§35.46.1ita dimisso concilio multitudo omnis in suas civitates dilapsa est;
会议如此散会后,所有民众便各自回到了自己的城邦。
§35.46.2rex postero die cum apocletis eorum, unde bellum ordiretur, consultabat.
第二天,国王与他们的特委会(apocleti)商议从何处开始战争。
optimum visum est Chalcidem, frustra ab Aetolis nuper temptatam, primum adgredi; et celeritate magis in eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse.
最妥当的办法似乎是首先进攻卡尔基斯,该城最近曾被埃托利亚人徒劳地尝试攻打;并且认为在这件事上,更需要的是迅速,而非庞大的努力和准备。
§35.46.3itaque cum mille peditibus rex, qui ab Demetriade secuti erant, profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem constratis navibus secuti sunt.
于是,国王率领从德米特里阿斯跟随而来的千名步兵出发,穿过福基斯,而埃托利亚人的首领们召集了少数青年,通过另一条路线在凯罗尼亚与他会合,并用十艘有甲板的船只随后跟从。
§35.46.4rex ad Salganea castris positis navibus ipse cum principibus Aetolorum Euripum traiecit, et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt.
国王在萨尔加内乌斯安营扎寨后,自己与埃托利亚人的首领们乘船渡过了尤里普斯海峡,当他在离港口不远的地方登岸时,卡尔基斯人的官员和首领们也来到了城门前。
pauci utrimque ad colloquium congressi sunt.
双方各有少数人聚集在一起进行会谈。
§35.46.5Aetoli magno opere suadere, ut salva Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium atque amicum: §35.46.6neque enim eum inferendi belli, sed liberandae Graeciae causa in Europam traiecisse, et liberandae re, non verbis et simulatione, quod fecissent Romani; §35.46.7nihil autem utilius Graeciae civitatibus esse quam utramque complecti amicitiam; ita enim ab utriusque iniuria tutas alterius semper praesidio et fiducia fore.
埃托利亚人极力劝说他们,应当在保留与罗马人友谊的前提下,也接纳国王为盟友和朋友:因为他渡海来到欧洲,并非为了发动战争,而是为了解放希腊,而且是实实在在地解放,不像罗马人那样只在言语和伪装上做样子;此外,对于希腊的城邦来说,没有什么比同时拥抱这两方的友谊更为有益的了;因为这样一来,由于另一方的保护和信任,它们将永远免受任何一方的侵害。
§35.46.8nam si non recepissent regem, viderent, quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere suis viribus non possent, ante portas esset.
因为如果他们不接纳国王,他们就应当想想自己立刻会面临什么遭遇,因为罗马人的援助远在天边,而他们靠自己的力量无法抵抗的敌人安条克,此时已经就在城门前了。
§35.46.9ad haec Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit, ad quos liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam traiecisset: §35.46.10nullam enim civitatem se in Graecia nosse, quae aut praesidium habeat, aut stipendium Romanis pendat, aut foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur: §35.46.11itaque Chalcidenses neque vindice libertatis ullo egere, cum liberi sint, neque praesidio, cum pacem eiusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant.
对此,首领之一米西蒂奥说,他感到奇怪的是,安条克离开自己的王国渡海来到欧洲,究竟是为了解放谁:因为他知道在希腊没有哪一个城邦要么驻有守备队,要么向罗马人缴纳贡税,要么被不平等条约所束缚而不得不接受其所不愿意接受的法律:因此,卡尔基斯人既然是自由的,就既不需要任何自由的捍卫者,也不需要守备队,因为凭借同一个罗马人民的恩惠,他们已经拥有了和平与自由。
§35.46.12amicitiam regis non aspernari, nec ipsorum Aetolorum.
他们并不拒绝国王的友谊,也不拒绝埃托利亚人本身的友谊。
id primum eos pro amicis facturos, si insula excedant atque abeant: §35.46.13nam ipsis certum esse non modo non recipere moenibus, sed ne societatem quidem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.
但作为朋友,他们首要应该做的一件事,就是退出该岛并离开:因为对他们自己而言,已经下定决心,不仅决不在城墙内接纳(国王),而且除非根据罗马人的授权,否则决不缔结任何同盟。