Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §35.12.1-35.12.18

艾托利亚同盟联络诸王对抗罗马

第 1241 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

由于对战后局势不满,艾托利亚人向斯巴达的纳比斯、马其顿的腓力和叙利亚的安条克派遣使节,鼓动他们联合起来对罗马发动新一轮战争。

§35.12.1sed neque Boi neque Hispani, cum quibus eo anno bellatum erat, tam inimice infesti erant Romanis quam Aetolorum gens.
然而,无论是波伊人还是那年与之作战的西班牙人,对罗马人的敌意都没有艾托利亚人那么深。
§35.12.2ii post deportatos ex Graecia exercitus primo in spe fuerant et Antiochum in vacuam Europae possessionem venturum, nec Philippum aut Nabim quieturos.
在罗马军队撤离希腊之后,他们起初抱有一种希望,即安条克将来到这片空虚的欧洲领土并占领它,而腓力或纳比斯也不会保持安静。
§35.12.3ubi nihil usquam moveri viderunt, agitandum aliquid miscendumque rati, ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum indixerunt.
当他们看到各处都没有任何动静时,他们认为必须采取行动并制造混乱,以免因拖延而使计划失效,于是他们在瑙帕克图斯召开了会议。
§35.12.4ibi Thoas praetor eorum conquestus iniurias Romanorum statumque Aetoliae, quod omnium Graeciae gentium civitatiumque inhonoratissimi post eam victoriam essent,
在会上,他们的民政官托阿斯抱怨了罗马人所施加的侵害以及艾托利亚的现状,因为在那场胜利之后,他们在希腊所有民族和城邦中是最不受尊重的,而他们自己原本是那场胜利的原因。
§35.12.5cuius causa ipsi fuissent, legatos censuit circa reges mittendos, qui non solum temptarent animos eorum, sed suis quemque stimulis moverent ad Romanum bellum.
他认为应该向各国国王派遣使节,他们不仅要试探国王们的心意,还要用各自的动因来驱使他们与罗马开战。
§35.12.6Damocritus ad Nabim, Nicander ad Philippum, Dicaearchus, frater praetoris, ad Antiochum est missus.
达莫克利特被派往纳比斯,尼康德被派往腓力,民政官的兄弟迪凯阿科斯被派往安条克。
§35.12.7tyranno Lacedaemonio Damocritus ademptis maritimis civitatibus enervatam tyrannidem dicere; inde militem, inde naves navalesque socios habuisse; inclusum suis prope muris Achaeos videre dominantis in Peloponneso; §35.12.8numquam habiturum reciperandi sua occasionem, si eam, quae tum esset, praetermisisset; nullum exercitum Romanum in Graecia esse, nec Gytheum aut maritimos alios Laconas dignam causam existimaturos Romanos, cur legiones rursus in Graeciam transmittant.
达莫克利特对拉刻代蒙的僭主说,由于沿海城市被夺走,他的僭主权已被削弱;他以前正是从那里获得士兵、船只和水兵的;而现在,他几乎被关在自己的城墙内,看着阿哈伊亚人在伯罗奔尼撒称霸;如果他放过眼前的机会,他就永远不会再有收复失地的机会;希腊没有罗马军队,罗马人也不会认为吉塞翁或其他拉科尼亚沿海城市是值得再次向希腊派遣军团的理由。
§35.12.9haec ad incitandum animum tyranni dicebantur, ut, cum Antiochus in Graeciam traiecisset, conscientia violatae per sociorum iniurias Romanae amicitiae coniungeret se cum Antiocho.
说这些话是为了煽动僭主的心,以便当安条克渡海来到希腊时,僭主会因为同盟者的侵害而侵害了与罗马的友好关系,并在这种愧疚和顾虑下与安条克结盟。
§35.12.10et Philippum Nicander haud dissimili oratione incitabat; erat etiam maior orationis materia, quo ex altiore fastigio rex quam tyrannus detractus erat, quoque plures ademptae res.
尼康德也用极其相似的言辞煽动腓力;他的说辞有更大的材料支持,因为一位国王比起一位僭主,是从更高的地位上跌落下来的,而且被夺走的东西也更多。
§35.12.11ad hoc vetusta regum Macedoniae fama peragratusque orbis terrarum victoriis eius gentis referebatur. et tutum vel incepto vel eventu se consilium adferre:
此外,他还提到了马其顿国王们古老的名声,以及由于该民族的胜利而走遍的世界。
§35.12.12nam neque, ut ante se moveat Philippus, quam Antiochus cum exercitu transient in Graeciam, §35.12.13suadere, et, qui sine Antiocho adversus Romanos Aetolosque tam diu sustinuerit bellum, ei adiuncto Antiocho, sociis Aetolis, qui tum graviores hostes quam Romani fuerint, quibus tandem viribus resistere Romanos posse?
他说自己带来的计划,不论在着手还是在结果上都是安全的:因为他并不是在建议腓力在安条克率军渡海进入希腊之前就行动起来,而且,对于一个在没有安条克的情况下也能独自对抗罗马人和艾托利亚人如此之久的人,在安条克加入、艾托利亚人(他们当时是比罗马人更难对付的敌人)成为盟友的情况下,罗马人究竟能用什么力量来抵抗呢?
§35.12.14adiciebat de duce Hannibale, nato adversus Romanos hoste, qui plures et duces et milites eorum occidisset, quam quot superessent. haec Philippo Nicander;
他接着补充了关于统帅汉尼拔的事,他是一个天生与罗马人为敌的对手,他所杀死的罗马将领和士兵比幸存下来的还要多。
§35.12.15alia Dicaearchus Antiocho; et omnium primum praedam de Philippo Romanorum esse dicere, victoriam Aetolorum; et aditum in Graeciam Romanis nullos alios quam Aetolos dedisse, et ad vincendum vires eosdem praebuisse.
这就是尼康德对腓力所说的话;迪凯阿科斯则对安条克说了别的话;他首先说,从腓力那里得到的战利品属于罗马人,但胜利属于艾托利亚人;是艾托利亚人,而非其他人,为罗马人提供了进入希腊的通道,也是他们为战胜敌人提供了力量。
§35.12.16deinde quantas peditum equitumque copias praebituri Antiocho ad bellum essent, quae loca terrestribus copiis, quos portus maritimis.
接着他说明了他们将为安条克提供多少步兵和骑兵用于战争,为陆军提供哪些地方,为海军提供哪些港口。
§35.12.17tum de Philippo et Nabide libero mendacio abutebatur: paratum utrumque ad rebellandum esse, et primam quamque occasionem reciperandi ea, quae bello amisissent, arrepturos.
然后,关于腓力和纳比斯,他肆无忌惮地撒谎说:两人都已准备好重新开战,并会抓住每一个最初的机会来收复他们在战争中失去的东西。
§35.12.18ita per totum simul orbem terrarum Aetoli Romanis concitabant bellum.
就这样,艾托利亚人同时在全世界范围内煽动针对罗马人的战争。

