§35.13.1et reges tamen aut non moti aut tardius moti sunt; Nabis extemplo circa omnis maritimos vicos dimisit ad seditiones in iis miscendas, et alios principum donis ad suam causam perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentis occidit.
然而,诸王要么没有动摇,要么动摇得太慢;纳比斯立即派人前往所有沿海村庄,在其中挑起叛乱,他用礼物将一些首领争取到自己的阵营中,而将另一些坚持留在罗马联盟中的首领杀害。
§35.13.2Achaeis omnium maritimorum Laconum tuendorum a T. Quinctio cura mandata erat.
保护所有拉科尼亚沿海居民的职责,已由提图斯·昆克蒂乌斯委托给阿哈伊亚人。
itaque extemplo et ad tyrannum legatos miserunt, §35.13.3qui admonerent foederis Romani denuntiarentque, ne pacem, quam tantopere petisset, turbaret, et auxilia ad Gytheum, quod iam oppugnabatur ab tyranno, et Romam, qui ea nuntiarent, legatos miserunt.
因此,他们立即派使节去见僭主,以提醒他注意与罗马的盟约,并警告他不要破坏他曾如此热切寻求的和平;同时,他们向已被僭主围攻的吉塞翁派遣了援军,并向罗马派出了使节以报告这些情况。
§35.13.4Antiochus rex, ea hieme Raphiae in Phoenice Ptolomaeo regi Aegypti filia in matrimonium data, cum Antiochiam se recepisset, per Ciliciam Tauro monte superato extremo iam hiemis Ephesum pervenit; §35.13.5inde principio veris, Antiocho filio misso in Syriam ad custodiam ultimarum partium regni, ne quid absente se ab tergo moveretur, ipse cum omnibus terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sidam incolunt, §35.13.6oppugnandos est profectus.
安条克国王在那个冬天,于腓尼基的拉菲亚将女儿嫁给埃及国王托勒密,当他返回安条克后,在冬末穿过基利家,越过托罗斯山脉,抵达了以弗所;此后,在春季伊始,为了防止在自己缺席时后方发生任何变故,他派儿子安条克前往叙利亚防守王国的边境地区,而他自己则率领所有陆军出发,去攻打居住在西达周围的皮西迪亚人。
eo tempore legati Romani P. Sulpicius et P. Villius, qui ad Antiochum, sicut ante dictum est, missi erant, iussi prius Eumenem adire Elaeam venere; inde Pergamum — ibi regia Eumenis fuit — escenderunt.
当时,正如前文所述,被派往安条克处的罗马使节普布利乌斯·苏尔皮基乌斯和普布利乌斯·维利乌斯,因受命先去拜访欧墨尼斯而抵达了埃拉埃亚;从那里,他们前往佩尔伽蒙——欧墨尼斯的王宫就在那里。
§35.13.7cupidus belli adversus Antiochum Eumenes erat, gravem, si pax esset, accolam tanto potentiorem regem credens, eundem, si motum bellum esset, non magis parem Romanis fore, quam Philippus fuisset, §35.13.8et aut funditus sublatum iri, aut, si pax victo daretur, multa illi detracta sibi accessura, ut facile deinde se ab eo sine ullo auxilio Romano tueri posset.
欧墨尼斯极度渴望对安条克开战,他相信如果和平存在,这样一位强大得多的国王将是一个危险的邻国,而如果战争被挑起,他也不会比腓力更配做罗马人的对手,并且他要么会被彻底消灭,要么,如果战败后给予他和平,从他那里夺走的许多东西都会归于自己(欧墨尼斯),从而此后他即使没有任何罗马的帮助也可以轻松地防御他。
§35.13.9etiam si quid adversi casurum foret, satius esse Romanis sociis quamcumque fortunam subire, §35.13.10quam solum aut imperium pati Antiochi aut abnuentem vi atque armis cogi;
即使会发生什么不幸,作为罗马人的盟友承担任何命运,也总比独自忍受安条克的统治,或者在拒绝时被武力和武器强迫要好。
ob haec, quantum auctoritate, quantum consilio valebat, incitabat Romanos ad bellum.
由于这些原因,他尽其权威和建议所能,极力煽动罗马人进行战争。