§25.35.1haud segniter inde duces Poeni fortuna usi confestim e proelio vix necessaria quiete data militibus ad Hasdrubalem Hamilcaris citatum agmen rapiunt non dubia spe, cum se conianxissent, debellari posse.
此后,迦太基将领们毫不迟疑地利用了这一好运,在战斗结束之后,仅给士兵们提供了勉强必需的休息,便率领部队火速赶往哈米尔卡之子哈斯德鲁巴处,他们怀着确信的希望,认为一旦会师,便能彻底结束战争。
§25.35.2quo ubi est ventum, inter exercitus ducesque victoria recenti laetos gratulatio ingens facta imperatore tanto cum omni exercitu deleto et alteram pro haud dubia parem victoriam expectantes.
当到达那里时,在因近期的胜利而欢欣鼓舞的两军和将领之间爆发了巨大的祝贺,庆祝如此伟大的统帅连同其全军覆没,并期待着另一场毫无疑问与之同等的胜利。
§25.35.3ad Romanos nondum quidem fama tantae cladis pervenerat, sed maestum quoddam silentium erat et tacita divinatio qualis iam praesagientibus animis inminentis mali esse solet.
罗马人那里虽然还未传到如此惨败的消息,却笼罩着某种忧郁的沉默,以及一种无言的预感,就像人们在心灵中已经预感到迫在眉睫的灾祸时通常产生的那样。
§25.35.4imperator ipse, praeterquam quod ab sociis se desertum, hostium tantum auctas copias sentiebat, coniectura etiam et ratione ad suspicionem acceptae cladis quam ad ullam bonam spem pronior erat: quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem, §25.35.5nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitur potuisse?
统帅本人除了察觉到自己已被盟友抛弃、敌军力量如此大增之外,通过推测和理性,他也更倾向于怀疑遭遇了惨败,而非抱有任何美好的希望:因为,哈斯德鲁巴和马戈,若非已经结束了他们自己的战斗,又怎能在未发生冲突的情况下带兵前来?
§25.35.6quo modo autem non obstitisse aut ab tergo secutum fratrem, ut, si prohibere, quo minus in unum coirent et duces et exercitus hostium, non posset, ipse certe cum fratre coniungeret copias?
此外,如果他的兄弟无法阻止敌人的将领和军队汇合,那么他自己至少也该与兄弟会师以集结兵力,他又怎能不设法阻击或者从后方追击敌人呢?
§25.35.7his anxius curis id modo esse salutare in praesens credebat, cedere inde, quantum posset; et una nocte ignaris hostibus et ob id quietis aliquantum emensus est iter.
在这些焦灼的忧虑中,他相信眼前唯一的安全之策就是尽其所能退兵;于是在敌人毫无察觉、因而保持安静的一个夜晚,他赶了相当长的一段路。
§25.35.8luce ut sen. serunt profectos, hostes praemissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi coeperunt.
天亮后,敌军察觉到罗马人已经撤离,便派出了努米底亚人作为前锋,自己则以尽可能快的速度开始追击。
ante noctem adsecuti Numidae nunc ab tergo, nunc in latera incursantes consistere coegerunt ac tutari agmen; §25.35.9quantum possent tamen tuto, ut simul pugnarent procederentque, Scipio hortabatur, priusquam pedestres: copiae adsequerentur.
在夜幕降临前赶上的努米底亚人,时而从后方、时而从侧面发起袭击,迫使罗马人停下脚步保护他们的行军纵队;然而西庇阿鼓励他们,在确保安全的前提下,尽可能地一边战斗一边前进,免得步兵主力部队追赶上来。