§34.29.1eodem fere tempore L. Quinctius maritimae orae oppida partim voluntate, partim metu aut vi recepit.
大约在同一时间,卢基乌斯·昆克提乌斯收复了沿海地带的城镇,部分是通过对方的自愿,部分是通过恐惧或武力。
§34.29.2certior deinde factus Gytheum oppidum omnium maritimarum rerum Lacedaemoniis receptaculum esse nec procul a mari castra Romana abesse, omnibus id copiis adgredi constituit.
随后,在获悉吉斯乌姆镇是拉刻代蒙人所有海上事务的聚集地,且罗马营地距离大海不远之后,他决定动用全部兵力对其发起进攻。
§34.29.3erat eo tempore valida urbs, et multitudine civium incolarumque et omni bellico apparatu instructa.
当时,那是一座坚固的城市,无论是公民和居民的数量,还是所有的战争装备,都防备极为严密。
§34.29.4in tempore Quinctio rem haud facilem adgredienti rex Eumenes et classis Rhodiorum supervenerunt.
就在昆克提乌斯着手进行这项绝非易事的任务时,欧墨尼斯国王和罗得斯人的舰队及时赶来协助。
§34.29.5ingens multitudo navalium sociorum e tribus contracta classibus intra paucos dies omnia, quae ad oppugnationem urbis terra marique munitae faciunda opera erant, effecit.
从三支舰队中集结起来的庞大海军盟友队伍,在几天之内就完成了为围攻这座海陆皆备的城市而需要建造的所有工事。
§34.29.6iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus quatiebatur.
此时,随着防护棚(“龟甲阵”)的推进,城墙正被从下方挖掘,同时正遭受破城槌的撞击。
itaque una crebris ictibus eversa est turris quodque circa muri erat casu eius prostratum; §34.29.7et Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertiore loco hostis, simul per patefactum ruina iter inrumpere conabantur.
因此,一座塔楼在频频撞击下被推倒,其周围的部分城墙也随之倒塌;罗马人同时企图从港口(那里的进入通道较为平坦,以便从更开阔的地方分散敌人的兵力)以及通过因塌陷而敞开的通道强行突入。
§34.29.8nec multum afuit, quin, qua intenderant, penetrarent; sed tardavit impetum eorum spes obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata.
他们差一点就从他们所意图的地方突入进去;但由于出现了城市即将投降的希望,紧接着这一希望又破灭了,他们的攻势因而被拖延。
§34.29.9Dexagoridas et Gorgopas pari imperio praeerant urbi.
德克萨戈里达斯和戈尔戈帕斯以同等权力共同统辖该城。
Dexagoridas miserat ad legatum Romanum traditurum se urbem; §34.29.10et cum ad eam rem tempus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor interficitur, intentiusque ab uno urbs defendebatur.
德克萨戈里达斯曾派人去见罗马副将,表示自己愿意交出城市;当这一行动的时间和方式已经商定妥当时,这个背叛者被戈尔戈帕斯杀害,城市随后由他一人更加顽强地防守。
et difficilior facta oppugnatio erat, ni T. Quinctius cum quattuor milibus delectorum militum supervenisset.
如果不是提图斯·昆克提乌斯带着四千名精兵赶到,攻城本会变得更加困难。
§34.29.11is cum supercilio haud procul distantis tumuli ab urbe instructam aciem ostendisset, et ex altera parte L. Quinctius ab operibus suis terra marique instaret, tum vero desperatio Gorgopan quoque coegit id consilii, §34.29.12quod in altero morte vindicaverat, §34.29.13capere, et pactus, ut abducere inde milites, quos praesidii causa habebat, §34.29.14liceret, tradidit Quinctio urbem.
当他从距离城市不远的一处山丘顶部展示出排列整齐的战阵,而另一边卢基乌斯·昆克提乌斯也从自己的陆海工事中步步逼近时,绝望确实也迫使戈尔戈帕斯去采取这一计划—— 即他曾在另一个人身上用死刑来惩罚的那个计划—— 并达成了允许他撤走自己用于驻守防卫的士兵的条件,将城市移交给了昆克提乌斯。
priusquam Gytheum traderetur, Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita custodia urbis Timocrati Pellenensi cum mille mercennariis militibus et duobus milibus Argivorum Lacedaemonem ad Nabim venit.
在吉斯乌姆被移交之前,被留任为阿尔戈斯长官的毕达哥拉斯,在将该城的防务移交给佩莱内的蒂莫克拉特斯之后,带着一千名雇佣兵和两千名阿尔戈斯人来到拉刻代蒙,投奔纳比斯。