§40.22.1Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus septimis demum castris ad radices montis pervenit.
腓力首先穿过麦迪卡,接着越过介于麦迪卡与海姆斯山之间的荒野,终于在第七天行军时抵达了山麓。
ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret secum, tertio die iter est ingressus.
他在那里停留了一天,选拔随行人员,并在第三天开始登山。
§40.22.2modicus primo labor in imis collibus fuit.
起初在山麓丘陵地带的艰难程度还算温和。
quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque silvestria et pleraque invia loca excipiebant:
他们越往高处登,迎面而来的地方就越是树木茂密且大多无路可通。
§40.22.3pervenere deinde in tam opacum iter, ut prae densitate arborum immissorumque aliorum in alios ramorum perspici caelum vix posset.
随后,他们来到了一条如此幽暗的道路上,以至于由于树木的稠密以及枝条的交错,几乎无法透过其间望见天空。
ut vero iugis appropinquabant, §40.22.4quod rarum in altis locis est, adeo omnia contecta nebula erant, ut haud secus quam nocturno itinere impedirentur.
然而,当他们接近山脊时,在高处罕见的是,一切都被浓雾笼罩,以至于他们受阻的情形就如同夜间行军一般。
tertio demum die ad verticem perventum.
直到第三天,他们终于到达了山顶。
§40.22.5nihil vulgatae opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diverse inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint.
从那里下来后,他们对那个广为流传的说法未加任何否定。 我相信这更多是由于害怕他们旅途的徒劳沦为笑柄,而不是因为确实能从一个地方同时望见朝不同方向延伸的海、山与河流。
§40.22.6vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo gravior aetate erat, difficultate viae est.
所有人都因路途的艰难而疲惫不堪,而在众人之先的便是国王本人,因为他年事已高,身体更为沉重。
§40.22.7duabus aris ibi Iovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant.
在当地祭祀了献给朱庇特和太阳的两座祭坛后,他用两天时间走完了花了三天登上的路程,他极度害怕夜间的寒冷,因为即使是在天狼星升起的时候,那里的寒冷也与冬季无异。
§40.22.8multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo laetiora in castris invenit, ubi summa penuria erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines clauderent.
在那些日子里他饱受诸多困难折磨,但在营地里他并未发现任何更令人欣慰的情况,那里物资极其匮乏,这在四周被荒野包围的地区是必然的。
§40.22.9itaque unum tantum moratus diem, quietis eorum causa, quos habuerat secum, itinere inde simili fugae in Dentheletos transcurrit.
因此,为了让他带去的人得到休息,他仅停留了一天,随后便以类似逃跑的行军速度仓促穿过,进入丹特莱特斯人的领地。
§40.22.10socii erant, sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt:
他们本是盟友,但由于物资匮乏,马其顿人劫掠了他们的边境,就如同对待敌国领土一般。
§40.22.11rapiendo enim passim villas primum, dein quosdam etiam vicos evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces nequiquam deos sociales nomenque suum implorantes audiret.
因为他们首先到处劫掠农庄,接着甚至摧毁了某些村庄,这让国王感到极大的羞愧,因为他听到盟友徒劳地呼叫着同盟之神和他的名字。
frumento inde sublato in Maedicam regressus, §40.22.12urbem, quam Petram appellant, oppugnare est adortus.
从那里掠夺了粮食后,他回到了麦迪卡,并开始围攻那座被称为佩特拉的城市。
§40.22.13ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem adgrederetur.
他自己在平坦的入口处安营扎寨,派儿子佩尔塞乌斯率领一支适度的部队绕行,以便从地势较高的地方进攻城市。
§40.22.14oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese: iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum relicta urbe in loca munita et montes refugerunt.
城中的居民在面临四面八方的威胁时,交出人质,暂时投降。 然而,同样是这些人,在军队撤退后,便忘记了人质,抛弃了城市,逃往要塞和山中。
§40.22.15Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in filium suspicionibus in Macedoniam rediit.
腓力因士兵们历经各种劳苦却毫无成效而疲惫不堪,加之总督迪达斯的欺骗加深了对儿子的怀疑,于是返回了马其顿。