§38.10.1profectus ab Ambracia consul in mediterranea Aetoliae ad Argos Amphilochium — viginti duo milia ab Ambracia abest — castra posuit.
执政官自亚姆布拉基亚出发,进入埃托利亚内陆,在安菲洛基亚的阿戈斯——此处距离亚姆布拉基亚二十二里——安营扎寨。
§38.10.2eo tandem legati Aetoli mirante consule, quod morarentur, venerunt.
埃托利亚的使节们终于来到了那里,执政官对他们的拖延感到诧异。
inde, postquam approbasse pacem concilium Aetolorum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum permissoque, ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent, dato, qui simul cum iis proficisceretur, §38.10.3C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit.
此后,在获悉埃托利亚人的会议已批准和平协议后,执政官命令他们前往罗马元老院,并允许罗得岛人和阿提拉人作为求情者一同前往,且指派他的兄弟盖乌斯·瓦莱里乌斯与他们同行,他自己则渡海前往凯法利尼亚。
praeoccupatas auris animosque principum Romae criminibus Philippi invenerunt, qui per legatos, per litteras Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi querens, praesidiaque sua, postremo filium etiam Persea ex Amphilochis pulsum, averterat senatum ab audiendis precibus eorum.
使节们发现,罗马首领们的耳目与心灵早已被腓力的指控所占据。 腓力通过使节和书信控诉多洛皮亚人、安菲洛基亚人和阿塔马尼亚从他手中被夺走,他的守备队被驱逐,最后甚至连他的儿子贝尔修斯也被从安菲洛基亚人中赶走,从而使元老院不愿倾听他们的恳求。
§38.10.4Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi sunt.
然而,罗得岛人和阿提拉人得到了静静的倾听。
Atheniensis legatus Leon Hicesiae filius eloquentia etiam dicitur movisse; §38.10.5qui vulgata similitudine, mari tranquillo, quod ventis concitaretur, aequiperando multitudinem Aetolorum, usus, cum in fide Romanae societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat; §38.10.6postquam flare ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menestas et Damocritus coepissent, tum illam tempestatem coortam, quae ad Antiochum eos sicuti in scopulum intulisset.
据说,阿提拉使节、希凯西亚斯之子莱翁甚至以其雄辩打动了人心;他使用了一个广为人知的比喻,将埃托利亚的民众比作被风搅动的平静海洋,声称只要他们坚守对罗马盟约的忠诚,就会以该部族固有的平静保持安宁;可是,一旦托阿斯和迪凯阿尔科斯开始从亚洲、梅内斯塔斯和达莫克里托斯从欧洲吹袭,那场风暴便随之兴起,将他们卷向安条克,犹如撞上暗礁一般。