave secum suos omnes habuisset, praecepisse liberis diceretur, ut et ipsi meminissent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet.
他说,即使继续前行,在这种情况下,他也无法忘记安提柯。 据说,安提柯曾遭遇猛烈风暴,当时他所有的亲人都在同一艘船上,于是他叮嘱孩子们,让他们自己记住并传给后世:在局势不明朗时,绝不可冒险让全族人同时陷入危险。
§40.21.6memorem ergo se praecepti eius duos simul filios non commissurum in aleam eius, qui proponeretur, casus; et quoniam maiorem filium secum duceret, minoren ad subsidia spei et custodiam regni remissurum in Macedoniam esse.
因此,他表示自己记取了那一教训,不会将两个儿子同时置于眼前所预示的侥幸危险之中;既然他带着长子同行,就把次子送回马其顿,作为希望的后备和王国的看守。
§40.21.7non fallebat Demetrium ablegari se, ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultarent, quae proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quaeque ratio belli esset futura.
德米特里乌斯并非不明白,自己被送走是为了不让他参加会议——因为他们将在能俯瞰那些地点的地方,商讨哪些路线最快通往亚得里亚海和意大利,以及未来的战争计划。
sed non solum parendum patri, §40.21.8sed etiam adsentiendum erat, ne invitum parere suspicionem faceret.
然而,他不仅必须服从父亲,而且还必须表示赞同,以免勉强服从引起怀疑。
§40.21.9ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae praeerat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio.
然而,为了使他去往马其顿的旅途安全,管理派奥尼亚的国王行省长官之一迪达斯被命令率领一支适度的护卫队随行。
hunc quoque Perseus, §40.21.10sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit.
而此人,佩尔塞乌斯也—— ——就像对待他父亲的大多数朋友一样——自从随着国王的心意如此倾斜,王位继承权归谁已开始不容任何人置疑起,就已将其列为置其弟于死地的共犯。
§40.21.11in praesentia dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset.
目前,他给迪达斯下达了指令,要求他通过极力的顺从融入最亲密的关系中,以便能够套出所有秘密并窥探其隐藏的心思。
ita digreditur Demetrius cum infestioribus, quam si solus iret, praesidiis.
就这样,德米特里乌斯在比他独自上路还要危险的护卫陪伴下启程了。