Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §35.48.1-35.48.13

埃基乌姆会议与安条克使节的中立游说

第 1277 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在阿该亚的埃基乌姆,安条克国王和埃托利亚人的使节在提图斯·昆克蒂乌斯面呈现辞,夸大国王的军事力量并敦促阿该亚人保持中立。

§35.48.1in Achaia legatis Antiochi Aetolorumque coram T. Quinctio Aegii datum est concilium.
在阿该亚,在提图斯·昆克蒂乌斯亲自出席的情况下,安条克和埃托利亚人的使节在埃基乌姆获准召开会议。
§35.48.2Antiochi legatus prior quam Aetoli est auditus.
安条克的使节比埃托利亚人先获得听审。
§35.48.3is, ut plerique, quos opes regiae alunt, vaniloquus maria terrasque inani sonitu verborum complevit: equitum innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos cataphractos vocant, partim sagittis ex equo utentis et, a quo nihil satis tecti sit, averso refugientis equo certius figentes.
他就像大多数由皇家财富供养的人一样夸夸其谈,用空洞的言辞声响填满了海洋和陆地:无数的骑兵部队正渡过赫勒斯朋进入欧洲,一部分是披甲骑兵(被称为铁甲骑兵),一部分是在马背上使用弓箭、且在人毫无防备时能在调转马头逃跑时更准确射击的射手。
§35.48.4his equestribus copiis quamquam vel totius Europae exercitus in unum coacti obrui possent, adiciebat multiplicis copias peditum, §35.48.5et nominibus quoque gentium vix fando auditis terrebat, Dahas Medos Elymaeosque et Cadusios appellans.
尽管仅凭这些骑兵部队,即使整个欧洲的军队聚集在一起也足以被摧毁,但他还加上了成倍的步兵部队,并且还用几乎闻所未闻的民族名称来恐吓他们,称他们为达哈人、米底人、埃利迈人和卡杜西人。
§35.48.6navalium vero copiarum, quas nulli portus capere in Graecia possent, dextrum cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere, quas gentes nullae umquam nec arte nec virtute navali aequassent.
至于海军力量,则是希腊任何港口都无法容纳的,其右翼由西顿人和提尔人把守,左翼由阿拉多斯人和来自潘非利亚的西德人把守,在海军艺术和勇气上,从未有任何民族能与这些民族相提并论。
§35.48.7iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum esse: scire ipsos abundasse auro semper regna Asiae.
如今,提及金钱和其它战争准备已是多余:他们自己知道亚洲的王国向来盛产黄金。
itaque non cum Philippo nec Hannibale rem futuram Romanis, principe altero unius civitatis, altero Macedoniae tantum regni finibus incluso, sed cum magno Asiae totius partisque Europae rege.
因此,罗马人将要面对的不再是菲利普或汉尼拔——前者仅是一个城邦的领袖,后者则被局限于马其顿王国的疆界内——而是整个亚洲及欧洲一部分的伟大国王。
§35.48.8eum tamen, quamquam ab ultimis orientis terminis ad liberandam Graeciam veniat, nihil postulare ab Achaeis, in quo fides eorum adversus Romanos, §35.48.9priores socios atque amicos, laedatur: non enim ut secum adversus eos arma capiant, sed ut neutri parti sese coniungant petere.
然而,他虽然从东方最遥远的边界前来解放希腊,却不向阿该亚人提出任何会损害他们对罗马人这一先前的盟友和朋友的忠诚的要求;因为他并不是请求他们与他一起拿起武器对抗罗马人,而是请求他们不要加入任何一方。
pacem utrique parti, quod medios deceat amicos, optent; bello se non interponant.
他们应该为双方祈求和平,正如中立的朋友所应当做的那样;他们不应干涉战争。
§35.48.10idem ferme et Aetolorum legatus Archidamus petit, ut, quae facillima et tutissima esset, quietem praestarent, spectatoresque belli fortunarum alienarum eventum sine ullo discrimine rerum suarum opperirentur.
埃托利亚人的使节阿尔基达莫斯也提出了几乎相同的请求:他们应当保持静默,这是最容易也是最安全的,并作为战争的旁观者,在不使自己的事务受到任何危害的情况下,等待他人命运的结局。
§35.48.11provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quinctii, §35.48.12ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera servatos.
接着,他因言辞无度而堕入谩骂之中,时而泛指罗马人,时而特指昆克蒂乌斯本人,称他们忘恩负义,并指责说,不仅对菲利普的胜利是靠埃托利亚人的英勇取得的,连他们的安全也是,而且昆克蒂乌斯本人和他的军队都是靠他自己的努力才得以保全。
§35.48.13quo enim illum umquam imperatoris functum officio esse? auspicantem immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.
因为他什么时候履行过统帅的职责? 他只在战线上看到他像个主持祭祀的祭司和占卜者一样,在观测预兆、宰杀祭品并宣读誓言,而他自己却为了他将身体暴露在敌人的兵刃之下。

词汇与语法注释

  1. 35.48.3traici — 宾格加不定式结构中的现在被动不定式,以宾格的 'equitum innumerabilem vim' 为主语,用于间接引语中。
  2. 35.48.3refugientis — 复数宾格(带有古风的 -is 词尾,等同于 -es),作为分词修饰骑手(与前文的 'utentis' 并列),描绘他们在逃跑时射箭的情景。
  3. 35.48.5vix fando auditis — 'fando' 是动词 'for'(讲述)的动名词夺格。该短语字面意思是“通过讲述而勉强听说”,强调这些民族非常罕见、极少被提及。
  4. 35.48.13sacrificuli vatis modo — 'modo' 以后置词形式使用,支配属格 'sacrificuli vatis',意为“像……一样”或“如同”主持祭祀的下级祭司与占卜者。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §35.48.1-35.48.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:35.48.1-35.48.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。