§4.41.1adversus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur, ceterum militariter gravis, non suis vana laudibus, non crimine alieno laeta.
对此,据说坦帕尼乌斯的演说虽不加修饰,却有着军人特有的庄重,既没有自我吹嘘的虚妄,也没有因指责他人而幸灾乐祸。
§4.41.2quanta prudentia rei bellicae in C. Sempronio esset, non militis de imperatore existimationem esse, sed populi Romani fuisse, cum eum comitiis consulem legeret.
盖乌斯·塞姆普罗尼乌斯具备多少军事谋略,并不是士兵对统帅的评价,而是在罗马人民于大会中选举他为执政官时就已经决定了的事情。
§4.41.3itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda quoque magnis animis atque ingeniis essent; §4.41.4sed quod viderit, referre posse.
因此,他们不应向他寻求将军的谋略或执政官的才干,这些是需要伟大的精神与智慧去深思熟虑的;但他可以汇报自己所见到的情况。
vidisse autem se, priusquam ab acie intercluderetur, consulem in prima acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque hostium versantem.
而他看见的是,在自己被战线隔绝之前,执政官正在最前线战斗、鼓舞士气,在罗马的军旗与敌人的武器之间奔波。
§4.41.5postea se a conspectu suorum ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad noctem extractum certamen nec ad tumulum, quem ipse tenuerat, prae multitudine hostium credere perrumpi potuisse.
此后,尽管他脱离了战友的视线,但通过嘈杂声和呼喊声,他依然感觉到战斗一直持续到深夜,并且他相信,由于敌军人数众多,他们根本无法突围到他自己所坚守的土丘。
§4.41.6exercitus ubi esset, se nescire; arbitrari, velut ipse in re trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem servandi exercitus causa loca tutiora castris cepisse; §4.41.7nec Volscorum meliores res esse credere quam populi Romani; fortunam noctemque omnia erroris mutui inplesse.
至于军队身在何处,他并不知晓;他认为,正如自己在危急时刻利用地形的防护保全了自己和属下一样,执政官为了保存军队,也同样为营地选择了一个更安全的地方;他也不相信沃尔斯奇人的境况会比罗马人民更好;命运和黑夜让双方都陷入了混乱。
precantemque deinde. ne se fessum labore ac vulneribus tenerent, cum ingenti laude non virtutis magis quam moderationis dimiserunt.
接着,他恳求不要留难因劳累和受伤而疲惫不堪的自己,人们便对他委以极大的赞誉——不仅由于其英勇,更由于其谦逊,随后让他离去。
§4.41.8cum haec agerentur, iam consul via Labicana ad fanum Quietis erat.
当这些事情发生时,执政官已经沿着拉比卡路抵达了奎斯神庙。
eo missa plaustra iumentaque alia ab urbe exercitum adfectum proelio ac via nocturna excepere.
从城里派往那里的货车和其他牲畜接应了因战斗和夜间行军而疲惫不堪的军队。
§4.41.9paulo post in urbem est ingressus consul non ab se magis enixe amovens culpam quam Tempanium meritis laudibus ferens.
没过多久,执政官进入了城内,他不仅极力洗刷自己的罪责,更用应得的赞美来表彰坦帕尼乌斯。
Maestae civitati ab re male gesta §4.41.10et iratae ducibus M. Postumius reus obiectus, qui tribunus militum pro consule ad Veios fuerat, decem milibus aeris gravis damnatur.
对于因战事不利而悲伤、并对将领们感到愤怒的公民,马克鲁斯·波斯图米乌斯作为被告被推了出来,他曾在维伊担任具有执政官权力的军人监军,最终被判处一万重阿斯罚金。
§4.41.11T. Quinctium, collegam eius, quia et in Volscis consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas legatus dictatoris alterius Mam. Aemili res prospere gesserat, totam culpam eius temporis in praedamnatum collegam transferentem omnes tribus absolverunt.
他的同事提图斯·昆克蒂乌斯,因为他曾在独裁官波斯图米乌斯·图贝尔图斯的占卜主持下,作为执政官在沃尔斯奇人中取得捷报,又在菲德奈作为另一位独裁官马默库斯·埃米利乌斯的副将立下战功,他把当时的全部责任推卸给已被预先定罪的同事,结果所有的部落都宣判他无罪。
§4.41.12profuisse ei Cincinnati patris memoria dicitur, venerabilis viri, et exactae iam aetatis Capitolinus Quinctius suppliciter orans, ne se brevi reliquo vitae spatio tam tristem nuntium ferre ad Cincinnatum paterentur.
据说,他那受人受敬的父亲辛辛纳图斯的名望对他大有帮助,而且已届高龄的昆克蒂乌斯·卡皮托里努斯也苦苦哀求,请求人们不要让他在余生不多的日子里,向辛辛纳图斯带去如此悲惨的消息。