§4.40.1iam eo fama pugnae adversae castrorumque desertorum perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non privato magis quam publico luctu, §4.40.2Fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites procul visi non sine terrore ab dubiis, quinam essent, mox cogniti tantam ex metu laetitiam fecere, ut clamor urbem pervaderet gratulantium salvos victoresque redisse equites et ex maestis paulo ante domibus, §4.40.3quae conclamaverant suos, procurreretur in vias pavidaeque matres ac coniuges oblitae prae gaudio decoris obviam agmini occurrerent in suos quaeque simul corpore atque animo, vix prae gaudio compotes, effusae.
战败和营地被弃的传闻已经传到了那里,而最令人痛惜的是骑兵们的遭遇,人们对他们的哀悼不仅在私人层面上,更在公共层面上引发了深切的悲痛,而执政官法比乌斯,在城内也陷入恐慌之中时,正在城门前执勤守卫,这时远远看见了骑兵,起初人们因吃不准他们是谁而惊恐不已,但很快认出他们之后,恐惧顿时化作了巨大的喜悦,以至于欢呼声响彻全城,祝贺骑兵平安且凯旋归来,并且从就在不久前还沉浸在悲哀中的家户中,(这些家户曾为逝去的亲人哀号),人们纷纷冲向街道,惊恐不定的母亲和妻子们因狂喜而顾不得体面,迎上前去迎接队伍,每个人都身心合一地扑向自己的亲人,几乎因喜极而失去理智。
Tribunis plebi, §4.40.4qui M. Postumio et T. Quinctio diem dixerant, quod ad Veios eorum opera male pugnatum esset, occasio visa est per recens odium Semproni consulis renovandae in eos invidiae.
对于平民护民官们,即那些曾因马尔库斯·波斯图米乌斯和提图斯·昆克蒂乌斯的过失而在维伊战败而对他们提起公诉的人来说,利用人们对执政官塞姆普罗尼乌斯新产生的仇恨,这似乎是一个重新煽动针对他们怨恨的良机。
§4.40.5itaque advocata contione cum proditam Veis rem publicam esse ab ducibus, proditum deinde, quia illis inpune fuerit, in Volscis ab consule exercitum, traditos ad caedem fortissimos equites, deserta foede castra vociferati essent,
因此,在召集民众大会时,他们大声疾呼:在维伊,国家被将领们出卖了;接着,因为那些人免受惩罚,在沃尔斯奇人那里,军队又被执政官出卖了,最勇敢的骑兵被交去送死,营地也被可耻地遗弃了。
§4.40.6C. Iunius unus ex tribunis Tempanium equitem vocari iussit coramque ei “Sex. Tempani” inquit, “quaero de te, arbitrerisne C. Sempronium consulem aut in tempore pugnam inisse aut firmasse subsidiis aciem aut ullo boni consulis functum officio et tune ipse victis legionibus Romanis tuo consilio equitem ad pedes deduxeris restituerisque pugnam;
护民官之一盖乌斯·尤尼乌斯下令召见骑兵坦帕尼乌斯,并当面问他:‘塞克斯图斯·坦帕尼乌斯,我问你,你是否认为执政官盖乌斯·塞姆普罗尼乌斯是在适当时机投入战斗的,或者是用预备队巩固了战线的,或者尽到了一个优秀执政官的任何职责? 以及,当罗马军团战败时,是不是你亲自根据自己的判断,命令骑兵下马步行战斗,并重整了战局?
§4.40.7excluso deinde ab acie nostra tibi atque equitibus num aut consul ipse subvenerit aut miserit praesidium;
此后,当你和骑兵们被我军战线隔绝时,执政官本人是否亲自来营救你们,或者派遣了援军?
§4.40.8postero denique die ecquid praesidii usquam habueris, an tu cohorsque in castra vestra virtute perruperitis;
最后,在第二天,你们在任何地方得到过哪怕是一丁点的保护吗? 还是你和你的部队全凭自身的英勇突围回营?
ecquem in castris consulem, ecquem exercitum inveneritis, an deserta castra, relictos saucios milites.
你们在营地里有没有找到任何执政官,或者任何军队? 还是只看到一个被遗弃的营地,和被丢下的伤兵?
§4.40.9haec pro virtute tua fideque, qua una hoc bello res publica stetit, dicenda tibi sunt hodie; denique ubi C. Sempronius, ubi legiones nostrae sint; desertus sis an deserueris consulem exercitumque; victi denique simus an vicerimus.
今天,你必须根据你的英勇和忠诚——在这场战争中,唯有这两者支撑着国家——来说明这些事情;最后,盖乌斯·塞姆普罗尼乌斯在哪里,我们的军团在哪里;是你被抛弃了,还是你抛弃了执政官和军队;总之,我们是战败了,还是战胜了。
”
’