§35.47.1haec renuntiata regi ad naves, ubi restiterat, cum essent, in praesentia — neque enim iis venerat copiis, ut vi agere quicquam posset — reverti Demetriadem placuit.
当这些事情向留在船上的国王报告时,鉴于目前的情况——因为他并没有带领足以用武力采取任何行动的军队——决定先返回德米特里阿斯。
§35.47.2ibi, quoniam primum vanum inceptum evasisset, consultare cum Aetolis rex, quid deinde fieret.
在那里,既然第一次尝试已落空,国王便与埃托利亚人商议接下来该怎么做。
placuit Boeotos Achaeos Amynandrum regem Athamanum temptare.
他们决定向波奥蒂亚人、阿该亚人以及阿塔马尼亚人的国王阿米南德进行试探。
§35.47.3Boeotorum gentem aversam ab Romanis iam inde a Brachylli morte, et quae secuta eam fuerant, censebant; §35.47.4Achaeorum Philopoemenem principem aemulatione gloriae in bello Laconum infestum invisumque esse Quinctio credebant.
他们认为,自布拉丘莱斯之死及随后发生的事件以来,波奥蒂亚民族就已经疏远了罗马人;他们相信,阿该亚人的领袖菲洛皮门因在拉科尼亚战争中争夺荣耀,对昆克蒂乌斯怀有敌意且极其厌恶。
§35.47.5Amynander uxorem Apamam, filiam Alexandri cuiusdam Megalopolitani, habebat, qui se oriundum a magno Alexandro ferens filiis duobus Philippum atque Alexandrum et filiae Apamam nomina inposuerat; §35.47.6quam regiis iunctam nuptiis maior ex fratribus Philippus secutus in Athamaniam fuerat.
阿米南德娶了阿帕玛为妻,她是个名叫亚历山大的美加洛波利斯人的女儿;这人自称是大亚历山大的后裔,给两个儿子起名叫菲利普和亚历山大,给女儿起名叫阿帕玛;当她通过皇家婚礼联姻时,兄弟中较长者菲利普随她去了阿塔马尼亚。
§35.47.7hunc forte ingenio vanum Aetoli et Antiochus inpulerant in spem Macedoniae regni, quod is vere regum stirpis esset, si Amynandrum Athamanesque Antiocho coniunxisset.
这个人恰巧性格轻浮,埃托利亚人和安条克使他抱有获得马其顿王位的希望,借口是如果他能将阿米南德和阿塔马尼亚人与安条克联合起来,他确实就是王室的后裔。
§35.47.8et ea vanitas promissorum non apud Philippum modo sed etiam apud Amynandrum valuit.
这种虚无的承诺不仅对菲利普起作用,对阿米南德也产生了影响。