§40.20.1legationes deinde in senatum introduxerunt, regum primas Eumenis et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici.
随后,他们将各使团引入元老院,首先是国王们的使团:欧墨尼斯、卡帕多西亚的阿里亚拉特斯和本都的法尔纳克斯。
nec ultra quicquam eis responsum est quam missuros, qui de controversiis eorum cognoscerent statuerentque.
元老院给他们的答复仅限于:将派遣人员去调查并裁决他们的争端。
§40.20.2Lacedaemoniorum deinde exsulum et Achaeorum legati introducti sunt, et spes data exsulibus est scripturum senatum Achaeis, ut restituerentur.
接着,拉栖代梦流亡者和阿开亚人的使者被引入,流亡者们得到了希望,即元老院将写信给阿开亚人以恢复他们的地位。
Achaei de Messene recepta compositisque ibi rebus cum adsensu patrum exposuerunt.
阿开亚人在元老院的同意下,陈述了收复美塞涅及在那里调停事务的情况。
et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt,
此外,从马其顿国王腓力那里来了两位使者,菲洛克勒斯和阿佩莱斯。
§40.20.3Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab senatu esset, speculatum magis inquisitumque missi de iis, quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio, adversus fratrem de regno habitorum.
他们被派来并非为了向元老院请求任何事情,而更多是为了侦察和调查,以探听佩尔塞乌斯指控德米特里乌斯与罗马人——尤其是与提图斯·昆克蒂乌斯——所进行的,针对其兄长争夺王位的那些谈话。
§40.20.4hos tamquam medios nec in alterius favorem inclinatos miserat rex: erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes.
国王派遣他们,仿佛他们是中立且不偏向任何一方的;然而,这些人也是佩尔塞乌斯针对其弟阴谋的帮凶和参与者。
Demetrius omnium praeterquam fraterno scelere, §40.20.5quod nuper eruperat, ignarus primo neque magnam neque nullam spem habebat patrem sibi placari posse; minus deinde in dies patris animo fidebat, cum obsideri aures a fratre cerneret.
德米特里乌斯对除了最近暴露的兄长阴谋之外的一切都一无所知,起初他抱有一种既非很大也非全无的希望,认为父亲可以与力和解;但随后,当他看到父亲的耳目被兄长包围时,他一天比一天更加不信任父亲的心意。
§40.20.6itaque circumspiciens dicta factaque sua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum abstinebat, ut neque scribi sibi vellet, quia hoc praecipue criminum genere exasperari patris animum sentiebat.
因此,他审视自己的言行,以免增加任何人的怀疑,尤其避免与罗马人的一切提及和接触,甚至不希望有人写信给自己,因为他感到父亲的心尤其容易被这一类罪名激怒。