§33.13.1hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces, §33.13.2quae ferunt in Tempe — is datus erat locus conloquio —, venit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium.
这次会议散会后,次日国王来到通往坦佩的狭路——这里曾被定为会谈地点——;第三天,为他举行了罗马人和盟友的全体会议。
§33.13.3ibi Philippus perquam prudenter iis, sine quibus pax impetrari non poterat, sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur, §33.13.4quae priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent, omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit.
在那里,腓力极为明智地通过自愿放弃那些若不放弃就无法获得和平的事物,而不是通过争论被强行夺走,声明他承认在先前的会谈中由罗马人命令或盟友要求的所有这些事情,而至于其余的事情,他将留给元老院裁决。
§33.13.5quamquam vel inimicissimis omnibus praeclusisse vocem videbatur Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus “quid?
尽管他似乎已经封住了所有最敌对者的嘴,然而在所有人保持沉默时,埃托利亚人法涅阿斯却说:“怎么?
§33.13.6nobis” inquit, “Philippe, reddisne tandem Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?”
腓力,你终于要把法萨卢斯、拉里萨-克雷马斯特、埃基努斯和弗提亚的底比斯归还给我们了吗?
§33.13.7cum Philippus nihil morari diceret, quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos orta est de Thebis; §33.13.8nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris rebus, exercitu ab se admoto, vocati in amicitiam, cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanae praeposuissent; §33.13.9Phaeneas et pro societate belli, quae ante bellum habuissent, restitui Aetolis aecum censebat et ita in foedere primo cautum esse, §33.13.10ut belli praeda rerum, quae ferri agique possent, Romanos, ager urbesque captae Aetolos sequerentur.
” 当腓力说他绝不阻碍他们收回这些地方时,罗马将军和埃托利亚人之间就底比斯问题产生了争执;因为昆克蒂乌斯说,底比斯已通过战争法成为罗马人民的财产,因为在局势尚未决定、他的军队已经开到时,他们被邀请建立友好关系,尽管当时他们有脱离国王的自由权力,但他们却将与国王的同盟置于与罗马的同盟之上;而法涅阿斯则认为,根据共同参战的盟约,埃托利亚人应当收回他们在战前所拥有的东西,且在最初的盟约中就是这样规定的,即可以搬走和驱赶的动产战利品归罗马人,而被占领的土地和城市归埃托利亚人。
§33.13.11“vos” inquit “ipsi” Quinctius “societatis istius leges rupistis, quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis.
昆克蒂乌斯说:“正是你们自己打破了那个同盟的条约,因为当时你们抛弃我们,与腓力单独讲和。
§33.13.12quae si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret; Thessaliae civitates sua voluntate in dicionem nostram venerunt. ”
即使那项条约仍然有效,那条法律也只适用于被占领的城市;但色萨利的城邦是自愿归顺我们的。
§33.13.13haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis non in praesentia modo gravia auditu, sed mox etiam belli causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt.
” 这些话得到了所有盟友的赞同,对埃托利亚人来说,不仅在当时难以听取,而且很快也成了他们战争的起因以及由此带来的巨大灾难的根源。
§33.13.14cum Philippo ita convenit, ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam mitteret legatos; ad eam rem quattuor mensum indutiae essent.
与腓力达成了这样的协议:他提供儿子德米特里乌斯和几位朋友作为人质,并支付二百塔兰同,至于其他事情则向罗马派遣使节;为此有四个月的停战期。
§33.13.15si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est, causa Romano imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandae pacis, quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.
双方商定,如果未从元老院获得和平,人质和金钱应退还给腓力;据说罗马将军没有其他更大的原因要加紧促成和平,除了因为众所周知安条克正企图发动战争并渡海进入欧洲。