§37.26.1Antiochus postquam a spe societatis Prusiae decidit, Ephesum ab Sardibus est profectus ad classem, quae per aliquot menses instructa ac parata fuerat,
安条克在失去与普鲁西阿斯结盟的希望后,从萨尔迪斯出发前往以弗所,以检阅那支已经装备和准备了数月的舰队。
§37.26.2visendam, magis quia terrestribus copiis exercitum Romanum et duos Scipiones imperatores videbat sustineri non posse, quam quod res navalis ipsa per se aut temptata sibi umquam feliciter aut tunc magnae et certae fiduciae esset.
这更多是因为他看到仅凭陆军力量无法抵挡罗马军队和两位西庇阿将军,而不是因为海军事务本身曾给他带来任何成功的尝试,或者在当时是巨大且确定信心的来源。
§37.26.3erat tamen momentum in praesentia spei, quod et magnam partem Rhodiae classis circa Patara esse et Eumenen regem cum omnibus navibus suis consuli obviam in Hellespontum profectum audierat; §37.26.4aliquid etiam inflabat animos classis Rhodia ad Samum per occasionem fraude praeparatam absumpta.
然而,目前仍有抱持希望的契机,因为他听说罗得斯舰队的大部分都在帕塔拉附近,且国王欧墨尼斯已率领其所有船只前往赫勒斯滂去迎接执政官;此外,借由施展奸计而在萨摩斯摧毁罗得斯舰队一事,也在一定程度上鼓舞了他们的士气。
§37.26.5his fretus, Polyxenida cum classe ad temptandam omni modo certaminis fortunam misso, ipse copias ad Notium ducit.
依靠这些情况,在派遣波柳克塞尼达斯率领舰队以尽一切方式尝试战斗的运气之后,他自己率领军队前往诺提乌姆。
id oppidum Colophonium, mari imminens, abest a vetere Colophone duo ferme milia passuum.
这座城镇属于科洛丰,面临大海,距离旧科洛丰大约两英里。
§37.26.6et ipsam urbem suae potestatis esse volebat, adeo propinquam Epheso, ut nihil terra marive ageret, quod non subiectum oculis Colophoniorum ac per eos notum extemplo Romanis esset, §37.26.7et hos audita obsidione non dubitabat ad opem sociae urbi ferendam classem ab Samo moturos; eam occasionem Polyxenidae ad rem gerendam fore.
他希望这座城市本身也处于自己的控制之下,因为它离以弗所如此之近,以至于他在陆上或海上所做的一切,无一不置于科洛丰人的眼皮底下,并立刻通过他们为罗马人所知;并且他毫不怀疑,罗马人一听闻包围的消息,就会从萨摩斯调动舰队前来援助这个盟友城市;这将成为波柳克塞尼达斯展开行动的机会。
§37.26.8igitur operibus oppugnare urbem adgressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admovit.
于是,他开始用攻城工事袭击该城,向大海方向平行拉出两条防线,从两旁将木棚和土坝与城壁相连,并用龟甲棚将破城槌推近。
§37.26.9quibus territi malis Colophonii oratores Samum ad L. Aemilium, fidem praetoris populique Romani implorantes, miserunt.
科洛丰人被这些灾难所吓倒,向萨摩斯的卢基乌斯·埃米利乌斯派出了使者,恳求法务官和罗马人民的庇护。
§37.26.10Aemilium et Sami segnis diu mora offendebat, nihil minus opinantem quam Polyxenidam, bis nequiquam ab se provocatum, potestatem pugnae facturum esse, §37.26.11et turpe existimabat Eumenis classem adiuvare consulem ad traiciendas in Asiam legiones, se Colophonis obsessae auxilio, incertam finem habituro, alligari.
埃米利乌斯长期以来也因在萨摩斯迟缓的停留而感到苦恼,他最没有料到曾被自己两次徒然挑战的波柳克塞尼达斯会提供交战的机会,并且他认为,当欧墨尼斯的舰队正在协助执政官将各军团渡海运往亚洲时,自己却被纠缠于救援被围困的科洛丰这一结局未卜的事情中,是件可耻的事。
§37.26.12Eudamus Rhodius, qui et tenuerat eum Sami cupientem proficisci in Hellespontum, §37.26.13cunctique instare et: quanto satius esse vel socios obsidione eximere vel victam iam semel classem iterum vincere et totam maris possessionem hosti eripere, quam desertis sociis, tradita Antiocho Asia terra marique in Hellespontum, ubi satis esset Eumenis classis, ab sua parte belli discedere.
罗得斯人埃乌达莫斯——他曾在埃米利乌斯渴望前往赫勒斯滂时在萨摩斯阻拦了他—— 以及所有人都在催促他说:“比起抛弃盟友、将陆海两路的亚洲拱手让给安条克,然后前往已有欧墨尼斯舰队足够应对的赫勒斯滂,从而擅离自己在这场战争中的职责,去将盟友从包围中解救出来,或者再次击败那支已经战败过一次的舰队并夺走敌人对海洋的全部控制权,该是何等明智! ”