Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §38.9.1-38.9.14

阿姆布拉基亚的投降与埃托利亚接受和约

第 1396 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

尽管因埃托利亚使节被扣留而导致谈判拖延,但在阿米南德王等人的斡旋下,阿姆布拉基亚最终投降,埃托利亚人也接受了和约。城内艺术珍玩被运走,但城市与居民得以幸免于难。

§38.9.1adversus quae legati, et quia gravia erant, et quia suorum animos indomitos ac mutabiles noverant, nullo reddito responso domum regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agendum esset, re integra praetorem et principes consulerent.
面对这些要求,使节们既因为条件苛刻,又因为深知同胞的心性刚强且反复无常,未作任何答复便返回了家邦,以便在事态尚未定局之时,反复向首领和领袖们咨询该如何行事。
§38.9.2clamore et iurgio excepti, quam diu rem traherent, qualemcumque pacem referre iussi, cum redirent Ambraciam, Acarnanum insidiis prope viam positis, cum quibus bellum erat, circumventi Thyrreum custodiendi deducuntur.
\n 他们在归来时受到了叫嚷和指责,被问及还要拖延多久,并被命令无论如何要带回和平。 在他们返回阿姆布拉基亚的途中,被与他们处于战争状态的阿卡纳尼亚人在道路附近设下的伏兵包围,并被带往塞里乌姆予以看守。
§38.9.3haec mora iniecta est paci, cum iam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad deprecandum pro iis venerant, apud consulem essent.
\n 当阿提拉和罗得岛的使节们已经为了替他们求情而来到执政官处时,和平进程中便出现了这一耽搁。
§38.9.4Amynander quoque Athamanum rex fide accepta venerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe, ubi maiorem partem temporis exulaverat, quam pro Aetolis sollicitus.
\n 阿塔马尼亚人的国王阿米南德也在获得安全保证后放心地来到了罗马营地,他更关心的是阿姆布拉基亚城(他在那里度过了大部分流亡岁月),而不是埃托利亚人。
§38.9.5per hos certior factus consul de casu legatorum adduci eos a Thyrreo iussit; quorum post adventum agi coeptum est de pace.
\n 执政官通过这些人获悉了使节们的遭遇,便命令将他们从塞里乌姆带过来;在他们到达之后,便开始讨论和平事宜。
§38.9.6Amynander, quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Ambracienses compelleret ad deditionem.
\n 阿米南德不遗余力地致力于促使阿姆布拉基亚人投降,因为这是他最重要的任务。
§38.9.7ad id cum per colloquia principum succedens murum parum proficeret, postremo consulis permissu ingressus urbem partim consilio partim precibus evicit, ut permitterent se Romanis.
\n 为了达到这一目的,他起初在城墙附近与首领们进行交谈,但收效甚微,最后在执政官的允许下,他进入了城内,一部分靠劝告,一部分靠恳求,终于说服他们向罗马人投降。
§38.9.8et Aetolos C. Valerius, Laevini filius, qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, consulis frater matre eadem genitus, egregie adiuvit.
\n 另外,莱维努斯之子盖乌斯·瓦莱里乌斯也给埃托利亚人提供了极大的帮助,他是最早与该部族缔结友好关系的人,也是执政官同母所生的兄弟。
§38.9.9Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum auxiliares sine fraude emitterent, aperuerunt portas.
\n 阿姆布拉基亚人首先约定让埃托利亚的援军安全撤离,然后打开了城门。
dein Aetolis condiciones pacis dictae: quingenta Euboica ut darent talenta, ex quibus ducenta praesentia, trecenta per annos sex pensionibus aequis; captivos perfugasque redderent Romanis; §38.9.10urbem ne quam formulae sui iuris facerent, quae post id tempus, quo T. Quinctius traiecisset in Graeciam, aut vi capta ab Romanis esset aut voluntate in amicitiam venisset; Cephallania insula ut extra ius foederis esset.
接着向埃托利亚人宣布了和平条件:交付五百埃维亚塔兰同,其中两百当即付清,三百在六年内分期均摊;向罗马人归还俘虏和逃兵;\n 自提图斯·昆克蒂乌斯渡海进入希腊之后,凡被罗马人武力占领或自愿建立友好关系的城市,一律不得纳入其管辖范围;凯法利尼亚岛不包含在盟约的权利范围内。
§38.9.11haec quamquam spe ipsorum aliquanto leviora erant, petentibus Aetolis, ut ad concilium referrent, permissum est.
\n 尽管这些条件比他们的预期稍微宽大一些,但应埃托利亚人的要求,允许他们提交给会议讨论。
§38.9.12parva disceptatio de urbibus tenuit, quae cum sui iuris aliquando fuissent, avelli velut a corpore suo aegre patiebantur; ad unum omnes tamen accipi pacem iusserunt.
\n 针对这些曾经享有自主权的城市,产生了一些争执,他们很难接受这些城市像从自己的身体上被割裂出去一样;然而,所有人最终一致要求接受和平。
§38.9.13Ambracienses coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo dederunt.
\n 阿姆布拉基亚人向执政官赠送了一顶重达一百五十磅的金冠。
signa aenea marmoreaque et tabulae pictae, quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceterae regionis eius urbes erant, sublata omnia avectaque; §38.9.14nihil praeterea tactum violatumve.
那些因曾是皮洛士王宫所在地而使阿姆布拉基亚比该地区其他城市更为华丽的青铜和大理石雕像以及绘画,全部被拆除并运走;\n 此外无任何东西被触动或损坏。

词汇与语法注释

  1. §38.9.2custodiendi — 未来被动分词(动形容词)`custodiendus` 的阳性复数主格形式,与主语(`circumventi`,“被包围的使节们”)保持一致。它在句中作表语,表示目的或命运(“为了被看守”或“作为应受看守之人”)。
  2. §38.9.10formulae — 属于习惯表达 `aliquid formulae suae (sui iuris) facere`(“将某物纳入自己的管辖/定式”)的一部分。此处 `formulae` 为单数属格(或与格),由表示所有关系的属格 `sui iuris`(“自身权力的”)来修饰。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §38.9.1-38.9.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:38.9.1-38.9.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。