§34.28.1Quinctius satis iam omnibus paratis profectus ab stativis die altero ad Sellasiam super Oenunta fluvium pervenit, quo in loco Antigonus, Macedonum rex, cum Cleomene, Lacedaemoniorum tyranno, signis conlatis dimicasse dicebatur.
昆克提乌斯在做好了一切充分准备后,从常设营地出发,于次日抵达埃努斯河上方的塞拉西亚。 据传,马其顿国王安提柯曾在此处与斯巴达僭主克里昂米尼交战。
§34.28.2inde cum audisset descensum difficilis et artae viae esse, brevi per montes circuitu praemissis, qui munirent viam, lato satis et patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, pervenit.
由于他在此处听说下坡路艰难且狭窄,便派遣人员预先开路,通过一条绕行山区的较短路径,沿着足够宽敞且开阔的通道,抵达了几乎就在城墙下流淌的埃夫罗塔斯河。
§34.28.3ubi castra metantis Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt nihil tale expectantis, quia nemo iis obvius toto itinere fuerat, ac velut pacato agro transierant.
在那里,当罗马人正在测绘营地,而昆克提乌斯本人带着骑兵和轻装步兵先行一步时,僭主的辅助部队袭击了他们,使这些完全没有料到会有此遭遇的人陷入恐慌和混乱之中,因为在整个旅途中他们没有遇到任何阻碍,他们一直走得如同穿过一片和平的土地。
§34.28.4aliquamdiu peditibus equites, equitibus pedites vocantibus, cum in se cuique minimum fiduciae esset, trepidatum est; tandem signa legionum supervenerunt, §34.28.5et, cum primi agminis cohortes inductae in proelium essent, qui modo terrori fuerant, trepidantes in urbem compulsi sunt.
有一段时间,由于骑兵呼喊步兵,步兵呼喊骑兵,且每个人对自己都毫无信心,因而引起了恐慌;最终,军团的军旗赶到了,当先锋部队的步兵大队被投入战斗时,那些刚才还令人感到恐惧的敌人,便惊惶失措地被驱赶回了城里。
§34.28.6Romani, cum tantum a muro recessissent, ut extra ictum teli essent, acie derecta paulisper steterunt; postquam nemo hostium contra exibat, redierunt in castra.
罗马人退到距离城墙足够远、超出投掷武器射程的地方后,列好战阵伫立了一会儿;见没有敌人出来迎战,他们便返回了营地。
§34.28.7postero die Quinctius prope flumen praeter urbem sub ipsas Menelai montis radices ducere copias instructas pergit; primae legionariae cohortes ibant, levis armatura et equites agmen cogebant.
次日,昆克提乌斯继续率领排列整齐的军队,沿着城市旁的河流,行进到梅内劳斯山的最底层山脚下;军团的第一批步兵大队走在最前面,轻装部队和骑兵则负责殿后。
§34.28.8Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur.
纳比斯在城墙内将他寄予全部信任的雇佣军士兵整队待命,部署在军旗之下,以便从后方袭击敌人。
§34.28.9postquam extremum agmen praeteriit, tum ab oppido, eodem, quo pridie eruperant, tumultu pluribus simul locis erumpunt.
当队尾通过之后,他们便以与前一天相同的混乱,从镇上的几个地方同时冲杀出来。
§34.28.10Ap. Claudius agmen cogebat; qui ad id, quod futurum erat, ne inopinatum accideret, praeparatis suorum animis signa extemplo convertit totumque in hostem agmen circumegit.
阿庇乌斯·克劳狄乌斯负责殿后;为了防止意料之外的事情发生,他提前让部下做好应对将要发生之事的心理准备,随即立刻调转军旗,将整支队伍转向迎击敌人。
§34.28.11itaque, velut rectae acies concurrissent, iustum aliquamdiu proelium fuit; tandem Nabidis milites in fugam inclinarunt;
于是,仿佛正规的战线相撞一般,正规的战斗持续了一段时间;最终纳比斯的士兵开始败逃。
quae minus infesta ac trepida fuisset, ni Achaei locorum prudentes institissent.
如果不是熟悉地形的阿哈伊亚人紧追不舍,这次逃跑可能不会那么危险和慌乱。
ii et caedem ingentem ediderunt et dispersos passim fuga plerosque armis exuerunt.
阿哈伊亚人不仅制造了巨大的杀戮,还剥夺了大多数在逃跑中四处散开的敌人的武器。
Quinctius prope Amyclas posuit castra; §34.28.12unde cum perpopulatus omnia circumiecta urbi frequentis et amoeni agri loca esset, nullo iam hostium porta excedente castra movit ad fluvium Eurotam.
昆克提乌斯在阿米克莱附近安营扎寨;他从那里彻底洗劫了城市周围所有人口稠密且风景优美的田野,由于此时已无敌人从城门出来,他便将营地移至埃夫罗塔斯河。
inde vallem Taygeto subiectam agrosque ad mare pertinentis evastat.
此后,他摧毁了泰格特斯山下的山谷以及延伸至海边的田地。