Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §37.25.1-37.25.14

普鲁西阿斯国王消除疑虑并维持对罗马的效忠

第 1350 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗得斯战役的胜利给罗马人带来喜悦。安条克企图挑拨比提尼亚国王普鲁西阿斯对抗罗马,但西庇阿兄弟的信件以及使节盖乌斯·利维乌斯的劝说使普鲁西阿斯打消疑虑,决定维持与罗马的友好关系。

§37.25.1magnam Romanis laetitiam prius victoriae nuntius, deinde adventus attulit Rhodiorum; §37.25.2et apparebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, vacuos eos tuta eius regionis maria praestaturos.
首先是胜利的消息,接着是罗得斯人的到来,给罗马人带来了巨大的喜悦;显然,如果免除了罗得斯人的这一担忧,他们就可以腾出手来确保该地区海域的安全。
sed profectio Antiochi ab Sardibus metusque inde, ne opprimerentur maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis prohibuerunt; §37.25.3Pamphilidam cum quattuor navibus tectis ad eam classem, quae circa Patara erat, miserunt.
但是,安条克从萨尔迪斯出发以及由此产生的对沿海城市可能被攻占的恐惧,阻碍了[罗马人]撤离对伊奥尼亚和埃奥利斯的防守;他们派潘菲利达斯率领四艘有甲板的船只前往帕塔拉附近的那支舰队。
§37.25.4Antiochus non civitatium modo, quae circa se erant, contrahebat praesidia, sed ad Prusiam Bithyniae regem legatos miserat litterasque, quibus transitum in Asiam Romanorum increpabat: §37.25.5venire eos ad omnia regna tollenda, ut nullum usquam terrarum nisi Romanum imperium esset; §37.25.6Philippum, Nabim expugnatos; se tertium peti; ut quisque proximus ab oppresso sit, per omnis velut continens incendium pervasurum; §37.25.7ab se gradum in Bithyniam fore, quando Eumenes in voluntariam servitutem concessisset.
安条克不仅从他周围的城市中集结守备队,而且还向比提尼亚国王普鲁西阿斯派遣了使节并致信,在信中他谴责罗马人跨海进入亚洲:即,他们前来是要消灭所有的王国,以便在世界任何地方除了罗马帝国之外别无其他统治;腓力、纳比斯已被攻灭;他自己正被作为第三个目标;由于每个最靠近被压迫者的人都会受到波及,火势将如同连绵的火灾一样蔓延至所有人;既然欧墨尼斯已经屈服于自愿的奴役,从他开始下一步就将跨入比提尼亚。
§37.25.8his motum Prusiam litterae Scipionis consulis, sed magis fratris eius Africani, ab suspicione tali averterunt, qui praeter consuetudinem perpetuam populi Romani augendi omni honore regum sociorum maiestatem, domesticis ipse exemplis Prusiam ad promerendam amicitiam suam compulit: §37.25.9regulos se acceptos in fidem in Hispania reges reliquisse; Masinissam non in patrio modo locasse regno, sed in Syphacis, a quo ante expulsus fuisset, regnum imposuisse; §37.25.10et esse eum non Africae modo regum longe opulentissimum, sed toto in orbe terrarum cuivis regum vel maiestate vel viribus parem.
普鲁西阿斯曾因这些信件而动摇,但执政官西庇阿的来信,尤其是其弟阿非利加努斯的来信,使他打消了这种疑虑;阿非利加努斯除了罗马人民一贯通过各种荣誉来提高盟友国王威严的传统之外,自己也用亲身的实例,促使普鲁西阿斯去争取赢得他的友谊:即,他在西班牙将那些接纳为盟友的小首领仍作为国王留下来;他不仅将马西尼萨安置在其父祖的王国中,而且还将他之前被逐出的西法克斯的王国也加封给他;并且他不仅是迄今为止非洲最富庶的国王,而且在整个世界上,无论在威严还是力量上都可与任何国王并驾齐驱。
§37.25.11Philippum et Nabim, hostis et bello superatos ab T. Quinctio, tamen in regno relictos. §37.25.12Philippo quidem anno priore etiam stipendium remissum et filium obsidem redditum; et quasdam civitates extra Macedoniam patientibus Romanis imperatoribus recepisse eum.
腓力和纳比斯虽然是敌人并在战争中被提图斯·昆克蒂乌斯击败,但仍被保留在各自的王国中;实际上,对于腓力,在前一年甚至免除了贡税,并归还了作为人质的儿子;而且在罗马将领的默许下,他还收复了马其顿以外的某些城市。
in eadem dignitate et Nabim futurum fuisse, nisi eum suus primum furor, deinde fraus Aetolorum absumpsisset.
如果不是他自己的疯狂在先、接着是埃托利亚人的背叛毁灭了他,纳比斯也本会处于同样的地位。
§37.25.13maxime confirmatus est animus regis, postquam ad eum C. Livius, qui praetor ante classi praefuerat, legatus ab Roma venit et edocuit, §37.25.14quanto et spes victoriae certior Romanis quam Antiocho et amicitia sanctior firmiorque apud Romanos futura esset.
曾作为裁判官指挥舰队的盖乌斯·利维乌斯作为来自罗马的使节来到他这里,并详细说明了以下情况,在这之后,国王的心意得到了极大的坚定:即罗马人获胜的希望比安条克要确定得多,而且在罗马人那里的友谊将是何等神圣和巩固。

词汇与语法注释

  1. 37.25.2vacuos eos tuta eius regionis maria praestaturos — 隶属于主句 "apparebat" 的带对格的不定式结构。 "eos"(指代罗得斯人)是不定式的对格主语,形容词 "vacuos"(意为“免于忧虑的”、“腾出手的”)作其同格修饰语。 "tuta" 是目的语 "maria" 的宾语补足语(“使海域保持安全”)。
  2. 37.25.2abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis prohibuerunt — "prohibuerunt"(主语为 "profectio" 和 "metus")的对格宾语(如指代罗马人的 "Romanos")在上下文里被省略。 "abscedere" 是表示“撤离”的不定式,带夺格短语 "custodia Ioniae atque Aeolidis"(从伊奥尼亚和埃奥利斯的防守中)。
  3. 37.25.8ad promerendam amicitiam suam compulit — 介词 "ad" 接动形容词(gerundive)表示目的的结构。 "promerendam" 在性、数、格上与 "amicitiam suam" 一致,意为“为了赢得他的友谊”。
  4. 37.25.12in eadem dignitate et Nabim futurum fuisse, nisi... — 间接引语中过去反事实条件句的归结句。在直接引语中,此处应为 "in eadem dignitate et Nabis fuisset"(虚拟式过去完成时)。由于在间接引语中作主句,故使用主动将来分词接 "fuisse"(即 "futurum fuisse")。条件句 "nisi... absumpsisset"(虚拟式过去完成时)保持不变。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §37.25.1-37.25.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:37.25.1-37.25.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。