Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §33.12.1-33.12.13

盟军会议与关于保留马其顿王位的争论

第 1130 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

昆克蒂乌斯召集盟友商讨与腓力的和平条件。埃托利亚人主张彻底铲除马其顿王权,但昆克蒂乌斯予以拒绝,并援引了罗马宽待败者的传统,以及马其顿灭亡后北方蛮族入侵的危险。

§33.12.1indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso rege constitutum conloquium; cuius priusquam tempus veniret, in consilium advocavit socios; §33.12.2rettulit, quas leges pacis placeret dici.
给敌人规定了十五天的停战协定,并安排了与国王本人的会谈;在会谈时间到来之前,他召集盟友举行会议;他提出应当提出怎样的和平条件。
Amynander, Athamanum rex, paucis sententiam absolvit: ita componendam pacem esse, ut Graecia etiam absentibus Romanis satis potens tuendae simul pacis libertatisque esset.
阿塔马尼亚人的国王阿米南德用寥寥数语表达了自己的意见:和平应当这样缔结,使得希腊即使在罗马人缺席的情况下,也有足够的力量同时维护和平与自由。
§33.12.3Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere, §33.12.4quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia; falli autem eum tota re, si aut Romanis pacem aut Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso; quae utraque proclivia esse, si fortuna uti vellet.
埃托利亚人的发言更为严厉,他们作了简短的开场白,说罗马将军做得又对又有条理,因为他同那些在战争中作为盟友的人共同商讨和平计划;但他若相信,除非将腓力杀死或驱逐出王国,否则他能给罗马人留下足够稳固的和平,或给希腊留下足够稳固的自由,那他就在整件事上完全错了;如果他愿意利用好运,这两件事都是轻而易举的。
§33.12.5ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis convenientem sententiam dixisse.
对此,昆克蒂乌斯说,埃托利亚人发表的意见既没有考虑到罗马人的习惯,也与他们自身不相协调。
§33.12.6et illos prioribus omnibus conciliis conloquiisque de condictionibus pacis semper, §33.12.7non ut ad internecionem bellaretur, disseruisse et Romanos praeter vetustissimum morem victis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data.
因为他们在之前所有的会议和会谈中,总是讨论和平的条件,而从未主张要进行到彻底消灭为止的战争,并且罗马人除了宽恕被征服者的极古老传统外,还通过给予汉尼拔和迦太基人和平,提供了宽大处理的杰出例证。
§33.12.8omittere se Carthaginienses; cum Philippo ipso quotiens ventum in conloquium? nec umquam, ut cederet regno, actum esse.
他说,他把迦太基人放在一边不谈;与腓力本人进行过多少次会谈? 而从未讨论过要他退位。
§33.12.9an, quia victus proelio foret, inexpiabile bellum factum? cum armato hoste infestis animis concurri debere; adversus victos mitissimum quemque animum maximum habere.
难道因为他在战斗中战败,这就成了一场不可调和的战争吗? 与武装的敌人必须以敌对的心态交锋;但对待被征服者,最温和的心灵才是最伟大的。
§33.12.10libertati Graeciae videri graves Macedonum reges; si regnum gensque tollatur, Thracas, Illyrios, Gallos deinde, gentes feras et indomitas, §33.12.11in Macedoniam se et in Graeciam effusuras.
马其顿的国王们似乎对希腊的自由构成了沉重负担;如果这个王国和民族被消除,那么色雷斯人、伊利里亚人,接着是高卢人,这些凶悍而不驯服的民族,就会涌入马其顿和希腊。
ne proxima quaeque amoliendo maioribus gravioribusque aditum ad se facerent.
他们不要通过扫除每一个最近的障碍,反而为更大、更严重的威胁开辟通往自己的道路。
§33.12.12interfanti deinde Phaeneae, praetori Aetolorum, testificantique, si elapsus eo tempore Philippus foret, mox gravius eum rebellaturum, “desistite tumultuari” inquit, “ubi consultandum est.
随后,埃托利亚人的长官法涅阿斯插话,并断言如果腓力在那个时候逃脱,他很快就会进行更严重的叛乱。 对此,昆克蒂乌斯说:“在需要商议的时候,停止喧哗。
§33.12.13non iis condictionibus inligabitur rex, ut movere bellum possit.
国王不会被允许他重新发动战争的条件所束缚。

词汇与语法注释

  1. 33.12.2tuendae simul pacis libertatisque — tuendae... pacis libertatisque 是属格的动形容词(动名词形容词化)结构,修饰形容词 potens,表示“同时维护和平与自由的能力”。
  2. 33.12.4nisi Philippo aut occiso aut regno pulso — Philippo aut occiso aut regno pulso 是由连词 nisi 引导的夺格绝对结构,表示条件:“除非腓力被杀或被驱逐出王国”。
  3. 33.12.9mitissimum quemque animum — mitissimum quemque animum 中 quisque 与最高级形容词 mitissimum 及名词 animum 结合,意为“每一个最温和的心灵”或“最温和的心灵”,在主动词为不定式的间接引语中作主语。
  4. 33.12.11ne proxima quaeque amoliendo ... aditum ad se facerent — 由连词 ne 引导的虚拟式未完成过去时 facerent 表示间接引语中的命令或劝告(“免得他们……”)。此外,proxima quaeque(每一个最近的事物)是 quisque 与最高级的结合,指“眼前的障碍”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §33.12.1-33.12.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:33.12.1-33.12.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。