§25.36.1ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret, §25.36.2revocat a proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam nona quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen, quam cetera circa erant, subducit.
然而,他们时而推进,时而坚守行军纵队,在相当长的时间里没有取得多少进展,而且夜幕已经降临,西庇阿将自己的人马从战斗中召回,并把他们聚集起来,带上了一座虽然对一支受挫的军队来说绝非足够安全、但比周围其他地方都要高一些的丘陵。
§25.36.3ibi primo impedimentis et equitatu in medium receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant; §25.36.4dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant: apparebatque parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse, §25.36.5circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere.
在那里,起初在将行李和骑兵收容到中间之后,包围在外侧的步兵不费力地击退了袭击而来的努米底亚人的进攻;随后,在三位将领带着三支正规军队以整个纵队抵达之后,且显然在没有防御工事的情况下,单凭武器很难防守住这个地方,指挥官开始环顾四周并思量,是否有什么办法可以在周围筑起一道土墙。
sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli, ut nec virgulta vallo caedendo nec terra caespiti faciendo aut ducendae fossae aliive ulli operi apta inveniri posset; §25.36.6nec natura quicquam satis arduum aut abscitum erat, quod hosti aditum ascensumve difficilem praeberet; §25.36.7omnia fastigio leni subvexa.
但是,这座丘陵是如此光秃,且土质粗糙,以至于既找不到可以砍伐来筑墙的灌木,也找不到适合制作草皮、挖掘战壕或进行任何其他工程的泥土;自然地形中也没有任何足够险峻或陡峭的地方,能够给敌人造成接近或攀登的困难;所有的坡面都呈缓坡向上。
ut tamen aliquam imaginem valli obicerent, clitellas inligatas oneribus velut struentes ad altitudinem solitam circumdabant cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum clitellae defuerant.
然而,为了能设法挡上一道类似土墙的东西,他们把系着货物的驮鞍围在四周,好似筑起往常高度的防御,在缺少驮鞍无法筑墙的地方,则堆起各种行囊作为阻碍。
§25.36.8Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere; munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit, §25.36.9cum duces undique vociferarentur, quid starent et non ludibrium illud vix feminis puerisve morandis satis validum distraherent diriperentque? captum hostem teneri latentem post sarcinas.
迦太基军队抵达后,极其轻易地将队伍开上了丘陵;起初,这种新奇的防御工事外观让他们因某种惊奇而驻足,与此同时,将领们在四处大喊,问他们为什么停步不前,而不去拆毁和掠夺那甚至很难阻挡妇女或儿童的笑话? 被捕获的敌人正躲在行囊后面。
haec contemptim duces increpabant; §25.36.10ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec caedere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat.
将领们轻蔑地如此斥责;然而,无论是跳过去,还是搬动挡路的货物,或者是砍断那些被行囊本身掩埋、紧密堆积的驮鞍,都不是件容易的事。
§25.36.11trudentes sudibus cum amoliti obiecta onera armatis dedissent viam, pluribusque idem partibus fieret, capta iam undique castra erant.
当他们用木桩推挤、移开挡路的货物、为武装士兵开辟出通道,且多处同时发生同样的情况时,营地已在四面八方被攻占。
§25.36.12pauci a multis perculsique a victoribus passim caedebantur; magna pars tamen militum cum in propinquas refugisset silvas, in castra P. Scipionis, quibus Ti. Fonteius legatus praeerat, perfugerunt.
少数人被多数人、受挫者被胜者在各处杀戮;然而,大部分士兵在逃入附近的森林后,逃到了由副将提贝里乌斯·丰泰乌斯指挥的普布利乌斯·西庇阿的营地。
§25.36.13Cn. Scipionem alii in tumulo primo impetu hostium caesum tradunt, alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse; hanc igni circumdatam atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerant vi, captam omnisque intus cum ipso imperatore occisos.
关于格奈乌斯·西庇阿,有人传言他在敌人的第一波进攻中就在丘陵上被杀,另一些人则传言他与少数人逃到了营地附近的一座塔楼里;这座塔楼被烈火包围,他们用尽力气也无法撬开的大门因此被烧毁,塔楼被攻占,里面的所有人连同统帅本人一并被杀。
— §25.36.14anno octavo, postquam in Hispaniam venerat, Cn. Scipio undetricesimo die post fratris mortem est interfectus.
在他来到西班牙的第八年,格奈乌斯·西庇阿在兄弟死后的第二十九天被杀。
luctus ex morte eorum non Romae maior quam per totam Hispaniam fuit; §25.36.15quin apud civis partem doloris et exercitus amissi et alienata provincia et publica trahebat clades; §25.36.16Hispaniae ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnaeum magis, quod diutius praefuerat iis priorque et favorem occupaverat et specimen iustitiae temperantiaeque Romanae primus dederat.
人们对他们之死的哀悼,在罗马并不比在整个西班牙更大;事实上,在公民之中,失去军队、失去行省以及国家遭受的灾难,也带来了很大一部分痛苦;西班牙人自己则悼念并怀念这些将领,尤其是格奈乌斯,因为他指挥他们时间更长,且最先赢得了他们的好感,并最先展现了罗马人公正与自制的典范。