§34.30.1Nabis sicut primo adventu Romanae classis et traditione oppidorum maritimae orae conterritus erat, §34.30.2sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audivit esse et, cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil spei esset, §34.30.3a mari quoque toto se interclusum, cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in castra misit ad explorandum, si paterentur legatos ad se mitti.
正如纳比斯因罗马舰队的最初到来和沿海地带城镇的移交而深感惊恐一样,虽然他曾因己方留守吉斯乌姆而寄托于微小的希望,安下心来,但在听说此地也被移交给罗马人之后,并且由于陆路上周围尽是敌意而毫无希望,得知自己海路也被完全隔断,便认为必须屈从于命运,于是他首先派遣一名执节使者前往营地,以探明是否允许派遣使者前来。
§34.30.4qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem venit nullis cum aliis mandatis, quam ut tyranno colloqui cum imperatore liceret.
在这一请求获准后,毕达哥拉斯来到将军面前,除了要求允许僭主与将军进行会谈之外,没有携带任何其他指示。
§34.30.5consilio advocato cum omnes dandum colloquium censuissent, dies locusque constituitur.
召集会议后,当所有人一致认为应当给予会谈机会时,会谈的日期和地点便确定了下来。
§34.30.6in mediae regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum venissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis, §34.30.7Quinctius cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristaeno, Achaeorum praetore, tribunisque militum paucis descendit.
当他们带着人数适中的随行部队来到中间地带的山丘时,将若干步兵大队留驻在双方均能看见的哨所里,纳比斯带着精选的贴身卫士,昆克提乌斯则带着他的兄弟、欧墨尼斯国王、罗得斯人索西拉斯、亚该亚人的长官阿里斯泰努斯以及几名军事护民官,一同走了下来。