§25.33.1Hasdrubal postquam animadvertit exiguum Romanum exercitum in castris et spem omnem in Celtiberorum auxiliis esse, §25.33.2peritus omnis barbaricae et praecipue earum gentium, in quibus per tot annos militabat, §25.33.3perfidiae, facili linguae commercio, cum utraque castra plena Hispanorum essent, per occulta conloquia paciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus, ut copias inde abducant.
哈斯德鲁巴在注意到营地里只有少量的罗马军队,且所有的希望都寄托在凯尔特伊比利亚人的辅助兵身上之后,由于他深谙蛮族的一切不忠,特别是他多年在其中服役的那些部族的背信弃义,又因为两座营地都充满了西班牙人,语言交流十分便利,他便通过秘密会谈,以巨额的报酬与凯尔特伊比利亚人的首领们达成协议,让他们将军队从那里撤走。
§25.33.4nec atrox visum facinus; non enim ut in Romanos verterent arma agebatur, et merces, quanta vel pro bello satis esset, dabatur, ne bellum gererent, et cum quies ipsa, tum reditus domum fructusque videndi suos suaque grata vulgo erant.
这一举动似乎并不显得残忍;因为交涉的目的并不是要他们把武器转向罗马人,而且给予他们的报酬之多,甚至足以抵得上参加一场战争的所得,只要他们不参战即可;不仅休息本身,连同返回家园以及见到亲人和财产的喜悦,也都深受普通士兵的欢迎。
§25.33.5itaque non ducibus facilius quam multitudini persuasum est.
因此,说服普通士兵并不比说服首领们更难。
simul ne metus quidem ab Romanis erat, quippe tam paucis, si vi retinerent.
同时,他们也完全不怕罗马人,因为如果罗马人企图用武力挽留,他们的人数实在太少了。
§25.33.6id quidem cavendum semper Romanis ducibus erit, exemplaque haec vere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis, ut non plus sui roboris suarumque proprie virium in castris habeant.
这确实是罗马将领们必须时常警惕的事,这些例子应当真正被视为教训,以免过度信任外来辅助兵,以至于在营地中未能保留更多自身的核心和专属力量。
§25.33.7signis repente sublatis Celtiberi abeunt nihil aliud quaerentibus causam obtestantibusque, ut manerent, Romanis respondentes quam domestico se avocari bello.
突然,军旗被拔起,凯尔特伊比利亚人便离去了。 对于询问原因并恳求他们留下的罗马人,他们除了回答说自己因国内战争而被召回之外,没有多说别的话。
§25.33.8Scipio, postquam socii nec precibus nec vi retineri poterant, nec se aut parem sine illis hosti esse aut fratri rursus coniungi vidit posse, nec ullum aliud salutare consilium in promptu esse, §25.33.9retro quantum posset cedere statuit, in id omni cura intentus, necubi hosti aequo; se committeret loco, qui transgressus flumen prope vestigiis abeuntium insistebat.
西庇阿在看到同盟兵既无法用哀求也无法用武力留住,而自己没有他们既无法与敌人抗衡,也无法重新与兄弟会合,且手头没有其他任何万全之策后,决定能退多远就退多远,并把全部精力集中在这一点上,以免在任何不利的地方与敌人交战,而敌人已经渡过河,几乎紧紧咬着撤退者的足迹跟了上来。