Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §35.14.1-35.14.12

罗马使节抵以弗所与西庇阿同汉尼拔的会谈

第 1243 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马使节维利乌斯在以弗所会见汉尼拔,无意中使他受到怀疑,历史学家克劳狄乌斯则记述了西庇阿与汉尼拔关于“最伟大将领”的著名对话。

§35.14.1Sulpicius aeger Pergami substitit; Villius cum Pisidiae bello occupatum esse regem audisset, Ephesum profectus, dum paucos ibi moratur dies, dedit operam, §35.14.2ut cum Hannibale, qui tum ibi forte erat, §35.14.3saepe congrederetur, ut animum eius temptaret et, si qua posset, metum demeret periculi quicquam ei ab Romanis esse.
苏尔皮基乌斯因病留在了佩尔伽蒙;维利乌斯听说国王正忙于皮西迪亚的战争,便前往以弗所,在当地停留的数日里,他设法与当时碰巧在那里的汉尼拔频繁会面,以试探其心意,并尽可能消除他认为罗马人会对他产生任何危险的恐惧。
§35.14.4iis colloquiis aliud quidem actum nihil est, secutum tamen sua sponte est, velut consilio petitum esset, ut vilior ob ea regi Hannibal et suspectior ad omnia fieret.
这些会谈虽然没有达成其他任何目的,但却自然而然地产生了一个结果,仿佛是精心策划的一样:汉尼拔因此在国王眼中的分量减轻了,并在所有事情上都受到了更多的怀疑。
§35.14.5Claudius, secutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuisse legatione tradit eumque Ephesi collocutum cum Hannibale, et sermonem unum etiam refert: §35.14.6quaerenti Africano, quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, §35.14.7respondisse, Alexandrum Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset.
克劳狄乌斯遵循阿基利乌斯的希腊语著作,记载普布利乌斯·阿非利加努斯当时也在该使团中,并且他在以弗所与汉尼拔进行了交谈,甚至还记录了其中一段对话:当阿非利加努斯询问,汉尼拔认为谁是历史上最伟大的将领时,他回答说是马其顿国王亚历山大,因为他以弱小的兵力击溃了无数的军队,并走遍了人类难以奢望造访的极远之境。
§35.14.8quaerenti deinde, quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse; §35.14.9castra metari primum docuisse; ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse; artem etiam conciliandi sibi homines eam habuisse, ut Italicae gentes regis externi quam populi Romani, tam diu principis in ea terra, imperium esse mallent.
接着,当询问他将谁排在第二位时,他说到了皮洛士;因为是他最先传授了如何规划营地;此外,没有人能比他更巧妙地选择地形、部署防线;他甚至拥有收买人心的艺术,以至于意大利各族更愿意接受一个外国国王的统治,而不是在这片土地上长期居于主导地位的罗马人民的统治。
§35.14.10exequenti, quem tertium duceret, haud dubie semet ipsum dixisse.
当他继续追问谁是第三位时,汉尼拔毫不犹豫地说是他自己。
§35.14.11tum risum obortum Scipioni, et subiecisse “quidnam tu diceres, si me vicisses?” “turtum vero me” inquit “et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes imperatores esse. ”
这时西庇阿哑然失笑,并补充道:“如果你战胜了我,你会怎么说呢? ”汉尼拔回答说:“那么我真的会将自己置于亚历山大、皮洛士以及所有其他将领之前。
§35.14.12et perplexum Punico astu responsum et improvisum adsentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se imperatorum velut inaestimabilem secrevisset.
” 这一巧妙且带有迦太基式狡黠的回答,以及这种出人意料的奉承方式,打动了西庇阿,因为汉尼拔已将自己从众将领中分离出来,视作无法估量的存在。

词汇与语法注释

  1. 35.14.3periculi quicquam ei ab Romanis esse — 同位语性质的带不定式定格短语,用于解释名词 metum 的具体内容。periculi 是部分属格,修饰 quicquam。
  2. 35.14.6quaerenti Africano — 现在分词 quaerenti 和专有名词 Africano 均为与格。这是 14.7 中间接引语不定式 respondisse 的间接宾语(与格补语),表示“对提出询问的阿非利加努斯,[汉尼拔]回答说”,而非夺格绝对结构。
  3. 35.14.11quidnam tu diceres, si me vicisses? — 直接引语中的虚拟语气条件句。条件从句表示与过去事实相反的假设(虚拟式过去完成时 vicisses),而主句则表示在说话当时(现在)的假设(虚拟式未完成过去时 diceres)。
  4. 35.14.11turtum — 抄本传抄中的文字讹误。通常校订为 tum vero 或 tunc vero。译文将其理解为 tum vero(“到那时真的……”)进行翻译。
  5. 35.14.12movisse — 虽然看似主句谓语,但它是受 35.14.5 中 tradit 支配的间接引语(带不定式的定格)中的不定式。其主格对象(对格主语)为 responsum 和 genus。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §35.14.1-35.14.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:35.14.1-35.14.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。