§31.25.1postero die cum primo clausae fuissent portae, deinde subito apertae, quia praesidium Attali ab Aegina Romanique ab Piraeo intraverant urbem, castra ab urbe rettulit rex tria ferme milia passuum.
第二天,起初城门关闭,接着突然打开,因为阿塔罗斯来自埃伊纳的守备队以及来自比雷埃夫斯的罗马人已经进入了城市;因此,国王将军营从城市撤退了约三英里。
§31.25.2inde Eleusinem profectus spe improviso templi castellique, quod et imminet et circumdatum est templo, capiendi, cum haudquaquam neglectas custodias animadvertisset et classem a Piraeo subsidio venire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum ducit et, cum Argis Achaeorum concilium esse audisset, inopinantibus Achaeis contioni ipsi supervenit.
他从那里出发前往埃莱夫西斯,希望能够出其不意地占领神庙和那座既俯瞰又环绕着神庙的堡垒。 但他注意到守备队决没有疏忽,且有一支舰队正从比雷埃夫斯赶来增援,便放弃了这一企图,率领军队前往麦加拉,并直接前往科林斯;当他听说阿开亚人在阿尔戈斯举行会议时,他便在阿开亚人出乎意料的情况下,突然出现在集会本身。
§31.25.3consultabant de bello adversus Nabim, tyrannum Lacedaemoniorum, qui tralato imperio a Philopoemene ad Cycliadam, nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernens Achaeorum auxilia, redintegraverat bellum agrosque finitimorum vastabat et iam urbibus quoque erat terribilis.
他们当时正在商讨对付斯巴达僭主纳比斯的战争。 纳比斯看到由于指挥权从菲洛皮门移交给了远不能与之相比的将领克里亚达斯,阿开亚人的辅助军已经散去,便重新挑起战争,蹂躏邻近者的土地,如今甚至对各城市也构成了威胁。
§31.25.4adversus hunc hostem cum, quantum ex quaque civitate militum scriberetur, consultarent, Philippus dempturum se eis curam, quod ad Nabim et Lacedaemonios attineret, est pollicitus nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum, §31.25.5sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam ducto eo extemplo exercitu tralaturum.
当他们针对这个敌人,商讨应该从每个城邦征召多少士兵时,菲利普许诺说,就纳比斯和斯巴达人而言,他将免除他们的担忧,不仅能保护盟友的土地免受蹂躏,而且会立即将军队引向那里,将战争的全部恐怖转移到拉科尼亚本土。
§31.25.6haec oratio cum ingenti adsensu hominum acciperetur, “ita tamen aequum est” inquit “me vestra meis armis tutari, ne mea interim nudentur praesidiis.
当这番演说获得人们极大的赞同并被接受时,他说:“然而,我用我的武器保护你们的财产,使我的财产在期间不致因失去守备而暴露,这才是公平的。
§31.25.7itaque, si vobis videtur, tantum parate militum, quantum ad Oreum et Chalcidem et Corinthum tuenda satis sit, ut meis ab tergo tutis securus bellum Nabidi inferam et Lacedaemoniis.
因此,如果你们同意,请准备足够保护奥留斯、哈尔基斯和科林斯的士兵,以便在我的后方安全的情况下,我可以放心地对纳比斯和斯巴达人发起战争。
” §31.25.8non fefellit Achaeos, quo spectasset tam benigna pollicitatio auxiliumque oblatum adversus Lacedaemonios: id quaeri, ut obsidem Achaeorum iuventutem educeret ex Peloponneso ad inligandam Romano bello gentem.
” 阿开亚人并没有被如此慷慨的许诺和针对斯巴达人所提供的援助所蒙蔽,他们看出这指向何处:其目的是为了将阿开亚的青年作为人质带离伯罗奔尼撒,从而将该民族捆绑在与罗马人的战争中。
§31.25.9et id quidem coarguere Cycliadas, praetor Achaeorum, nihil attinere ratus, id modo cum dixisset, non licere legibus Achaeorum de aliis rebus referre, quam propter quas convocati essent, §31.25.10decreto de exercitu parando adversus Nabim facto consilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam diem habitus.
阿开亚人的长官克里亚达斯认为去驳斥这一点毫无益处,他在仅仅说明根据阿开亚人的法律不允许对召集他们原因之外的其他事务提出表决之后,在通过了关于准备军队对付纳比斯的决议后,便解散了这场以勇气和自由进行的会议,而在此日之前,他曾被视为国王的阿谀奉承者之一。
§31.25.11Philippus, magna spe depulsus, voluntariis paucis militibus conscriptis Corinthum atque in Atticam terram rediit.
菲利普破灭了巨大的希望,在征召了少数志愿兵后,返回了科林斯并进入了阿提卡土地。