词汇与语法注释

  1. 35.12.2post deportatos ex Graecia exercitus — 所谓的“ab urbe condita”结构(名词+被动过去分词),在此起名词从句的作用,意为“军队从希腊撤出之后”。
  2. 35.12.4iniurias Romanorum — 此处的属格 Romanorum 应当理解为主格性(施事者)属格,指“罗马人(对艾托利亚人)所施加的侵害”。
  3. 35.12.9conscientia violatae per sociorum iniurias Romanae amicitiae — 属格的名词+分词结构 violatae ... Romanae amicitiae 修饰表示原因的夺格 conscientia,意为“因同盟者的侵害而破坏了与罗马的友好关系的自知”。
  4. 35.12.12ut ante se moveat Philippus, quam Antiochus ... transient — 连词 ante...quam(“在……之前”)被倒装分隔(hyperbaton),中间夹着主语 Philippus 和动词 moveat,引入一个时间从句,意为“在腓力采取行动之前”。其中 transient 相当于将来完成时。
  5. 35.12.13qui sine Antiocho adversus Romanos Aetolosque tam diu sustinuerit bellum, ei — 关系词 qui 的先行词是其后的给格代词 ei(指腓力)。虚拟式 sustinuerit 用于特征关系从句中,用以界定腓力过去的坚忍特征(“一个曾独自坚守战争如此之久的人”),带有某种让步或原因的色彩。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §35.12.1-35.12.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:35.12.1-35.12.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。